Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum ..., Volume 86

발행: 연대 미상

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 연설

571쪽

post nutrici eius phantasma visum dixisse, magnam reip. salutem ab illa nutriri. Haec autem ab initio spreta et pro nugis habita, ipse mox fuisse vera oracula ostendit. V. Nam ut primum discendi per aetatem capax fuit, extemplo magnitudine indolis inter aequales excellens tantam ingenii famam consequutus est, ut plerique graves viri rumore puerorum conciti ludum adusque proficiscerentur ad eum Ciceronem, de quo tam multa audiverant, intuendum. Pueri autem ipsi tanto in honore illum habebant, ut constet quosdam ex nobilitate romana a parentibus rusti-rioribus objurgatos, quod honoris causa medium per vias traducerent. Prima eius commendatio circa poeticam eluxit: nam et puer adhuc libellos quosdam versibus edidit, et fuit

eius studium prima aetate ad carmen poetasque ardentius. Crescentibus mox annis solutam orationem, utpote ampliorem et disertiorem et naturae suae magis consentaneam, adamavit: praeceptaque dicendi avidissime prosequutus est.

Sed et ceteris literarum studiis ita inhaesit, ut nihil praetem mitteret, quod ad institutionem summi viri pertinere vid retur. Puerilibus studiis peractis, philosophiae et iuri civili operam dedit. Et in philosophia quidem Philonem Academicum Clitarchi discipulum tunc Romae commorantem praeceptoren habuit, in jure autem civili a Mutio Scaevola uri consulto viro praestantissimo institutus est. VI. Post haec sub Sulla duce arsico bello militavit, per- Severassetque in armis diutius, nisi eversionem reip. et Sullae dominatum jam inde prospiciens improbasset Finita igitur militia et in Urbem reversus exitum rerum victius exspectabat donec Sulla iam rerum potito Sex. Boscium parricidii reum et ab ipso Sulla vehementer oppugnatum in

judicio defendit manc primam causam publici judicii egisse

ferunt tres et viginti annos natum, ut Cornelius Nepos tradit 1); ut autem alii quidam scripserunt, septem et Vi-

i Apud Gellium IV, 28.

572쪽

5α CICERONIS VITA

ginti quum tamen annum ante causam privatam pro Quintio apud Gallum Aquilium judicem dixisset Cornelio

Nepoti, utpote coaetaneo et in primis familiari et cum diligentia hominem observanti magis crediderim. VII. etuens inde Sullam, quem in Rosciana defensione offendisse cognoverat, in Graeciam abiit, dissimulata causa veluti curandas valitudinis gratia proficisceretur. Res oppo tuna videbatur, quod gracilis et valitudinarius erat ob st machi debilitatem nonnisi quaedam levia cibariola et ea sero tandem admittentis Ut igitur Athenas pervenit, paedo bis et gymnasiorum magistris se tradens curpus ad robur valitudinemque redegit vocem etiam, quae sibi prius asperior fuerat, ad dulcedinem ornatumque emendavit. Ibi studiis ardentius incumbens Antiochum Ascalonitem audivit, ejus in dicendo copia suavitateque illectusci nam ea, quae philosophus innovare instituerat, haudquaquam probabat lamenim Antiochus, deserta Academia, Stoicorum inventa plerumque fovebat.

VIII. In his itaque studiis egregie florentem et jam philosophiam profiteri ac perpetuo in ea persistere meditantem, nuntius de obitu Sullas et Dequentes amicorum literae ad remp. revocantium excitarunt. Ipse quoque Antiochus gravissimis adhortationibus remp. capessere suadebat. Quibus tandem victus quum redire ad civilia certamina statui

set organum illud rhetoricum quod per philosophiae

studia intermiserat, rursus temperare et renOVare aggreSSus,

omnes dicendi magistros qui per id tempus Athenis erant, diligentissime audivit, seque apud illos exercuit. Nec iis contentus in Asiam et Rhodum navigavit, ut clarissimos rhetores qui in iis partibus erant conveniret. In Asia itaque Xenoclem Adramantinum, Dionysium agnesium et enippum Carem in Rhodo Apollonium Molonis clarissimum dicendi magistrum et Possidonium philosophum audiviti Per tot ille viros, tam longa itinera, tam varias regiones,tRnto exercitio, tanta cura, tantis laboribus eloquentiam

573쪽

persequutus est; et tamen sibi ipsi interdum non satisfacere in ea arte fatetur a nostrae aetatis homines si semel libellos legerint, si iterum ac rursus pulpitum ascenderint, oratoriam facultatem se possidere arbitrantur.

IX. Fertur Apollonii insigne illud ac memorabile de

Tullio judicium. Nam quum Rhodum advenisset, ac rogatu Apollonii, quoniam hic latine nesciret, graece declamasset, teris qui aderant in stuporem tantae eloquentiae adductis certatim eum laudantibus Apollonius ipse nec eo dicente signum aliquod laetitiae prae se tulit, nec perorata Causa utique laudavit, sed diu secum tacitus perstitit. Quum itaque, ut par erat, omnes Apollonium intuerentur ac judicium ejus exspectarent, tandem rupto silentio sic inquit: Ego te laudo equidem et admiror, Cicero quod autem te dicente, causa etiam perorata, diutius tacuerim, dolor et commiseratio quaedam effecit. Repetebam namque ipse

mecum superiora tempora, et armis et gubernatione rerum- publicarum et institutis domesticis Graecos prae ceteris nationibus floruisse : quibus in rebus nobis Romani palmam

jampridem vera et incredibili virtute superantes confessione omnium abstulerunt. Reliqua una ac sola supererat doctrinae et eloquentiae gloria, quam et ipsam per te nobis auferri et ad Romanos transferri video, ut nihil iam praecipuae laudis apud nostros relinquatur, Haec Apollonius graviter simul divineque loquutus est. Sic enim revera fuit. X. Ceterum quum peractis studiis in Italiam rediens ingenti spe plenus ad remp. properaret, oraculo Apollinis Delphici paene aversus est Consulenti siquidem quemadmodum sibi maximam gloriam pararet Respondit, si naturam

suam, non opinionem multitudinis ducem vitae sequeretur.

Quod ille reputans, per prima sui reditus tempora Valde pigre et dissidenter remp. attingebat, et magistratus sibi

Commissos quodammodo horrere formidareque Videbatur. Graecum denique et scholasticum, ut vulgo solet, plerique vocitabant. Quum tamen cupiditate honoris et ipse per se

574쪽

natura ardens et a parente amicisque incensus Causis orandis animum appulisset, non gradatim ut ceteri, sed repente omnibus qui in foro versabantur post se relictis ad fastigium evasit. In actione tamen non minus quam Demosthenes laborasse fertur, donec per Roscium comoediarium et

AEsopum tragoediarium actores, praebita illis diligenter

opera Vocem et gestum corporis emendavit. XI. Quaestor inde factus et Siciliam sortitus summa cum

integritate et diligentia magistratum gessit, provincialibus gratus, civibus romanis qui in Sicilia negotiabantur enignus, erga Omnes communis et justus Romam vero per id tempus penuria rei frumentariae laborantem tantum fru- urenti transmisit, ut caritatem annonae sua diligentia sublevaret Excogitata erant a Siculis in memoriam jug quaesturae honores quidam novi. Itaque et conscientia beneficiorum et secundo favore rerum suarum tanta spe plenus

e provincia discedebat, ut putaret apud populum romanum nulla de re magis quam de quaestura sua ferinonem haberi, et jam omnes magistratus sibi ultro conferri. Qua de re quam se ipse falleret mox intellexit per ea quae sibi paullo post ridicula evenerunt. XII. Nam quum Sicilia discedens Puteolos venisset, audivit esse multos cives romanos qui lavandi gratia iii a loca convenerant, adeoque pro illa transmissione frumentaria et sublevata penuria populi qmani ceteraque suae quaesturae fama, ita se receptum iri existimavit, ut omnes sibi gratulabundi occurrerent. Egressus itaque navi et circa balnea prosectus cives in corona stantes colloquentesque offendit. Illi statim in eum utpote tunc primum venientem conversi, quaesiverunt qua die Roma exisset et numquid ibi esset novi. Ad haec indignans, quum non ex Urbe, sed ex provincia sua venire respondisset quidam ex iis qui aderant, An nescitis, inquit, istum jam annum in Africa quaestorem fuisse Haec ab initi eum turbarant vehementer postea vero se ipsum ridens , quod spem in beneficiis

575쪽

Vulgo collatis posuisset, stomachari destitit, et unum se fecit ex iis qui ad balnea venissent. Ceterum animadvertens hoc habere populorum naturam, ut praesentia quidem acriter intueantur, absentia vero non mulium discernant, statuit de cetero in oculis populi romani vivere, externos autem magistratus ut minus efficaces ad gloriam obmittere. XIII. Hinc itaque robustius ad remp. Versus turpe quidem existimavit si opifices ipsi nomina et vim instrumentorum omnium, quibus in officina utuntur, cognoscerent; ipse autem nomina et res civium suorum, quibus tamquam instrumentis quotidie uti habebat, ignoraret. Itaque et homines et familias et propinquitates et clientelas, mores denique et vitam uniuscujusque curiosissime didicit nec erat una Italiae via, de qua non facile reserre posset, cujus villas, cujus agri, cuius clientelae si per eam essent. XIV. Μortuo patre domum paternam Q. Ciceroni fratri concessit ipse quo facilius aditus ad eum foret circa Palatium habitavit. Adeuntium sane multitudo tanta erat, ut non plures Crassum pro divitiis aut Pompeium pro summa potentia frequentarent Circa valitudinem curandam ita diligentissimus fuit, ut non solum intervallis horarum, verum etiam deambulationibus enumeratis passibus uteretur. Per hunc modum habitudinem domans ad mulios et magnos labores sufficiens corpus essecit AEdilis inde factus, et mox post sedilitatem praeturam petens, omnium competitorum

et erant quidem multi ac magni viri optimus suffragiis

populi romani praetor creatus est quumque urbana sibi obvenisset, jus dixit summa diligentia, nec minori integritate, ita ut nec timore cuiusquam neque gratia flecteretur. XV. Sed quum jam auctoritatis in eo tantum esset, ut adpetendum consulatum idoneus videretur, omni diligentia

adhibita, ad petitionem amplissimi honoris descendit Ardebat tunc maxime ambitio, petentibus simul nobilissimis

t Iis codd. Conser ad orat pro Scauro, cap. 3.

576쪽

5α6 CICERONIS V1ΤΑ

viris P. Galba, L. Catilina, C. Antonio, Q. Cornificio. Ciceroni vero in ea petitione variae spes variaque consilia fuerunt. Nonnumquam Catilina magis adhaesit, eumque tunc judicio impeditum defendere statuerat Verba ejus in epistola quadam ad Atticum et ista sunt : Ego de meis detractoribus scripsi antea diligenter. Hoc tempore Catilinam

competitorem nostrum defendere cogitamus. Iudices habemus quos Volumus, summa accusatoris Voluntate Spero,

si absolutus erit, conjunctiorem illum nobis fore inis sione petitionis . Credo nondum orta erat coniurationis suspicio, quas paullo post intellecta vel praecipue suffragata Ciceroni putatur, quod ejus prudentiam sufficere credebant ad omnia quae imminere videbantur pericula propellenda. Creatur itaque consul una cum C. Antonio, . Antonii ora. toris filio. Hic est ille gloriosissimus consulatus, Per quem Cicero pater patriae primus omnium Romanorum appellatus est, quam appellationem romani imperatores postea usu parunt. Sed Ciceroni libera adhuc civitate, et oti ab hoc vel illo adulatore, sed ex sententia M. Catonis hic tantus

honor acceSSit.

XVI. Prima eius industria circa depulsionem legis agrariae conspecta. Nam res quidem Catilinae ab initio consulatus in occulto adhuc manebant. Ceterin magni dehinc motus in rep. parabantur. Etenim proscriptorum dudum a Sulla filii ad honores restitui postulabant, non tam injuste quam alieno tempore Dei tribuni plebis ob hoc et alia legem promulgarati de decem viris cum imperio creandis. His

quidquid publici erat agri per Italiam, Syriam, Asiam dividendi, delectus habendi, stipendia solvendi, in exsilium ejiciendi potestas per legem dabatur. Huic legi non solum

plebs in spem novarum rerum erecta, verum etiam quidam amplissimi favebant viri, et in primis C. Antonius consul, sperans, si lex ferretur, facile se unum ex decem viris fu

si Lib. I, P. a.

577쪽

turum. Videbatur etiam de conjuratione quae circumferebantur non invitus audire propter magnitudinem aeris alieni. XVII. Igitur ad comprimendam hanc resp. turbationem conversus Cicero, ante omnia collegam a cupiditate reruni novarum retrahendum, et sibi ac reip. vindicandum ratus, repudiata Gallia provincia, quae sibi ultro delata fuerat, ut Macedonia Antonio decerneretur, effecit Sanato per hunc modum collegae animo et in suam voluntatem traducto, jam posthac fortius rem aggressus tribunos plebis ferendae legis auctores in senatum vocatos sic fregit, ut victi obmutescerent, nec respondere quidquam auderent. Sed quum

iidem tribuni paullo post eum apud populum accusassent et irritatis multitudinis animis in concionem Vocassent, nihilo magis deterritus, sequutis patribus in concionem descendit. Ibi quanta in eo fuerit eloquentiae vis manifeste apparuit Habita siquidem gravi oratione sic mentes homianum mutavit, ut plebs ipsa deposita cupiditate, legem

improbaret, et auctores serendae omnino desereret. Per

hunc modum lex agraria, quae primum a Tib. Graccho introducta, et per singulos fere annos tribuniiiis furoribus et summis contentionibus agitata patres et plebem assidue eossidebat, per Ciceronis prudentiam et oquentiam facile

sopita.

XVIII. Huic egregio ac memorabili facto aliud longe gloriosius et memorabilius adjunxit, pulso ex Urbe Catilina, et sociis deprehensis atquc necatis Qua de re quia vulgaris historia est, et ab optimis auctoribus diligentissime scripta, non erit mihi curae nisi pauca et ea ipsa quae singulari aliqua notatione digna videbuntur repetere. Coniuraverant contra remp. corruptissimi cives, et sua amentia ducem

Catilinam habebant. Is enim cupiditate dominandi post L. Sullam incensus et jampridem quemadmodum remp. invadere posset meditatus, omnes cujusque generis homines, qui uel publice vel privatim fortunae infensi res novas opta-

578쪽

548 CICERONIS VITA

hant, in suam amicitiam familiaritatemque pellexerat. Itaque omnes qui damnati judiciis, qui ordinibus amoti, qui pro commissis judicia formidabant, qui patrimonia absumpserant, postremo omnes perditos, infames, egentes, audaces, facinorosos ad se traxerat. Inter hos erant senatorii et

equestris ordinis complures, et in primis P. Lentulus Sura, vir patricius ex gente Cornelia, qui post consulatum prωbri causa senatu amotus fuerat. Praeterea multi ex Sullanis militibus, qui olim circa Fesulas in colonias deducti, consumptis divitiis, pro novarum spe rapinarum bellum optabant. Horum singulis Catilina et tandem universis in unum

coactis animum suum aperuit, eosque cohortatus et praemia pollicitus, statuerat una Cum illis remp. cCupare, et

trucidatis bonis et locupletibus, quorum auctoritas in rep. valebat, sibi dominationem, illis magistratus, provincias, dignitates arripere. Sed quo facilius ea patrare pΘsset consulatum petebat.

XIX. Fama jam quaedam licet obscura vulgarat conjurationem magnam contra remp. esse initam, caedem ingentem pararici sed neque auctores certos ea fama habebat, neque per quos homines ea pararentur aperiebat. Ceterum ea suspicio, ut supra diximus, petitioni Ciceronis maxime prosuit, quod ejus prudentiam facile resistere posse tantis periculis arbitrabantur. Igitur ab initio consulatus sui famam coniurationis sagaciter obsequutus, ubi ex Fubvia muliere nobili ortam comperit, per eam ad se clam a citam multa pollicendo effecit, ut Q. Curius Fulviae amator, qui unus ex coniuratis erat, totam sibi coniurationis seriem et omnia Catilinae consilia proderet. Quibus per hunc mω dum cognitis, custodiae reip. vigilantius incumbebat tempus autem referendi ad senatum nondum idoneum existimabat; sed privato consilio et diligentia illius conatus ubique frustrabatur: quo quidem facto, omnia paene Urbis pericula in se unum convertit. Nam Catilina, quoniam ipsum valde officere suis consiliis et ubique obstare sentiebat, et

579쪽

incolumi eo quidquam perficere posse verebatur, ante omnia ipsum occidere fatuit et insidias die noctuque ei tendere non essavit, quas tamen Cicero non minori astu semper vitabat. Q. Postremo quum occultae insidiae saepius tentatas nequaquam procederent, proximis comitiis, quibus consulatum petebat, aperta amisi et magna armatorum manu in ipsa comitiorum turba Ciceronem occidere statuit. Quae praesentiens Cicero, et simul existimans, si ille consul designaretur, Omnia haud dubie peritura, in ipsa comitiorundidi armatus in campum descendit data etiam opera ut subtracta parumper ab humeris Veste thorax conspicuus esset, quo periculum imminens civibus ostentaret Cives ea re perculsi et de salute consulis solliciti eum circumstant. Ita clarorum virorum et robustissimorum adolescentium caterva stipatus comitiis praesidens effecit, ut, iterum Catilina repulso, urena et Silanus consules crearentur. XXI. Hac itaque spe destitutus Catilina, quum bellum facere ac extrema omnia experiri decrevisset, antium quemdam in Etruriam ad movenda arma praemisit ipse in Urheremansit ad cetera obeunda. Ibi quum in dies plura moliretur, Urbi incendia, consuli necem maturaret Cicero, qui privato consilio longius emp. sustinere non poterat, et quod motus jam ex Etruria nuntiabatur, non amplius cunctandum ratus, totam rem ut cognOVerat in senatu patefecit. Senatus magnitudine periculi commotus decrevit ut consules pr0viderent, ne quod resp. detrimentum caperet. Haec erat summa potestas et nonnisi extremis periculis dari consueta quam tunc nactus Cicero tanta multitudine armatorum stipatus incedebat, ut magnam fori partem, quoties eo descenderet, occuparet Formidans tamen invidiam nobilitatis Catilinam occidere disserebat, donec manifestioribus indiciis coniuratio teneretur. XXII. At Catilina, quoniam magna circa consulem praesidia cernebat, alia via agendum ratus C. Cornelio et

580쪽

53 CICERONIS VITA

L. Vargunteio equitibus romanis negotium dat, ut mane veluti salutatuni ad Ciceronem ingressi, ex improviso eum domi confodiant. Quo per Fulviam propere cognito, eos paullo post ad se venientes Cicero anu prohibuit. Sed eo periculo majorem in modum excitatus postridie in aedem Iovis Statoris senatum vocavit. Eo quum ipse quoque Catilina sive dissimulandi, sive sui purgandi causa venisset,

praesentia ejus commotus Cicero gravissima oratione corripuit, et in exsilium ire jussit. ipse autem Catilina quum respondere nesciret, sed in maledicta adversus consulem prorumperet, iurgio senatorum incensus demum veluti furens e curia domum minabundus evasit. Ibi multa secum agitans, tandem optimum factu ratus exercitum adire, Lentulo, Cethego, et aliis quorum promptam audaciam cognoverat, mandat ut opes coniurationis quantum possint confirment, insidias consuli maturent, caedes et incendia diligenter parent, se propediem cum exercitu affuturum promittit mare mandata quum dedisset, intempesta nocte porta Flaminia egressus, in castra admanlium contendit. XXIII. At Lentulus et ceteri coniurationis principes, uti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebant, sibi adsciscere conabantur: paratisque magnis, ut putabant, Viribus constituerant, ubi primum cum exercitu Catilina appropinquare nuntiaretur, ut L. Bestia tribunus plebis concione advocata quereretur de Ciceronis actionibus, in eumque causam helli totam

refunderet, quo magis animi plebis adversus illum accenderentur inde, quasi signo dato, proxima nocte Statilius et Gabinius cum magna manu duodecim opportuna Urbis loca incenderent : Cethegus ianuam Ciceronis obsideret eumque aggrederetur; alii item alios quos ad caedem

destinaverant.

XXIV. Erant per id tempus in Urbe legati Allobrogum, quos, quia publice privatimque magno aere alieno oppressos sciebant, ad societatem belli requirunt Liberationem

SEARCH

MENU NAVIGATION