Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

o LEGOMEN A. s. i. Optime ergo dixerat Hel montius Naturam esse jussum Dei , qua res est id quod es , ct agit, quod agere jussa est.

De hac dixit Hippocrates ca) natura omnia omnibus susscit b . νήσων φοσιις iam τι

morboram natura medica ct invenit natura sibi jsi vias, non ex intellectu c. . A δια - a nullo edoeta natura cr citra disiVtinam omnia , qua conveniunt, escit: de ad hunc

locum Hippocratis videtur allui ille Galenus c6 dum scribit φυ-ι-ουδίδακαι, χnatura enim animalium a nullo docta sunt, dicit Hippocrates. Et hanc rem pluribus confirmat exemplis : Vitulus enim inermi adhuc fronte serit, hinnulus molli adhuc un-bula calcitrat &c.

Ingestorum ergo manducatio , deglutitio , digestio in ventriculo & intestinis, chyli

secretio , distributio , excrementorum secretio &c. ad actiones naturales reducuntur quia per haec omnia cibi & potus in nostram convertuntur naturam. ANIMALES vocaverunt omnes mutationes corporis humani viventis, quae mentem in suis cogitationibas mutant, vel a mente cogitante mutantur. Omnes ergo hae actiones cogitationem supponunt.

Illud , quod cogitat, dicitur mens , cogitare enim est primum , quod scitur de

ninter an hoc cogitare est ipsa mens certe maneant omnia , prout nunc sunt' si non cogitas , omnia nihil erunt respectu tui, & de mente nil aliud scimus. Quaetam ex illis actionibus sunt, dum novae oriuntur in mente cogitationes mutato prius organo corporeo , & sere tantum in sua superficie, sive hoe fiat a causa externa, sive a causa interna ; sic incias videt objecta , dum bonus est oculus , sed de in morbis sepe credunt aegri se videre objecta externa, quae non adsunt , mutato o gano corporeo per caulas ii ernas , & non per objecta externa. Aliae actiones animales fiunt, dum mens prius mutata in sua cogitatione corpus mutat, excitando motus musculares: v. g. dum quis vult brachium elevare, mox et vatum cst ; est cnim in homine illa proprietas, ut pro voluntatis arbitrio possit m tum excitare, sustinere , dirigere , mutare, sistere, renovare. Maxime mirum est , quod cum motus se Oxcitati sint adeo sentibiles , adeo mutatantes vi mechanica alia corpora , tamen in sua origine vix videantur corporei, nulla appareat horum causa; id est, nulla mutatio physica in corpore praeter rem mutatam, nec , supprelso per Voluntatem motu , maneat ullum vestigium. Et haec omnia fiunt sine cognitione causae, nam peritissimus Anatomicus non melius hare perficiet, quam idiota : profandae certe speculationis argumentum. Reliquae actiones animales ad sensus internos dictos solent referri , memoriam nempe , imaginationem , animi affectiis, attentionem &c. Potest enim mens nostra sine ullo sensuum externorum adminiculo cogitare ra

tione intimi sontis sui, & quasi in proprio fundo contemplari. Sic saepe memores sumus, nos habuime aliquam ideam, quam non pol Iumus nunc nobis praesentem reddere : quaerit in suo intimo thesauro soc principium cogitans ,

quid hoc sit, & nescit, quid quaerat, distinguit tamen ab omnibus aliis , quae tunc

cogitat.

Possunt tamen & intimae illae cogitationes mutari corpore mutato , imo & deleri integre : quoties enim non videmus, sapientissimis viris imaginationem depravari,

22쪽

,: PRO LEGOMEN A.

memoriam aboleri dcc. dum atra bilis gravat praecordia. Et licet dixerit Hippocrates ca qui aliqua parie corporis dolentes ut plurimum do lorem non sentiunt, illis mens laborat s γ -κκ- tamen ille corpus curabat, non mentem : dum enim Abderitarum precibus motus , ut Democritum, quem inlanire credebant , curaret, Abderam Versus tendere proposuit, salutares jubet Crate uae ut colligat herbas , ut hanc dementiam curar. 'Medicina fere semper in corpus agit etiam in illis morbis , ubi nihil in corpore mutatum invenitur , sed tantum cogitationis apparet mutatio , in quadam maniae specie hoe observatur , verbi gratia , ubi vel sagacissimi Medici nullum possunt cui pare in corpore vitium , tamen delirat homo ferociter & sine febre : in his casibus ab omni aevo dederunt talia , quae incredibili vi fundendi & movendi omnia sic totum systema nervorum , vasorum , musculorum movent , ut nullibi maneat eaden conditio, hac spe ut sic turbato toto corpore deleatur illa impressio latens in senso rio communi , unde oriebatur hoc malum. Sic antiquissimus Melampus, diu ante bellum Trojanum vivens , furentes obse vaverat ab helleboro sanari capras , dc felici successu insanientes regis filias curaverat , unde Sc Hippocrates Melampodium vocavit 1 elleborum.

g. i. U. vero disciplinae Medicae pars docet Morbum In Ipso E aegroto praesentem detegere & curare, Praxis appellatur Medica. Sanitatem aegris Medicina promittit. Ceg. I.

Ultimus scopus, ad quem universa artis medicae cognitio collimat, est aegris sanitatem reddere ; hinc merito dixit Celsus, b θ ut alimenta sanis corporibus atricu tura , si anitatem agris Medicina promittit. Praxis jam, α'.ῖ τοῦ .ca,vis, dicta , est illa pars medicae doctrinae, quae docet, quanam ratione in homine vivente aegroto per certa signa physica debeat detegi, an praesens sit morbus , & qualis , in quo sit statu, an in initio , ascensu , statu, descensu, qua methodo & quibus auxiliis praesens jam cognitus morbus tolli possit. Omnia autem haec aeterminary debent in aegro decumbente , longe enim aliud quid est describere pleuritidem, quam ex artis regulis definire, quod homo decumiabens laboret pleuritide, cum morbus ille, idem licet nomen servet , vario tamen

tempore variam medelam requirat. Medici nunc artem exercentes vocabantur Clinici apud Veteres , quia aegric s. an in lectulis decumbebant. f. y. VI ergo actionum vitalium, naturalium, atque animalium exercendarum requisita ignorat, adeoque Vitae causas nescit,

M sanitatis, ille defectum illarum , id est , morbos, cognoscere non

poterit. Medico ereo morbum curaturo necesse est morbum nosse , sed morbus erat laeso functionis aci sanitatem requisitae ; qui ergo ignorat requisita ad functionem , qu

5i Hippoerati adscribendae sint hae epistolae,

ut vulgo se. ibi pag. I. in ipso initio Praefationis.

23쪽

modo cognoscet, quid deficiat merito dixerat Galenus, ca) cujusque morbi tanta magnitudo est , quantum a Naturali statu recedit, quantum vero recedat, is solAs novit . qtii naturalem habitum ad amussim tenuerit. citas, v. g. morbi nomen est , designans abolitum visum, sed potest ille motabus ortum ducere a concretione palpebrarum , Obscuratione corneae post inflammationes validas, cicatrices relictas &c. potest humor aqueus turbidus factus , humor crystallinus opacus redditus visum tollere, potest nervus opticus in retinam expansus insensilis fieri; potest idem nervus in toto suo decursu a cerebri ventriculis ad oculum usque comprimi a variis tumoribus, exostosi dcc. potest in ipsis cerebri ventriculis haerere origo mali &c. Qui iam per cognitam organi fabricam non novit ex tot possibilibus causim nune praesentem distinguere, quomodo idonea poterit adhibere auxilia ZDum in febre ardenti, sanguine fere omni immeabili haerente in arteriis disteniatis fiebat coecitas perfecta, frustra fovebantur collyriis oculi , qui puri & limpidi manebant: peritus Mecicus omnem spem ponebat in salubri & larga superveniente harmorrhagia narium, depletis sic vias , resoluto sic spillo inflammatorio , reesbat

integer oculorum usus.

Objici possiet Ι Iippocratis in arte peritia , tot saeculorum consensu probata , qui orbatus illis inventis pulcherrimis, quibus hodiernum gaudet saeculum , ex sola o servatione plonomenorum hi morbis artem salutarem adeo promovit. Sed certe magnus Hippocrates, si novisset recentiorum inventa , major fuisset. Unde ergo post tot aetecta nova non accessit major arti medicae firmitas 3 ratio vudetur haec esse. Multa detexit, circa corporis fabricam, recentiorum industria ; plura tamen i tent & latebunt forte diu : novis his superbientes Medici ad hypotneses condendas nimis proni, ex paucis numero particularibus universales fecerunt in praxi regulas ;quae occurrebant in morbis, minus faventia praeconceptie hypothes , neglexerunt penitus, vel vi detorserunt sic , ut favere viderentur. Sic artem, quam longam sapiens pronunciaverat antiquitas, voluerunt facere

brevem . .

Iam dudum haec prurigo generalia condendi δc pauca axiomata invaluit. Methodici satis elle credebant, quaedam communia morborum intueri, S: quidem horum tria genera esse , unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum. b θQui ergo castis veterum observationibus jungunt recentiorum inventa , Videntur habere optima Medicinae fundamenta.

s. . CANATIO porro est morbi si in in sanitatem s1ὶ mutatio : ponito ergo & haec eadem cognita 3 : quare cognitio & curatio morborum Scientiam Dogmatum quae explicant quae Vira, Sanitasque sit hominis, id est, Instituta Physiologica Medica, requirunt.

Prior pars practicae disciplinae versabatur circa morborum cognitionem , altera d Cet, quomodo morbus cognitus curetur. a De Methodo Med. ad Glaucon. Lib. I. l b Celsus In Praefatione. Lib. I. pag. rs. p. I. ClinΠα. Tom. X. pag. 3 s. I

24쪽

Sed Sanatio ipsa requirit omnia eadem cognita ; est enim Sanatio mutatio corporis viventis talis , ut conditio corporea , quae vocabatur morbus , tollatur, & restituatuc

illud , quod ablatum faciebat morbum. In Exemplo res patebit evidenter. Paronychiae illa species , in qua sine ullo fere tumore acutissimus dolor ultimam digitorum phalangem occupat, & vel in corpore sanissimo validissima incenssit febris , syncope , phrenitis, convulsiones dc ante tertium iuiem mors saepe fit, totam suam malignitatem peculiari structurae hujus partis debet: tendinibus enim flectet ribus duas phalanges extremas digitorum circumponitur ligamentum forte coc cens , ad cartilaginis fere firmitatem accedens, Galeno iam descriptum ca) sub hoc tenacissimo scuto si fiat inflammatio, sive ligamenti, membranae cellulosae, perios. rei, vel tendinum vitio hoc fiat, non multum refert, oriuntur omnia illa horrenda symptomata , quia sub duro hoc tegmine cedere non potenti locus inflammatus limret; in tempore vocatus Medicus fabricae peritus jubet audacter scalpello discindi a parte laterali digi si omnia incumbentia ad os usque, sic mutat singularem hujus partis structuram in conditionem communem toti corpori, dolor sentur statim mollissimis applicatis cedit adeo minax malum. Posset hujus asserti veritas pluribus Lemonitiari, hoc pro exemplo sufficiat.

f. s. TLLA nriuatio motum excitat, sopit, vel dirigit, per appli

cationem instrumentorum, quae Artifex nosse debet, & regere: ninc ponitur perspecta victu, , medicamentorum', &. Chirurgiae,

iteria, praeparatio, usuS. Omnis sanatio requirit vitam superstitem , quam motus humorum vitalium pecvasa comitatur , per hunc motum actuosa fiunt applicata remedia, quae in cadavecnihil agunt: hunc motum , ubi languet in multis morbis chronicis , excitamus , dum furibundo impetu corpus destrueret in morbis acutissimis, sepimus prudenter, dum nimio impetu ruit in quasdam partes , revellendo versus alias partes dirigimus. Dum languet alba pituri gravatum corpus, debilem vitam acribus excitamus stumulis , duni acuta phrenitide correptus homo furit, debilitamus vitam sanguinis mi sione, dc per balnea, fomenta , cucurbitas & similia impetum omnem , quantum fieri potest, a capite avertimus. Sed omnia haec perficiuntur per quaedam instrumenta, quae applicata corpori aegrotanti illud sic mutant, ut fiat sanitas ; haec autem instrumenta vocantur media

camenta.

Dixit de his Hippocrates bὶ omnia medicamenta sunt, ιρο prasentem staιη το πα-

ἰνὶ dimovent, vehementiora autem omnia immutant stc. agrotanti vere omnia . prasenia satu dimovere conducit.

Haec autem instrumenta corpori humano applicantur per victum , medicamenta ,& Chirurgiam. Psimis Medicinae temporibus horum omnium cura uni incumbebat Medico.

Sed circa Herophili & Erasistrati tempora Medicina in tres partes diducta est : ut

25쪽

ε PRO LEGO MENA. S. I. c.

una esset, quae Victu, altera, quae medicamentis , tertia , quae manu meder

rur. ca Turpe penitus videtur artifici propriae artis instrumenta ignorare , & licet Medi cus optime perspexerit, quid in corpore mutandum sit, ut Eat sanitas , si non noverit illa auxilia , quibus haec mutatio perfici debet, prodesse non poterit. Nec perfunctorie didicit se Pharmacorum nomina sufficit, nisi enim quis horum indolem & attributa noverit, ineptis formulis se ludibrio exponet , aegrisque suis nocebit saepius.

Quantum enim mutant Variae praeparationes medicamentorum indolem l Scammonet Syriaci lacryma , ingesta corpori humano , in putridam aquam solvit humores, solutos per alvum evacuat, dum vero sulphuris accensi vapori exponitur, ut fiat diagridium dictum sulphuratum , iners fere redditur. Rhabarbari radix servidae infula aquae innoxium dat purgans omni aetati & sexui. decocta diu & fragrantiam & vires amittit. . Sed & varius usius nosci debet. Ialappae res na assumta tenaeitate sua ventriculi plicis & intestinorum adhaerens hyperculiartim induxit saepius, cum sacchari pauxillo trita, vel vitello ovi fracta tenacitate illa resinosa , datur tutius longe. Tithvmali acerrimum succum ficubus instillabat Hippocrates, ue in transitu gulam Jaederet. b Innumera similia adduci possent, ut demonstretur, quam necessaria sit Materiae Medicae cognitio.

g. 6. IRIGITUR Illa applicatio 1ὶ a mente praescia futuri esse-

AE ctus,quo exigitur Scientia generalis legum, juxta quas actioanes illae exercentur , unde itaque doctrina Signorum , & Methodi Medendi, necessaria est. Adeoque tradituro Praxin 1ὶ omnes partes Insil- tutionum Medicarum scitu necessariae prius sunt: Eas ideo ponemus notas, & demonstratas alibi.

In dirigendis his instrumentis, ut fiat talis mutatio , quam ars requirebat, ut rectitueretur canitas , summa haeret difficultas. Omnia enim medicamenta corpori viventi applicantur, per vitam actuosa fiunt ἰει saepe in variis hominibus diversos, imo oppositos, producunt effectus, ratione peculiaris idiosyncrasae : sed hoc nunquam a priori determinari potest , per sola experimenta cognoscitur.

Sed & idem remedium aliter asscit sanum hominem , quam aegrotantem : post a Llivos calores summos incensa bilis , levi stimulo purgante incitata , quam enormes facit saepe dejectiones : sextupla dosis data hydropico languenti fecit nihil: mani cae furentissimae, a paucis granis scammonet ante hunc morbum in 'ncopen usque mobili , data quinque graena mercurii vitae fecerunt nihil. Dum in chronicis morbis , tabefactis fere& litabilibus redditis visceribus , vomutorium propinatur vel ex mitissima γ pecacuantia, quantum imminet periculum lomnia haec attendere debet prudens Medicus, nam exhibitum medicamentum a Ceis. Praelatio pag. 3. b De victit acuti Charrer. Ton .XI. p. 33 p.

26쪽

extra ejus potestatem est. Monuerat Galenus sive purgans dederis', sive vomitorium ore. prima exbibitio in tua potesaιe est , reliqua sibi fortuna diindicat. Sed dc in morbis toties natura modis incognitis nititur expellere latens morbosum , sive morbi causa fuerit , sive effectias : qui tunc imprudenti consilio remediis oppositis turbat inceptum naturae opus, nocebit semper. Hi ne doctrina signorum de methodi medendi omnino necessaria , hinc adeo op rosus in enarrandis signis Hippocrates. Unde merito concuditur , institutionum medicarum omnes partes requiri criniatas , antequam praxi addiscendae quis se accingat. Idem conclusit Galenus bὶ dicens. At non propter se eatera omnia ad artem spectantia, aut discimus , aut docemus, am denique auscultamus ,sed quod eorum unumquodque sis ad finem utile. .

I. 7. ORBUS li , cum corpori inhaereat, erit effectus cor- III. poreus singularis determinatae causae.

Ex ante dictis in 1. putat, ab omni aevo Medicos corpus curasse etiam in illis morbis , ubi solae mentis iunctiones videbantur laesae : morbum quidem & morbi ca iam corpori inhaerere, quando in corpore sensibilem mutationem percipiebant, dubitaverunt numquam , sed multis visum fuit magnum paradoxum. idem Mimare

de illis morbis , in quibus sola cogitatio laesa apparebat. Sed videtur illud in nobis principium cogitans, quatenus sibi conscium est, esse immutabile , esse simplex , idem semper de ubique ; de quacumque enim re cogito.

scio me cogitare, praeterea novi, de qua re cogitem, sed cum omni momento cogitem alia , ergo in me cogitante manet aliquod semper idem, dum infinita varietas est, quae me cogitantem assicit. Hoc autem cogitans principium ex adorandi Creatoris voluntate sic unitum est eo poti , ut mutato corpore mutentur cogitationes , & vicissim mutata cogitatione mutari possit corpus. Totum ergo, quod Medicina potest. est . ut mutato corpore laetan mentis corpori unitae actionem emendet. Saepe autem leve vitium corporis totam mentem turbat. Sic observaverunt, fatuos a nativitate semper fere habere capitis vitiatam figuram :Sie uncia sanguinis est usi sub olla cranii totam humanitatem delet: d puer octennis magnis caloribus aeris perdebat memoriam fere omnium quae didicerat, per duos vel tres dies frigidiuscula tempestas reddebat perditam, calore redeunte eadem redibat

calamitas. Innumera alia nanc rem evincunt observata. In corporis ergo mutatione morbos considerat Medicus.

U S accurata ablatio sanat.

Cum ergo sollicita indagatione invenerit Medicus, quid in functionibus 1 sanitate deviet, & a qua causa facta fuerit illa corporis mutatio, quae morbus dicitur, omni

aὶ Galea. de venae sectione adversiis Mag.

aratum cap. 7. Charier. Tom. X. pag. 4 I.

27쪽

ariis molimine cognito nititur, ut hanc causam tollat: generale enim habetur axi ma, sublata causa tolli effectum. Notandum hic quam maxime, fieri posse , ut ablata morbi causa, hine & morbo ipso, maneant tamen in corpore per morbum praegrelsum mutata: funistiones : v. g. homo laborat saeva quartana autumnali, repetitis paroxysmis saepe sic debilitantur solida, sic dissolvuntur fluida , ut nascatur hydrops, datur cortex Peruvianus, sanatur febris, manet hydrops: non tamen inde concludi potest, quod sublata morbi ca se non tollatur emectus: Cortex enim Peruvianus latentem febris causam sic domuit, ut febris., effectas hujus causae, evanescat; sed per febrim mutatum sic fuerat coriapus , ut hydropicum fieret, &, sublata febre per corticem, cauta illae manent, ex

quibus hyὸrops ut effectas sequitur, debilitas nempe nimia in solidis, nimia dissoluis tio in liqui Lis.

g. s. A UFERTUR correcto malo singulari , vel per remedium iax in illud solummodo agens , vel auxilio in omnia simul aequa vi agente. Hanc universalem, illam propriam, Medelam vocabimus.

Duplex modus est, quo tollimus morbos , vel enim directe in morbos agimus . ,

non mutato reliquo corpore, vel totum corpus mutando inertem rediuimus vel elia .

minamus morbum.

Quartana purgantibus, vomitoriis, sudoriferis, frustra tentata, imo per meliam salivationem l ut vidi) constanti typo pergens, tollitur Cortice Peruviano, qui caeter quin eorpus non observatur mutare, vocatur propria & specifica medela , quia dum febrim tollit, reliquum corpus non mutat. Opium deglutitum in ventriculo haerens dolo is sensum tollit, nee turbat corpus. ne plura talia latent ad alios morbos re--

media, felices Medici, si novissent ,

Calculus ex rene in pelvim, inde in ureterem delabitur, oritur intolerabilis dolor , , spasmi abdominales, nauseae, vomitus dec. si specificum cognosceret Medicus rem dium, quo selvere posset impactum calculum, innaret statim: sed tali auxilio caremus hactenus. Fomentis, clysmatibus , venae sectione, decoctis emollientissimis mutat i tum corpus Medicus, ut laxatis de lubricatis viis expellat hostem; haec vocatur gen

ratis medela. Haee fere semper asit inducendo alium morbum: dum enim Iue Venerea laboran tem hominem salivatione curat Medicus, facit per mensem & ultra aegrotare, ut a duro hoc morbo liberet. Hic imitamur salutaria naturae molimina, quae turbato saepe toto corpore morbosam causam eliminat. Per asperae arteriae rimam micula panis illabitur , excitat natura per fideles custodes nervos tussim violentissimam, nec quiescit haec, donec educatur.' Hine ausus fuit concludere Sydenhamus saὶ morbum, quantumlibet ejus causa humano corpori adversentur, nihil esse aliud, quam natura conamen materia morbi a e teriminat onem in agri salarem omni ope molientis. . ιη pag. 3'.

28쪽

PRO LEGOMEN A.

I. ro. T TTRA UE 9.ὶ reperitur observatione , similitudine, vel ratiocinio ex hisce binis.

Nullum est dubium, quin medicamenta & medendi methodus inventa sint per o servata singularia ε, haec enim videntur fuisse Medicinae primordia , dum illa, quae in seipsis vel aliis aegrotantibus viderant profuisse, suadebant iterum aliis, hac spe ut prodessent similiter. 'Dumque videbant, morbum non omnino eundem , similem tamen morbo ante observato, affligere, ex similitudine concluserunt, eandem medelam esse adhibendam. His binis contenta Empyricorum secta Medicinam absolvi posse contentabat: sisydicebant enim, diligentes homines bac notas', quae pIerumque melius responderent, dein agrotantιbus ea pracipere coepisse: sic Medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu, gemicissa discementem a salutaribus. Quod si morbus incidat ignotus ibin Medicum protinas viser- , eui morbo id ρυ-ximum sit, tentaturumque remedia similia illis , qua vicino malo saepe succurrerint, ct perefur simiιitudinem opem reperin m dcc. latentium vero rerum conjecturas ad rem non peristinere , quia non intersis, quid morbAm faciat, sed qui toliat. . . Deinde possiunt ex his binis casto ratiocinio plurima in arte utilissima deduci, modo nihil admittatur incerti quoad observationes, nihil concludatur ex his, quod repugnet experimentis et pulchro certe monito post examinatas Empyticae & Rationalis Medicorum sectae dilceptationes concludit Celsus o rasionalem quidem Medicinam .esse debere, infimi vero ab midentibus causis , obscaris omnibus , non a cogitasione a scis , sed ab arte i a rejectis. ig. II. SE R. V ATI O habetur r i. ex accurata historia morbi, enarrante causas, naturam , effectusque mali. a. Ex enumeratione exquisita eorum quae prosunt vel nocent, dum casu , vel arte, morbo subministrata sunt. 3. Εκ Introspectis cadaveribus incisis eorum, quorum morbi observati tuerant prius.

I. Dum homo incipit aegrotare, habet in corpore aliquid mutatum a sanitate, aliter non seret morbus; hanc mutationem corporis prius lani se bus detegere eos. sumus : procedente morbo magis & magis dendistit a sanitate, hinc novae quotidie mutationes apparent, & quae prius apparuerunt, augentur i perstant, minuuntur, et & desinunt aliquando ; omnia tae accurate notata i Ilo ordine, quo se mutuo sequuntur, dant historiam morbi. Sed jam morbus , ut effectus adaequatus, Idem est cum sua causa completa sive proxima dicta, cujus praesentia morbum ponit, cujus absentia morbum tollit. Sed haec causa proxima raro simplex est, semper fere comis Posta ex aliis causis, quae singulae non iussicerent morbo producendo, quae iunctae simul morbum faciunt. V. g. Pleuritidis causa proxima est languis inflammatotia si iastudine peccans, adactus in vasa angastiora, aucto simul ore febrim motui nulla ex

his tribus causis ibia pleuritidem facit, simul junctae moibum hunc constituunt. Illae

29쪽

jam causae, quae simul unitae causam proximam constituunt, sunt vel praedisponentes s π mvαιὶ Vel προκαταμπω. in dictae, sive occasiololes. V. g. Homo valde plethoricus, calidissima aeris tempestate validos motus music lares faciens, rupta in cerebro artςria fit apoplecticus , causa remota praedisponenserat in hoc homine plet hora , causae occasionales erant calor acris, & impetus lai guinis auctus per motus musculares; sed ille aeris calor , & validi motus musculares non fecissent apoplexiam in hoc homine, nisi adeo fuit sol plethoricus. Pulchre hoc notavit Galenus sa) dicens corpore nostro ad morbos git si pra arat , e ternum quoddam adveniens febrim accendit, quod ex se morbum vehementem minime generaret oec. propter corporis dispositionem unumquodque horum non morbi causa sed

occasio redditur , has causas vocaverunt .e octe.

Similia & Celsus habet bὶ nihil omnino ob unam causam fit, sed id prν causa vinprehenditur , quod tontulisse plurimum videtur; potes autem id, dum solum es, non movere, quod iunctum aliis maxime modiet. Qui jam accurata obserratione sic causam proximam morbi detexit, intelligit

morbi naturam.

Sed morbus, sic cognitus in suis causis , dum pergit, oriani momento corpus plus mutat, functiones plus laedit, & novos qaesi morbos facit, qui vocantur inectus morbi, vocantur & symptomata ; sic enim vocantur omnia illa praeternaturalia, quae ex morbo, ut causa, in corpore aegroto fiunt ita , ut distingui tamen queanti ab ipso morbo & ab ejus causa proxima V. g. Pleuriticus prae acerbitare doloris non audet inspirando pectus dilatare . . hinc sanguis cordis dextri per pulmonem difficilius transiens incipit ibi accumulati, & facit Peripneumoniam , quae tunc est novus morbus ex pleuritide ut causa natus. 2. Homo, qui aegrotat, vivit, vita semper actuosa est, ergo aliquid movet, agit, .

vel nori agit . . aeger aliquid bibit vel eomedit, vel non : post tagula haec fit aliquis boni, vel mali: Medicus jam observat omnia illa, quae nunt temtore morbi, notat nocentia & juvantia , illa prohibet, haec jubet: haec est illa doctrina de juvantibus M nocentibus tauri in. praxi usus , haec videtur arti Medicae dedisse primam fere originem. Vide Celsum. se

CASU : Dum multa aliquando tentant aegri, fiunt saepe mutatic nes improvisae in morbis & maxime notabiles; quae sepe an iam dederunt pulchris in arte inventis. G lenus id in saepe vidit, non paucos febre inuente laborantes, cum iam mediocrito concos i mores essent, statim ex frigida potione liberatos. Milapsiam sanaverunt manantia capitis ulcera sponte enata, unde dc artificialia profutura conclusit Tui pius. s. Vidi ita acuta continua febre pessime delirantem ho- .minem mox respuisse, dum thcendium satis vicinam domum occupasse audiret. VEL ARTE. Licet omnia ex artis regulis adhibuerit Medicus, tamen attenta mente debet spectare eventum, an profuerint , an non : Hippocrates hoc in multis locis scitalicite inculcavit: sic certa dat signa, quibus distinguimus , an purgans datum pro-- fuerit nec ne , dicens si, qualia purgari decet, purgentur, tum confert, tum facile ferunt .sie conira , dissiciiι, Ab illis enim , quae nocere videmus, abstinendum iubet

30쪽

ratio : ut autem quid certi de nocentibus & juvantibus statuatur , requiritur artenta circumspectio ad morbi indolem, aliter saepissime adscribetur remedio exhibito, quod debebatur soli morbo; v. g. dum in henai tritaea alternis diebus fit exacerbatio ex inor bi natura, male tunc adlcriberetur remediis exhibitis molestia ingravescentis circa

hoc tempus morbi.

3. Utinam liceret saepius defunctorum cadavera scrutari s quam cauti essent ii, trastandis morbis Medici, si novissent, post mortem in cadavere se debere demo strare, an bene an male de morbi indole judicassent: quod non detegerentur laten nes morhorum cauta. ain Herophilus dc Erasistratus nocentes homines inciderunt vi Vos , nec crudele putaverunt, paucorum nocentium suppIiciis remedia populis inno centibus omnium seculorum quaeri: hodie foedum, imo crudele, clamant mulit. mortuorum lacerare cadavera, ut viventibus certior medicina fieret. Summa tamen cautela hic opus est: in cadavere enim invenitur tantum ille corporis status, in quo erat, dum morti proximum fuit, plurima inveniuntur per morbum mutata , quae u pote essectus morbi male pro ejus causa vendi tantur : dum suppurata pleuritide mortui cadaver lustrans Medicus invenit in thoracis cavo ingentem copiam puris , quam

malo concluderet, pus illud fuisse morbi causam. Infinita certe docuit prudens cadaverum inspectio , de quibus ne si massent qui dem Medici: quis credidisset per vomitum enormem posse ortophagum rumpi, lienem ingentis molis in pelvim posIe prolabi elongatis vasis nectentibus , in ipsa cordis semper moti substantia poIse nasci calculos &c. Dum visa in cadaveribus collegit in Sepulchreto Anatomico Bonetus, & ordine disposuit, latentibus motborum causis indagandis lummam attulit lucem.

11. V X similitudine concludit, qui observatis jam s it , adeo-

, que cognitis, casum praesentem, hactenus ignotum , comis parans de indole & curatione mali incogniti argumentatur, a praetrei-tis ad futura arguens.

In Exemplo res videbitur satis evidens. Vidit Medicus hominem febre acuta continua cum dolore lateris punctorio, inspirationem impediente, decumbentem , obse Vavit, nec per sputa, nec venae sectionem & alia auxilia levatum morbum, sed orta dyspnoea sensim aucta post diuturnos languores exstinctum hominem : notavit quae profuerant, quae nocuerant; in cadavere invenit saccum ingentem pure plenum pulumone compresso sussociae hominem. Postea invenit alium Urotaruerrum quo observat eadem phaenomena, quae in priori vidit in initio morbi, ex similitudine concludit simitatem dc in hoc aegro eventum metuendum esse: quae priori profuisse visa sunt, adhibet,

di omni artis molimine funestum morbi eventum praecave nititur : hoc vocatur ex-.

similitudine . ex analogia, concludere. Dum Epidemici novi morbi latentem rimabatur indolem Sydentiamus, sedato observabat, quomodo in sanationem, mortem, vel alium morbum abiret, quaeriam ad

Liberet molimina sibi soli suffciens natura, ut sanaret, haec imitatus postea in simili

insu ex analogia conclusit. . Celsus Praefat. I b. L pag. T.

SEARCH

MENU NAVIGATION