De praecipuis humoribus qui humano in corpore reperiuntur deque eorum historia qualitatibus et officiis exercitatio Josephi del Papa ..

발행: 1733년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 화학

101쪽

94 Ios Erux DEL Papa fieri opinantur, libenter admittere regressum bilis in sanguinem, ut ejus merito sanguis ipse facilius, certiusque prinritare possit cor, ejusque fibras ; quibus de caussis non adeo clare videtur damnandus regressus istius liquidi in sanguis

nem, ejusque adventus in cor . Sed & illud ponderatione dignum oecurrit, conversionem nempe cruoris in bilem eo tempore, quo animalia imm

dieam patiuntur inediam , licet tuto sat s improbata fuerit ab Autore praedicto , defendi tamen ab aliis quamplurimis,

Penes quos parum habet roboris ratio adducia; quod nem-m sagax natura non pateretur, sanguinem thesaurum vitae in hunc noxium, & excrementitium facessere humorem turae enim appellatione non mens, aut voluntas aliqua fiagnificatur, quae cuncta disponat pro exigentia, & utilitate corPOris, quae noxia Prohibeat, Permittat utilia, sed caeca quaedam lex, & necessitas rerum; quare si talis sciret neeensitas, ut per inediam magna hilis quantitas in sanguine proinduceretur . id fieret naturi invita, & nolente. Acestere quidem sanguinem, & sal forem fieri, cum animalia k cibis sese abstinent ultra consuetudinem , & indigentiam corporis, adeo Certum est, ut probari non mereatur . Immo vero & insensa caliditas, & febres quoque in eorum corporibus hac de caussa concitantur, ut experimur quotidiet nisi enim sanguis novo chylo irroretur, dissolvitur nexus partiacularum Ipsiam consti tuentium, & omnia genera ejus principiorum dissociantur , fiuntque solitaria, & conspicua; cum exacta illa unio, & harmonica coniunctio divertorum principiorum , quibus sanguis coalescit, renovari assidue, ac indeficienthe expostulet per viscidam chyli substantiam, quae omnia contemperat, Certisque legibus coercet. Hste igitur deficiente, igneae partes, quae intra sanguinem delitescunt, innatum sibi motum, ac libertatem adipiscuntur, atque itisolvuntur omnia, & dissociantur; in qua solutione plurimae Rrsan, aut Progignuntur denuo, aut sensibiles fiunt sulphoreae Partes, quae hilis materia sunt. Caeterum quoad reliquas attinet rationes ex meseraica

rum positione , & multiplicitate deductas , fatemur ingenuis magni ponderis eas esse, & summe validas, & vere dignas

viro

102쪽

ExERcITATIO DE HuΜoaillus CAP. VIII. ys viro geometra; sed dubitari posset adhuc, quin certae sint assumptae illae proportiones , quod eadem celeritate, fluida

Per meserat as omnes moveantur, quodque pariter aequo

velocia fluida sint per venas omnes abdominis ; fortasse c-nim di versa compressio viget in diversis partibus ejusdem Ventris , diversa pondera superincumbunt venis , diversae sunt constrictiones intestinorum , & alicubi majus . alicubi

minus constrictionis momentum viget. mare si hoc foret, non ea exacta servaretur regula , quod venarum multiplici eas eo in loco maior adesset, ex quo major copia fluidi in riri deberet: sed ibi plures extarent venae meseraicae . ubi debilior adest movens caussa, & ideo plures circa tenuia in testina; quia eorum constrictio intestinorum non adeo vali da est, se uti constrictio crassorum ; vel quia musculorum abdominis compressio validior est circa tenuia, quam Circa Crassa. vel aliqua alia de caussa consimili. E demque rati ne dubitare quispiam posset , an verum sit, quod assum Pium fuit, de aequali velocitate sanguinis per venam splenicam, & me seraicam; forte enim splenica vena impulsum

aliquem obtinet promotus sanguinis celeritate majori, quam sit celeritas ejusdem sanguinis per meseraicas ipsas ἔ qua de caussa opus fuerit harum venarum adaugere numerum, ut amplitudine tarditas Compensetur . Quae omnia eo tendunt, ut chyli motus Per meserat. cas ipsas dubius reddatur. Nec desint obtervationes Par tialem hunc chyli transitum per me seraicaS improbantes, quarum plurimae apud nuperos Scriptores habentur, maxime vero apud Lovverum, qui expertus est, meserescas

nihil exsugere chyli ab intestinis, sed unicum ipsi dari tra stum per lacteas: vinculo enim obstructo, ductu thoracico, animalia paucos post dies obeunt , eorumque sanguis qualibet chyli portione destitutus deprehenditur, di summe

crassus . & fere concretus .

Verum de circulari motu hilis nuperrimh excogitato i mutis; huc enim solummodo spectavit oratio nostra, ut unia versa circa hoc liquidum Autorum Placita, atque Commenta nequaquam laterent. Caeterum communis adhuc

103쪽

s6 Ios EPHI DEL PAPA inter Medicos opinio viget, delapsum bilis temporaneum esse, non autem assiduum ; tunc nemph fieri, Cum repleto ,

ac distento cibis ventriculo , sellea cista , & iecur exprimuntur , Cogunturque contentam bilem evomere.

Cui sententiae adstipulatur ratio potissima, desumpta eπlege motuum liquidorum intra canales contractiles diversae amplitudini si quoties enim quodpiam liquidum per inaequalium amplitudinum ductus moveri debet, nulla speciali vi expulsum sicuti sanguis a corde expellitur per arterias sed per solam, ac simplicem expressionem factam . motu Ghrarum , quibus canales ipsi praediti sunt; arduum 1 ane est, ne dicam impossibile, ut liquidum ipsum ab ampliori canali in angustiores profluat; quia majus semper est momentum constrictionis in tenuioribus , quam in amplioribus ducti-hus; e contra vero facillimus est transitus ab exilioribus in ampliores. Quo posito , cum verum si, talem esse felleorum ductuum conititutionem , ut quo magὶs ad intestinum ap- Propinquant , removenturque ab hepate, eo angustentur

magis, gracilioresque fiant: jam ratio patet, cur nullae trucet sint valvulae. bilis descensum ad intestinum prohibentes. adhuc tamEn eadem bilis intestinum petere nequeat assidue . Coercetur enim ejus motus a momento majoris

constrictionis, quod viget in fellis canalibus, qui, intestinis proximi sunt, majori , inquam , quian sit momentum constrictionis in sellea capsula , necnon etiam in iis pasetibus felleorum ductuum , quae hepati propinquiores ex

tant.

Si nulla ergo major, & specialior compressio fit circa j cur, qu m circa reliquam longitudinem canalium fellis, si nullst bilis alteratione intrinseca assecta est, qua agitetur ,

Commoveatur, serveat, cogataturque erumpere sponte, qu

sibi data porta est, proprios quidem intra canales consistet immota, nec ullus eius erit ad intestina descensus; at vero cibariis advenientibus , quae ventriculum inflent,& pandant , atque iti adhaerentes ventriculo Partes, selleamquacapsulam exprimant, jam novae hujus, & recentis compres sonis auxilio superatur majus alioquin momentum constrictio-Diuitiaco by Corale

104쪽

ExER ITATIO DE HUΜoa Iaus CAP. VIII. 97ctionis vigens in exilioribus canalibus felleis, & sic transitus Paratur , concediturque hili intra intestina . Quae licet communior sit, forsanque verior de motu hi- Iis, & productione sententia, plures tamen clarissimi Autores ab ea declinarunt. Nonnulli enim arbitrati sunt ii jus liquidi secretionem a sanguine, non in hepate celebrari , verum in membranis ejusdem sellei solliculi; eodem pacto , quo intra stomachi tunicam fluidum illud a sanguine secernitur, quod digestioni ciborum intervire 1 uperius probavimus. Rem ita exponunt , ut scilicet ex illa sanguinis

Portione, quam ad Cistae tunicam ferunt cisticae arteriae, tota bilis quantitas educatur, & ea scilicet hilis, quρ solliculus, & ab eo derivans canalis turgent, eaque pariter, quae reperitur intri hiliarium porum, 1eu hepaticum ductum . Putant namque ii separatum fel in membranis capsulae coseligi primum in cap1ula ipsa, qua postmodum per cistis

cum ductum Profluens, ubi cisticus cum hepatico jungitur, in hepaticum ipsum transeat partim, & per illum ad he- Par tendat ; partim vero in intestinum prorepat; S illa quia dem bilis, quae iecur petit, sanguini admisceatur, pro variis ossiciis , illa vero, quae ad intestina dilabitur , alia ibi munera exequatur. Nonnulli vero e contra putant fel ipsum, quod in capsula deprehenditur, eo advenire per cisticumductum poro biliario, quod prohibeatur destensus bilis

Per porum ipsum ad intestina, prohibeatur, inquam, ch Io intestinum duodenum saepe replente, & Obturante orificium ejusdem pori in intestinum illud hiantis.

Longum nimis laret hasce singulas opiniones perpendere. nilque nobis Dufisis afferret, um omnia haec Placita penes Neo tericos extent suis dissicultatibus obnoxia,& j m rejecta communiter ; sensus namque ipsi ostendunt, quam commentitiussit ab iis suppositus commeatus bilis Per vasa scilicet eistiaca, & hepatica . Eorum alterum si aere inflatur per emholum, ut mos est, neutiquam inflatur & alterum ; quin λ- Penumero eorum unicum Obstructum omnino deprehenditur, alterum tamen bile repletur, eamque intestinis largitur . Secretionem vero fellis in tunicia biliaria capsulae quis

105쪽

s3 Ios EPHI DEL PAPA credat, si tunicae ipsae glandulosae nequaquam sunt; si t mclarus. & evidens est adventus ejusdem fellis intra follic Ium ab hepate per plurimos illos canaliculos, qui a capsula ipsa, qua jecori adhaeret, exorti . totam fere jecoris substantiam pervadunt; si denique in iis quoque animantihus, quae solliculo, aut natur , aut arte destituuntur , hilis

separatur in hepate, & per hepaticum ductum ad intestina descendit Verum hisce dimissis , statutoque iam iecur esse viscus secretorium bilis . sanguine; hilemque ipsam ad intestina

Prorepere Per cisticum, & hepaticum, qui interdum selitarii, interdum vero extremitatibus suis conjuncti circa finem duodeni inseruntur : i m quoad insertionem hanc spectat , reticendum non est pulcherrimum naturae artificium , quo bilis regressus, aut ingressus eujuslibet alterius fluidi ab i testini cavitate intri selleos ipsos canales arcerur. Non enim canales ii recta intestinum perfodiunt, ita ut eorum ultima oscula in intestinum hiantia patula sint, sed oblique sese inserunt, & insinuant per tunicam ejusdem intestini, di quasi furtim, & clam ad cavitatem perveniunt, ubi felleum

humorem evomunt. In id enim incubuit maxime naturae solertia. ut nihil prorsus eorum, quae fluunt, posset cana-Ies ipsos subiret quod supradicto artificio pereleganter , &Plene consequuta est. Nam obliqua illa insertio id efficio,

ut eorumdem vasorum oscula, occlusa quidem ingressui, egressui vero patentia sint; quare si duodenum , jejunumque intestinum liquido repleatur, fiatque in illis expressio summa, nihil tamen Conspicitur ejusdem liquidi selleos canales subingredi . Ex quo patet salso arbitratum esse Gamendum , hepaticum ductum chylum recipere ab intestinis, ut illum ferat ad jecur ; fallamque idcirco ab eodem Autore huic ductui traditam appellationem chylodochi, nempe chylum trahentis. quod & Hiacinthus de Bah autumavit, ideoque vas istud lacteum dixit. Nam neque aliquid penetrare potest intra hunc canalem ab intestini cavitate , propter ipsius

obliquam insertionem , neque , licet ingredi posset versus Diqitigod by Corale

106쪽

Ex Eaci TATIO DE HUMO nisus CAP. VIII. sssus jecur , valeret procedere per ductum ipsum , vel ob valvulae impedimentum , qua nonnunquὲm vas hoc d natur, vel ob ejus intimae tu perficiei alperitatem, & rugas plurimas , quarum positio talis est , ut valvularum vicem

gerant.

Monendum autem occurrit hic, hiliarios canales, licet serε semper, in homine praesertim, extremitatibus suis in strantur in eam intestinorum Partem, quae duodeni finis . jejuni vero initium est, nonnunquam tamen, vel ambos simul. vel eorum alterum in ventriculi fundum abire , sicuti pariter observatione compertum est , interdum insertionem eorum fieri in extremitate jejuni, aliquando vero in crasela intestina, colon praecipue . Haec autem, tamquam naturae errata, & aborta, homines morbis pluribus obnoxios re dunt. Quicumque enim bilem in sit perioribus, & in ve triculum gestant, vomitibus tentantur,& torminibus stomachi, sitim patiuntur fere assiduam, frequentem dolorem g lae, amarorem oris, flavasque habent linguam, & fauces. Attollitur enim bilis facillime ad linguam usque per rectas fibras tunicarum ventriculi, quae communes sunt ex phago, & linguae ; attollitur , inquam, ob rationem exposutam, cum loquuti sumus de astensu humoris nutritii per minimas, primasque radices plantarum, eodem scilichi pacto, quo per minimos tubulos omnes aqua, & omnia fluida sponte ascendunt, adhaerendo parietibus eorumdem tubul rum ; aliaque etiam potenti de caussa , nempe Per compressionem fibrarum , per eam stilicet compressionem, quae

fibris omnibus propria est, & innata, & per illam, quae mritur a laterali pressione partium sibi circumpositarum. Hi vero homines, qui talem habent fellis adventum in stomacum, όπει τα - ab Hippocrate appellantur. quasi amarorem habentes ad superiora. Qui autem fellis delapsum obtinent ad inseriora intestina, ποι ολι τα κατω dicuntur, &hi frequentibus affliguntur torminibus alvi , ejusque variis speciebus fluxuum; ob facilem, nimiamque vellicationem intest inorum . factam a selle eo loci fluente, simplici nimis .

N a Iam

107쪽

Jos EPHI DEL PAPA Jὲm vero quid statuemus de usu illo bilis, quem veteressere omnes indubitanter asseruere ad irritanda scilicet intestina, ut sese contrahant ad expellendas Reces Erit haec nobis opinio amplectenda cum aliis innumeris ex Recentioribus, an cum aliquibus rei jcienda 3 Contemnit enὶm , &improbat hunc usum fellis doctissimus Hel montius hisce rationibus inhaerendo . Fel cum chylo admiscetur , unaque cum ipso ingreditur vasa sanguinis: non ergo ejus usus est

ad stimulum intestinorum, ut sueces excernantur; aliter enὶmsellei meatus non ad duodenum pertingerent, sed ad eraseia intestina, ubi Reces reperiuntur; neque Recibus plerumque adjuncta flavedo, hilis admixtionem arguit, Cum suu-ces ipsae nullatenus amarae expertae sint, sicuti foret opus.

is Puer quadriennius fati Helmontius in sextupla digesti

is ne alimenti humani l lectum cacaverat. Flagra autem ex-- timescens suum stercus comedit; signa autem e linteis deis tere non poterat: quocirca interrogatuS Per minas, ta is dem calum narrat. De sapore autem quae litus : dixit esseis foetidi, & subdulcis . 'is Item Moniales alebant sat sobrie puellas nobiles com- ,, meniales ἔ Conesona hantur autem iugiter, quod qui lau- is th comederant, cum divite Epulone partes haberent ris salvarentur autem soli, qui per omnimodam mortifica- is tionis abjectionem comederent vilissima quaeque. Nobiis lis ergo virguncula, salutis suae avida, Praelaga Perlua- is sione commota, proprium stercus edit, & infirmabatur. - Α Parentibus autem domum revocata est , ac tandem ca

is sum enunciat; petitum fuit ab illa, cujus saporis esset, is ac retpondit esse foetidi , & aquose dulcis .is Tertio : Pictor Bruxellensis, per intervalla furiosus , is sub furoris initio aufugit in nemus vicinum , ibique longe - conspectu hominum repertus est viginti tres dies pro- is prio stercore vixisse. Mox domum relatus esti invisi il- is tum, & sanavit illum Dominus. Erat autem persecte mois mor omnium sub furore praeteritorum; interrogavi illum, is an reminisceretur , cujus saporis esset stercus; ait: lapitis ut olet; ac dein Per gustus capitales a me examinatus,

108쪽

ExERCITATIO DE HUMORI BusCAP. VIII. Io Iis respondit, non esse acidum, non amarum, acre, salsum.

sed aquosis desce. Imo dixit, quod quo tapius recom is disset, eo semper dulcius fuisset .

Non ergo Lecibus miscetur set, amarae enim serent ma-rime, neque ut tales 1 canibus lingerentur, neque a muscis Per proboscidulam exsugerentur; mulcae nempe, canesque aselle maxime abh rrent. Quae omnia licet tuto se , & confidenter ab Helmontio , aliisque probata fuerint: non ea tamen sunt, quae Per mixtionem sellis cum Decibus omnino excludere valeant ἡsiquidem earumdem tacum in supradictis historiis probata dulcedo , aut si mr quilibet ab amarore dissidens, nil habet

roboris: quoniam ea est saporum omnium natura, ut va rientur facillime , tunc vero praecipue , cum aliqua fit in sapidis rebus alteratio substantiae, cumque 1apores Plures mi icentur simul. Quare cum tantam subeat aIterationem set ipsum, dum una cum suecibus in intestina C immoratur,

dum fluido pancreatis eum cibariis j m digestis miscetur , simulque cum illis ebullit in chyli productione; quid mirum est, si crassiores ciborum partes, licet selle situratae, amaritudine tamen expertes sint p Ego quidem certo scio, EXCrementa hominum , quandiu optims valetudine fruuntur, felleo humore affecta esse . Id enὶm suadet evidenter eOrum Color inter flavedinem , & nigredinem medius; qui quidem color variatur , statim ac i idem homines in morbum regium incidunt, ab obstruetionibus felleorum ductuum Provenientem; namque eo morbo deleati, Reces habent al- has , & a Conlueto colore recedentes Aliquid ergo selipium , dum sese bene habet homo, operatur in sincibus, cum ejus absentia adeo clarum indicium in illis exhibeat. Verum quamquam mihi certum sit felleum liquidum in

cibus reperiri, non aeque tamen mihi compertum est, an

ejus admixtio caussa sit, ut taces ipsie ex Ilantur, quia videlicet intestina vellicet, atque proritet. Namque mihi semper dubia ruit opinio haec eo de titulo, quod intestisna ipse, cum fere assidue excrementa contineant hile set rata , videntur jam huic sensui Proprias membranas assue-Diuitigod by Corale

109쪽

Ioa Ios EPHI DEL PAPA fecisse, it ut non amplius hilis morsum , & vellieationem

perientiant.

Hoc quidem mihi tanti ponderis est, ut facile hujusim di ossicium ipsi met selli denegare haud formidarem . Nam

si tanta consuetudinis vis est in animalium corporibus , ut Pharmaca i pla, quantumvis acria, Ob assuetudinem enerventur, nullamque amplius intestina irritandi , suecumque reducendi facultatem obtineant ; quid in felle ipso conti gere dicendum est, quod, ut docuimus, eXcrementis sem- Per conjungitur, quodque per intestinorum tunicas almdue spargitur Z neque vero caussa ista sublata, deficiunt rationes plures evidentissimae, ob quas faecum expulsio perfici debeat; hoc enim opus intestinorum peristallico motui tribuitur , partim compeessioni a musculis abdominis , & diaphragmate procedenti a partim denique pressurae, quam

agunt assidue viscera abdominis intestinis superincumbe tiar quippe, ut alio in loco explicavimus, universa intestinorum compago magna quaedam glandula vocari potest, suis excretoriis vastis instructa. Non 1ecus ergo ac per glandularum tortuo1os , & circumflexos sinus profluit sanguis a primo ad ultimum, dum ab eodem sanguine statutae quaedam particulae hauriuntur ab excretoriis vasis ; ita & per integram intestinorum longitudinem, quanquὲm mirum in modum implicatam. multisque obvolutam flexibus, Procedere potest quicquid . ventriculo egreditur ad anum , usque dum in hoc progressu utiles partes chyli lacteas venas subeunt. In hoc enim enixe incubuit natura, cum intest norum flexus certis loeis disposuit ea quidem lege , ut ibi major vigeret compressio vel a musculis , vel . visceribus proficiscens, ubi major requirebatur vis ad Qecum motum promovendum . Hinc iis in locis , per quae sinces, aut Contra nisum ponderis sursum Prorepere debent, aut in quia bus excrementa ipsa crassiora jam facta, motui magὶs resistunt, validius est intestinorum robur. validior muscae rum compressio , debilior vero alibi. Ergo quandiu firma fruitur animal valetudine , cuncta

que in abdomine ipso, praesertὶmque in intestinis, sese habent

110쪽

Ex EaciTATIO DE HUΜollisus CAP. VIII. Io3hent juxta naturam , nullius alist opus est causia , ut exerementa decidant, & expellantur , praeter ipsissimam intestinorum mirabilem fabricam , constitutionem, positi

nemque.

Caeterum & ipse libenter affirmo, interdum excitari de lectionem alvi, sed tunc solummodo , cum hilis . consueta, sibique propria temperie reeedit ; cum nempe fervidior e Vaserit, & partibus plus, quam par est, irritantibus Praedi ta sit; & tunc equidem non niturales dejectiones proritat, sed intempestivas , & noxias . Nec raro etiam accidit, set ipsum adstrictionem alvi producere, & insignem quidem, S contumacem; idque duplici ex caussa, & quod nimirum fervore suo , & aestu, dum in

intestinorum cavitatibus reperitur, turget nimis , ex Panditur, atque ita majori momento tunicas intestinorum inflas, quam sit momentum constrictionis , compositum ex peristallico motu earumdem , & ex compressione aut viscerum , aut musculorum abdominis ; unde tunicas ipsas sic violenter inflatas detinet , neque permittit eorum motum Circum

pretarium exerceri, per quem Reces ad inseriora expelluntur ; & quia in luper caliditate sua sinces ipsas adeo comburit , & exsiccat, ut motui resiliat nimis, & intestinorum tunicis per adustionem adhaereant , & affigantur. Quamobrem lichi colicarum passionum plerasque exinde oriri arbitrer, quod intra nerveas , & musculares fibras, quibus tunicae intestini colon texuntur, animales spiritus immanithr ferveant, & rarefiant; falsamque putem vulgo creditam caussam de flatuositate k frigidis humoribus producta intra cavum supradicti intestini: nonnullas tamen .selle ipso produci probabile mihi videtur, cum nempe humor hic intra intestina adeo excandescat, majoremque sibi debito locum occupet ebulliendo, & cujusdam in estini tunicas inflet, per vim extendat. distrahat. quamdamque exhibeat in ipsis tunicis, aut molsis incongruitatem, aut con

tinui solutionem, aut quidpiam simile . quod doloris origo sit ; unaque simul impediat prorsus delapsum excreme torum ad inseriora, per immodicam innationem praedictam;

SEARCH

MENU NAVIGATION