De praecipuis humoribus qui humano in corpore reperiuntur deque eorum historia qualitatibus et officiis exercitatio Josephi del Papa ..

발행: 1733년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 화학

81쪽

74 Ios EPHI DEL PAPA seium E angustius sit, quam C orificium vente. His suinpositis, cum sanguis ab arteria egrediens, motu suo exerceat

vim, & impulsum magis directe , quam oblique; igitur facilior erit irruptio, & ingressio sanguinis in osculum venae C D, quam in osculum E alterius vasis r eoque praesertὶm. quod orificium, & cavitas venae amplior supponitur, quis orificium , & cavitas E . Atqui sanguis implens assidue spatium alveoli, cum sit sanguis mox egressus ab arteria, duobus liquidis componitur, quorum unum fluidius est, & penetrabilius , videlicet lympha; aliud autem crassius, & minus mobile, pars nempe fibrosa, & rubra, quae jam aliquatenus soluta sunt,& 1eparata: ergo crassior pars eo in vase sese immittet, in quo facilior ingressus est, & ubi viget major impulsus, procedens ti motu sanguinis ; scilicet fibrosa haec pars ingredietur venam C D, & simul cum eadem fi-brosa parte ingredietur etiam portio aliqua lymphae . non autem pars fibrosa intrare poterit minimum vas alterum Ε, quoniam ibi obliquitatis causea, non tantus viget impulsus, qui superare valeat resistentiam procedentem a crassitie, &a lentore hujus liquidi; nec non etiam ab angustia orificii Εἰ eoque praesertim, quod huic parti commodior alter datur exitus, per quem iaciliter fluere potest, videlicet Per venam C D . Atqui lympha, quae forte occurrit orificio E, fluiditate summa, ac mobilitate, qua pollet, in ipsum intrabit faciliter, & lymphaticum canalem replebit, fluetque per illum. Rem it sese habere non audemus asserere; hanc tamen

hypothesim destruentes rationes cum nondum nobis innotescant, ideo illam proferre non erubuimus; eoque Praeser-tὶm, quod haec erit exemplum aIi quod, ut similes aliae hypotheses effingi valeant, etenim nihil est, quod prohibcat, quin hoc eodem utamur ratiocinio, ad separationem lymphae in glandulis explicandam; in ipsis namque glandulis eodem modo minimae reperiuntur arteriae ab amplioribus truncis dimanantes, per quas sanguis profluit; exilissimae pariter adiunt venae languinem ab iisdem arteriis exsugentes: in hoc igitur sanguinis transitu ea concipe , quae superius docuis

mus , di lymphae separationem declarare Poteris. Neque

enim Diqiliaco by Corale

82쪽

enὶm illud obstat, quod primo intuitu huic hypothesi summopere adverseri videtur ; nempe in glandulis nonnullis. iis videlicet, quae cordi proximae sunt, spontaneam illam. ac rudem secretionem lymphae a fibrosa sanguinis parte nequaquam peragi Posse, ob brevitatem arteriarum, per quas languis a corde in glandulas ipsas irruit; ita ut quia breve est iter sanguinis, & per paucas arteriarum ramificationes ejus motus perficitur; ideo parum quoque imminui ejus v locitatem , adeoque non posse naturalithr, & sponth, ut posuimus, fluidiorem ipsius sanguinis partem . crassore socerni, sed adhuc iis in glandulis partes istas sanguinis m tuo conjunctas esse; ac propterea juxta traditam hypoth sim, lymphae separationem explicari non posse. Nam licet Concedamus, sanguinem , qui pervenit ad glandulosas par tes corporis cordi propinquas, celeriorem esse , quam ian guinem, qui pervenit ad musculos, in extremitatibus, & ambitu corpolis positos; validissimae tamen aliae caussae vigent in glandulis, quae celeritatem sanguinis minuunt, ac destruunt, haeque sunt plurimae illae complicationes, & circumflexiones

canaliculorum sanguinem continentium; namque glandularum structura non alia est, nisi multiplex circumflexio minimorum vasorum, per quorum cavitates sanguis tortu

se profluens a circuitionibus illis , & ambagibus multifariam illiditur , atque ita tarditatem acquirit, cujus merito naturalis illa, ac rudis fieri potest separatio lymphae, quae

necessario praecedere debet totalem separationem ipsius, ut superius assertum est. Huic autem sententiae nostrae de naturali lymphae secretione favet maxime quod experientia ostendit ; motum lymphae per sua vasa, aliquot etiam horis post animalis i teritum perdurare, vasaque ipse ideo intumescere , si tunc temporis ligentur arcth; ex eo enim evincitur humorem hunc extincto quoque animali, reliqua portione sanguinis separari, quod fieri non posset, si separatio illius naturalis, non esset spontanea,& per simplicem fluidorum depositionem. ut docuimus; nam quantumvis post animalis occasum unis veris cessent, ac destruantur officia Corporis ἰ eae tamen o Perationes corporis , quae a vita ipsa non Oriuntur, adhuet Κ x vige Diuitiaco by Corale

83쪽

vigere possunt; nullatenus autem a vita dependet separatio lymphae, eo quo diximus modo supposito, ac declarato ι cum ea aliter non fieri asseratur, quam Per naturalem dissimilium fluidorum secretionem, ac depositionem. Hisce autem ad lymphae separationem attinentibus declaratis, jam nobis obvia sorent non pauca ad illius usum spectantia ; primumque omnium expostulari posset, quo nam respexit summus naturae Artifex, cum tot innumera vasa sanguine distincta in animalium corporibus reposita voluit. An non etiam venae sanguinis poterant serum ab arteriis refluum ad cor unὲ cum sanguine ipso reducere 3 Non e quidem venarum angustia id vetare potuit; namque venae latae sunt, ac multiplices, & si opus fuisset, naturae consen

taneum erat, easdem venas ampliores efformare, pro fluidorum quantitate vehenda , quam novum , distinctumque Vasorum genus corpori adjungere: unde ergo necessitas haec venarum lymphaticarum pNos equidem lichi omnes, aut potissimos lymphae usus in corpore assignare nequaquam possimus, id tamen certo scire arbitramur extare illos ; & corporis operationibus , Perfectionique summopere arbitramur necessarium esse liquorem hunc; nimὶs enim provida natura est, & sagax, nec frustra aliquid agens; quare, cum adeo sollicita deprehendatur de lymphae existentia in corpore, de motu . & se par tione illius, cum peculiaria pro eadem lympha construxerit vasa, signum est, quod fluidum hoc necessarium alia

quod, aut summe utile operatur .

Fortalse & illud non vulgare hujus liquidi officium est, jam ii nobis de calore sanguinis loquentibus indicatum, ut nempe assiduo suo reditu in sanguinem, excitet ibi I nem quamdam fermentationem, placidamque caliditatem ;ut solent liquida dissimilia simul commixta excalefieri r a que ita sanguinis persectionem promoveat: praeterea lacteae

Venae, canalesque omnes. per quos chylus fluit, cum lym-Pha ipsa repleantur assidue, alterum ostendunt huiusce liquoris usum uberrimum, scilicet canales ip s humectandi, Conservandique; exsiccarentur enim facile eo tempore, qu

chylo vacui sunt, ni lympha foret, quae illos repleret, di

84쪽

Ex E cITATIO DE HuΜoRIBus CAP. VII. 77 irroraret ; ut praeteream admisceri illam cum chylo ipso . eumque fluidiorem, dilutioremque reddere, & ad motum promptiorem. Majora quoque opera sors n absolvit hoc fluidum , pluraque etiam de illius usu excogitata sunt ab Anatomicis, quorum meminisse modo non iuvat. Illud equidem certum est, seriem hanc vasorum lympham vehentium, cum vicem gerant venarum, supplere magna ex Parte celeritati summae, qua languis Per arterias movetur. ideo namque cor successive, & indeficienter sanguinem arteriis tribuere potest , licet tam major se velocitas sanguinis per arterias fluentis, quam velocitas sanguinis ad cor renuentis per venas ; quonam ingens illa velocitas per arterias compensatur multiplicitate canalium ad cor ipsum fluida reducentium ; solae enὶm arteriae sunt, quae sanguinem a corde sumunt ; ad cor autem duo canalium genera

liquores serunt, lymphatici scilicet, atque sanguinei. Haeci autem de lympha dicta sint satiri caetera enὶm apud AnM

De bile, seu felle . C A P. VIII

BIlem vocarunt Veteres, ut iam docuimus, unum eπquatuor illis vulgo creditis humoribus, sanguinis mas iam constituentibus, spumosiorem scilicet, calidioremisque sanguinis partem, cujus usus plurimi penes eosdem Veteres enumerantur . A nobis autem quid de hac re sentiendum sit, alibὶ statutum fuit; vanam etenim , & comme titiam ostendimus sententiam hanc , solaque hominum opinione , minime vero sensu, & ratione suffultam; nec aliam credimus in animalium corporibus bilis speciem existere, quam quae affixam hepati, cistulam implet , ac sellis nomine communiter insignitur.

De hac igitur facts cognita veteribus bilis specie, in praesenti disserere lubet; cum haec inter fluida corporis reliqua non vulgarem locum obtineat: cum, si ejus spectentur usu sDisitirco by Corale

85쪽

8 Ios Epui DEL PAPAusus, & Opera, tum quoque si naturae perpendatur sellicitudo, & artificium in ea producenda, contervandaque. Neque enὶm illis est assentiendum, qui arbitrati sunt, esse fel humorem quemdam excrementitium, secretumque . sanguine, ut inutilem, ac superfluum , dignumque, idcirco quin CorPOre expurgaretur. Imo vero paratur illud, conser-Vaturque providentia summa naturae; quae ideo illi propria receptacula posuit , q uae humore ipso nunquam non Plena voluit ι tanquam rei summopere necessariae custodias, Reellas.

Est ergo bilis haee, seu sel, humor quidam subflavuS, non

nunquὲm viridis, caeruleus saepe, raro quoque niger, me diocris consistentiae, plerumque amarus, in eo sacculo assidue residens, qui dexterae, & cavae parti hepatis adhaeret, quique sellea cista, 1eu capsula nuncupatur: constat autem solliculus iste bilis, membranacea quadam substantia contractili, & extensili; S praeter tunicam illam reliquis viseeria hus abdominis communem, propriam quoque habet tunicam satis validam , omnique praeditam fibrarum genere . Figuram habet sphaericam simul, & oblongam, videlicet PD Tiformem, cujus angultior extremitas, cervix scilicet, se sm magὶs , magisque gracilescens , in Iongiorem canalem abit, cisticum ductum nuncupatum ς intime valvulis inis structum bilis egressum o sacculo concedentibus, prohibentibus vero regressum . Pollet quoque nervis vesca haec h1exta conjugatione desumptis: suas habet arterias, venasque;

quarum illae a ramo caeliaco oriuntur, eae autem a vena

portae, illae sanguinem ad cistam ducunt. reducunt istae. Est autem vesica haec parva satis, aliorum viscerum a dominis respectu, cum latitudo illius duorum digitorum crassitiem non excedere 1oleat ; longitudo vero, hoc est diastantia intra fundum, & cervicem comprehensa , dupla sit latitudinis. Habet vero eadem vesica ea in Parte, qua hae- pati astigitur , hoc est prope fundum , canaliculos plurimos exilissimos, qui etiam in multifarios ramusculos disperguntur, omnesque intimam perfodiunt substantiam hepatis, e rumque singuli implantantur, ac desinunt Ore suo in minimas illas glandulas, quibus jecur ipsum componitur . HO-rum Diqitigod by Cooste

86쪽

ExEROITATIO DE Hu MORI 'us CAP. VIII. 79. rum canaliculorum munus est bilem in glandulis ipsis iam se

paratam . sanguine in vesicam deferre: quare omneS Pr pe cistam in majores canaliculos coeunt, quos inter unum latis amplum Anatomici recentiores obsea varunt, anserini calami magnitudinem obtinentem , qui vesicam ingreditur, qua hepati copulatur , nec tuiA caret valvulisi, qcae regres

sum bilis ad hepar prohibent. Cistae selleae eonsimile, parque est vas aliud oblongum H-

Iarium porum nuncupatum , quod etiamSὶ specialem non. habeat sacculum ad instar follieuli , in quo bilis recondatur, si a tamen cavitate s est enim sicut vena quaedam J fel continere deprehenditur, eumque recipere ab hepate, quema modum de cista dictum est . Quare porus hic bilarius co surgit & ipse ex innumeris minimis, canaliculis , per uni-Versam hepatis internam substantiam repentibus; qui d centes initium glandulis ipsius hepatis, mutuo uniuntur Plurimi, atque ita con uncti extra hepar egredientes, C nalem hunc hilarium efformant, cujus amplitudo duplo major esse lolet amplitudine cervicis cistae felleae .. Nullatenus canalis hic cistae conjungitur, neque parithrab ea incipit. neque in eam desinit , ted ab hepare egrediens abit recta in intestinum duodenum , ibique ses eu mit ἰ nec praetereundum , canalem hunc s quem hepatieum quoque appellant J nonnunquam bifurcum est e, ac geminum . Gaisendus portam hunc chobdocum ductum nuncupavit, aliique etiam lacteum , quod putarint per illum. transire chylum ab intestinis ad hepar ; sed falso quidem, cum nullatenus ad motum chyli ipse observetur spectare. Deniaque duabus extremitatibus canalis hepatici, & cistici sim ut coeuntibus communis est ubi duodenum. desinit, incipitquci jejunum . Haec autem omnia de selleis histe eanalibus, pro diversis animalium 1peciebus aliquantisper varia deprehenduntur, &nonnunqu)4m eorum alterum delicit

Cum vero haec duo vasa hactenus descripta, aut fel contineant, aut deserant; ubi nam sel ipsum procreetur , an tequam vasa ipsa ingrediatur, quaerendum est. Et quoniam

de huius fluidi origine , di elaboratione innumerae contra

vest

87쪽

8o Ios EF HI DEL PAPA versiae sunt Penes Anatomicos; nos, qui brevitati indulgere volumus, ut res sese habet, utque vulgo jam exponi ib-let, paucis declarantes, asserimus bilem ipsam in universa hepatis substantia separari a sanguine assidue , mediantibus innumeris minimis glandulis, quibus hepar componitur ἔquae quidem glandulae sunt veluti totidem cribra, Per quae sanguis Pertransiens Percolatur, expurgaturque fervida

illa portione sulphurea , & ignea, quae bilis, seu sellis su

stantia est.

Namque tota hepatis moles nihil aliud est , nisi major

quaedam glandula conglomerata, ex pluribus nempe, pluribusque minoribus aliis glandulis coalita ; quae minimae Omnes glandulae nectuntur simul per vasa languinis , atque lymphae, Per nervos, paritbrque eti m per vasa illa excretoria, hoc est bilem sumentia a glandulis ipsis, & ad cistam, seu bilarium porum ferentia , quorum supra meminimus , quibus omnibus vasis jecur abundat. Et arteriae quidem exiguae sunt respectu molis hepatis , earumque major truncus, qui hepati inseritur, hepatica arteria dicitur, cui non aliud munus est, nisi sanguinem pro hepatis nutritione ad ipsum viscus perducere .

Venarum autem maximus est numerus, per universem

substantiam hepatis.; atque assidue sanguine replentur. Hae autem venae licet in intima substantia hepatis innumerae sint, & ubique copiose dispersae ; omnes tamen a duo-hus tantummodo majoribus venis proficiscuntur, videlicet a vena portae. & ab insigni trunco venae cavae. Sing lare vero hoc loci venae portae officium esse deprehenditur: nam cum venae omnes languinem non ducere . sed reduc re a visceribus soleant, hia vena porta vicem gerens arteariae, ab universis ferme visceribus abdominis sanguinem colligens, ad hepar illum ducit, ut ex eo bilis separetur; quare vena ipsa eo loci, quo hepati implantatur, & qua vena portae dicitur, unicus, satisque amplus truncus est, qui consurgit ex conjunctione plurium, pluriumque venarum, quae per totam abdominis Cavitatem disperguntur. Nec reticendum est, eamdem venam portae merito singularis illius ossicii, cujus superius meminimus , duplicem tunicam

88쪽

Ex Est iTATIO DE HUMORIBU s CAP. VIII. 8 iobtinere , propriam videlicet, omnibusque venis communem , necnon etiam specialem alteram , cujus origo est a

Haec itaque vena portae hepar ingressa, in minimos abie canaliculos, quorum singuli singulis glandulis inseruntur . ut in illas sanguinem effundant pro separatione bilis r ab

hisce autem glandulis, venarum alii minimi canales consurgunt, qui superstitem sanguinem reducunt a glandulis: ferunt namque illum in venam cavam , a cujus trunco insigni, ut dictum est, minimae istae venulae originem trahunt. In hac vero hepatis fabrica, vasorumque ad bilem spectantium positu, & constitutione reserendis, ea nobis i tentio fuit, ac mens, ut duo potissimum probarentur, Claraque fierent; nempe, & quae sit sellis origo, motus, &cursus ; & quale censeri debeat hepatis ipsius officium , &munus. Namque ex hactenus cognitis, luce clarius patet, selah hepate derivare, atque intestinum duodenum petere, Pariterque evincitur potissimum hepatis opus esse bilem conficere, seu ut melius dicam, illam a sanguine separare; ad hoc enὶm vidimus iam conspirare ea omnia, quae iecur consti tuunt, ad hoc vasorum positus, & singulares proprietates, ad hoc glandularum Coacervationem: quae omnia jecur nil aliud esse demonstrant, nisi cribrum aliquod sanguinis, per quod nempe cruor ipse pertransiens biliosa sui parte exoneretur rquod ii, inculcamus, ut commentitiam Antiquorum sente tiam demonstremus, putantium munus hepatis esse languinem elaborare , adeoque etiam recipere chylum ab intestinis ;nam opinio haec cum Recentiorum rationibus funditus elitaminata sit, tum ex eo potissimum redarguitur, quod lactea nulla vasa circa jecur observare hactenus datum est; quodque etiam ipsius hepatis evidens aliud officium apparet superius expositu , quod etiam elegantissme a Thoma Cornelio comprobatur, qui se expertum esse affirmat sanguinem venae portae, priusquam jecur ingrediatur, amaritudine summa praeditum esse, qua omnino cxpers fit, cum ab hepato egreditur. scilicet circa gibbam hepatis partem intra canaliculos, qui ad venam cavam feruntur: quod est signum

evidens, set totius sanguinis in hepate ipso seponi, ipsumque L - PO

89쪽

8a Jos EsHI DEL PAPAPostremum excretoria vasa subirer ut certis temporibus, &occasionibus ad intestina descendat. Haud enim probabile est , bilem ipsem assiduo quodam fluxu intestinum duodenum petere , sed certo solum tempore, videlicet eum illius usus ab intestinis ipsis requirit iussim vero hunc, sicuti alias innuimus, non alium esse putandum est, nisi perfectionem chyli promovere; quare rationi congruum videtur, tunc temporis lolummodo ferribilem ad duodenum, cum peracta ciborum digestio est , &jam cibaria ipsa sic digesta e ventriculo exire incipiunt. Ipsa enim ventriculi repletio, & fortasse etiam peristallia Cus motus tunicarum illius, qui tunc praecipue exercetur, cum stomachus ipse cibariis gravatur , verae caussae sunt, cur supradicto tempore fel ipsum in intestina derivetur ; nam& repletio stomachi, & agitatio ejusdem, sibi proximum he-Par comprimunt, & exprimunt , coguntque idcirco fel e Propria cista, caeterisque suis canalibus exire protinus, &in cavitatem intestinorum evomi. Hanc vero alioquὶn congruam sententiam circa tempus,

quo fluxus bilis ad intestina peragitur, audacter denegat,&contemnit Clarissimus quidam nuperrimus Autor ; qui nontemPOraneum, atque interruptum, sed assiduum, & continuum sellis dela plum ad intestinum duodenum tuetur : ait enim ipser quid prohibet, quominus fel incessanti cursu ad ipsum profluat duodenum p Nonne sellea vasa peristallico motu pollent a circularibus fibris accepto pCur ergo illum non exercent assidue p Nonne insuper

Proximarum partium Pondere gravantur, perpetuo, & assis duo respirationis motu eXprimuntur, Cogunturque conten

tum fluidum evomere λ Quaenam est crgo ratio, cur fel ipsum sua intra vasa immobile detineri valeat , nec potius ferri semper , atque moveri qua sibi data porta est, & per communem ductum, cavitatem ingredi intestinorum; cum hoc non prohibeant valvulae, quarum nullae in hunc finem dispostae deprehenduntur. Hisce ergo rationibus suasus memoratus Clarissimus Uir existimat nullum esse tempus, in quo hilis ad intestina non profluat; & quemadmodum Com- Paratum a natura est, ut liquidorum genera sere omnia, sanguis Diuitiaco by Corale

90쪽

Ex EaciTATIO DE HUMOR Iaus C Ap. VIII. 83guis nempe , lympha, & caetera, assiduo per vasa sua serantur motu , nec ulla unquam ipsis sit requies, quamdiu vivit animal, & valetudine fruitur; ita quoque motum bilis assiduum esse, ac perennem, & motui languinis omnino Coaevum . Nam cum nulla caussa vigeat, ut dictum est, cur idem fel intra suos canales conclusum non moveatur ἔ &animalium disiectionibus experiamur sellea vasa semper, ac perpetuo, felle turgere: assiduum ergo esse bilis fluxum necesse est . Quoniam vero ad hanc motus assiduitatem constituendam maxima bilis fluentis copia necessaria videbatur, ac multo

quidem major, quam extrahi possit hepatis artificio ex sanguine; voluit ideo Autor praedictus, ipecialem quamdam circulationem per sel ipsum absolvi, ita ut ab hepate egrediatur illud, & ad hepar redeat, sicuti sanguis a corde, &ad cor.

Hujus vero cireuitds semitas , atque ductus putavit esse

Primum sellea vasa , quae arteriarum vicem gerant, hilem ab jecore acceptam serendo ad duodenum ; dein vero me- feraicas venas, quae suis osculis cavitate intestinorum bilem ipsam exsugant, eamque postmodum admixtam cum sanguine tribuant venae portae, quae tandem illam restituant

hepati, Per quod iterum a sanguine separatur. Quam serulis circulationem pluribus ratiociniis firmare cum adnitatur Autor ipse ; haud abs re erit, illam paucis attingere. Primum ergo omnium tamquam ratum supponens, sellis motum per tua vasa necessario fieri debere , donec in iis vasis fellis portio aliqua reperiatur, ita postmodum caetera

exponit.

Quoniam & selle a cista . & hepaticus ductus nunquam non bile turgida deprehenduntur: verum quoties in iis ductibus hilis adest, moveri illam ad intestina necesse est: fatendum ergci , motum bilis per eadem vasa perpetuum esse , & assiduum , semperque in cavitatem intestinorum ejusdem bilis adventum fieri; quia vero sellei canales non adeo exiles . & angusti sunt, ut mediocris quantitas bilis sufficiens sit ad fluendum per illos assidue; ita ut canales ipsi nova semper, ac nova bile repleantur; sed ad hoc pe-

SEARCH

MENU NAVIGATION