Ad catholicum aequumque lectorem epistola eminentissimi & reverendissimi domini cardin. Quirini cum ejusdem animadversionibus in epistolam Jo. Rodulphi Kieslingii

발행: 1747년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

EpisTOLA LIpsIENs Is glia pos: Henricum patrem regnavit, apologetica Epistola) palam evincitur, praeditum fuisse Polum , sicuti insigni religione Christiano homine dignissima, ita singulari erga ipsum Henricum pietate. Hac permotus, nihil ille reliqui fecit , ut

Rex per poenitentiam prioris Vitae maculas abste gens, Britannico regno multo quam antea tranquillius potiretur, amotis periculis, in quae se ip-lum conjecerat ex concitata indignatione Dei prumum , deinde Romani Pontificis,. Caroli etiam Cesaris, aliorumque Principum , ac demum Ordinum omnium nationis, cui imperabat. Equidem id unum Polo ante oculos fuisse, ut ad salutis, & gloriae semitam Henricum revocaret, & ad eum finem modo medici, modo confessarii, amici etiam, & filii, quandoque adversarii, personam sibi imposuisse , solertissima uno verbo experimenta quaevis tentasse ad Regem e gravissimo morbo relevandum, luce meridiana clarius liquere contendi. Idque ea potissimum de causa, quod liber, cui titulus, Defensio Unitatis Ecclesiae, atrocissimis, ut Schel hornio placet interpretari, in Regem illum convitiis refertus,compositus fuerit a Polo,utRegem, ita jubentem, mentis suae de divortii negotio certiorem faceret, proptereaque soli Regi exaratus, ac tandem soli ipli transmissus, quin alteri cuivis praeter Regem quoquo modo innotescere valeret. Binae Pariter orationes in eo libro recitatae, ad Angliaelcilicet populum,& ad Carolum Caesarem adversus

12쪽

cuM ANIMADVERSIONIBUS. FHenricum armandos, quarum causa vix credi potest quantas excitet turbas Schelhornius , nec Anglis, nec Carolo, sed uni Regi patuerunt, Polo, ut modo dixi, diligentissime fatagente , ut liber ille Regiis oeulis unice subjiceretur. Profecto P tum ita se gerentem, non tantum prudentia qua tamen, aeque ac aliis eximiis animi dotibus, ornatum eundem fuisse, vel ipse Schelhornius fatetur at sensu etiam communi caruisse oporteret, siquidem eundem librum animo in Regem infento , ejusque excidii cupido, elucubrasset. Itaque ΚieLlingi, Cernis custodia qualis Vestibulo sedeat iacies

viae limina servet. Ab extima autem illa ad interiores libri ejusdem partes progressus, tectas, ut ita dicam, easdem conspicies telorum nube , quae praesertim in Burnelium, Anglicanae Reformationis Historicum, Omnesque ipsius asseclas, & frequenter in Schelhornium quoque, contorsi, Diatribam in sex Capita dispertiens, ibique refellens quaecumque illi ad Poli nomini detrahendum suis in Scriptis evulgaverant. Haru ergo eorundem Scripta studiosius a me conquisita, meamque in Bibliothecam comportata, materiam de Poli hostibus praefiscine dixerim triumphandi mihi ministrarunt. At triumphas ipse , ac minio, cedroque diagnam depraedicas curam, quam impendo Bibli thecae meae vestris etiam lucubrationibus ditandae. Gestias, per me licet, atque alacer, hilarisque compara te ad Tomum alterum meae illius Editio-

13쪽

nis evolvendum. Noveris autem in eo pariter Dia in tribam contineri, qua Epistolas ibidem collectas expendens, conatu& meos in id inprimis intendi, ut quotquot illas perlegerint fateri adigantur, Paulo Farne sito Pontificatum gerente, maxima cum la de a Catholicis cujusvis ordinis Viris laboratum fuisse, ut Ecclesia Romana, expunctis labibus, quae in eandem irrepserant, in Ueterem dignitatem restitueretur . Eo scilicet tendebat Supremi illius Hierarchae studium in Apostolico Senatu ex Viris sanctissimis, sapientissimisque componendo , id enixe conabantur hujuscemodi Senatores , haec ipsa cura Praesules alios bene multos tenebat, huic operi Principum politicas Respublicas administrantium potestas suffragabatur, religiosistimorum Coenobitarum preces tanto bono divinitus impetrando opem ferebant, cumulumque his omnibus addebant praecipui in eloquentiae disciplina Viri, illam exerentes, ut sanctum istud propositum fautoribus, atque patronis abundaret. Hisce prauactis, Scriptorum

etiam Heterodoxorum auctoritate, in mea illa Dia- triba fundamentis, ad Uos sermonem convertens, dicite rursus enim rogo quid causis fuerit,cur Majo res vestri, ex pietatis si qua forent,& doctrinae inio, ne Commendati, a nostrorum consortio sese eliminandi consilium ceperinliquum contra fuissentChristiani hominis partes egregios horum Conatus Consiliis, operisque collatis adjuvare. Haec ubi legeris in mea illa Diatriba, Κleslingi, aut valde fal-

14쪽

kr, aut Madium tuum in moestitum s nec enim bilem dixero commutabitur. Illa vero, ni pariter fallor, incrementum accipiet, poliquam tertium ejusdemEditionis ramum, propediem lucem visu-Tum,acceperis; nam Diatribam praeferet ipse quoque, eamque institutam ad vindicanda Cardinalis Contarent Gesta in Comitiis Rettis nensibus, quibus ipse praefuit Legatus Apostolicus . atque insuper ad dissiandas calumnias, quae in eundem post ipsius in Italiam reditu in spatiar fuerunt, confictis colloquiis ab eo habitis, Lucae quidem cum Petro

Martyre, seu Vermissio, Bononiae autem cum Ber- nardino Ochino. Hocce vindicis munere ut recte

fungerer , versandi mihi fuerunt quamplures ex ijs libris, quibus Bibliothecam meam auctam gratulatum te fuisse, sorte poenitebit, Daibatis in hunc modum summis capitibus re, Tum , quas tria illa Volumina complectuntur, erbum insuperaddam de usu, quem milia, dum nuper Val. linense iter consscerem, praebuit Cen-. curia istolarum Helveticarum ex Autographis re censita, & edita Tiguri ann.r Q. ab Ioli. Conrado Fue in o. Inter Epistolas illas, seu ab Ecclesiae Hel vomue formatoribus, seu ad eos scriptas, & Episto las, quie in meis illis Voluminibus colliguntur, som=parationem Institui, ex qua nemo prorsus erit sui fiteri non adigatur, 'meas illas, quod nihil nisi Christianae virtutis norma contineant, ad mira tionem, & suavissimos pietatis sensas ipsas inen--'I A A - . bus

15쪽

bus insinuare idoneas omnino esse; Fuestinianas voro horrenda eorundem Reformatorum dissidia uniadique spirantes, commiserationem, ac stomachum dumtaxat promereri. Comparationem hujusmodi

in publicam lucem efferendam censui literis datisod praestantissimum Helveticae Monasticae Congregationis Praesulem Dominum Bernardum de Franchenbergh, Abbatem Coenobii Desertinensis in Rhetia liti; et que comparationi omnimode quadrat Horatii illud, quod usurpas, Serpentes avibus geminantur, tigribus agni

II. Quae quum ita sint, operam, quam in adornanda hae, de qua scripsisti, Bibliotheca, impendis, bene collocas,

Tunqu8 memoriae & posteritati relinquis monumentum

omnium certissimum. Nee mihi religioni duco, Romanae Ecclesiae de tam illustri, & immortali gratulari ornamento & decore, quia ejuratis his, quibus alii litant , mun. di deliciis Tuis detrahis rationibus omnes sere sumtus, &studia a rebus agendis vacua libris, eisdem maxime neces.sariis & exquisitis , impendis exarandis .. Quam aggressus es in adornanda Paulli Tertia historia provinciam, tanto majore laudis encomio dignam iudico, quanto illustrior in negotio emendationis hujus Pontificis vita est. Non possum non , quin de promeritis Tu Is in Ecclasiam Romanam & bonarum artium studia collatis asseram, TE famae Turi . & ΤIRI satis vixisse , non tamen Patriae, di Romanae Ecclesiae. Eum in finem lubens , quas desider sti, misi meas lucubrationes, potissimum, de cultu Sa ctorum emissas, & alia opuscula passim edita, non ut inde aliquid gloriae reciperem , sed ut Tuo desiderio obsi quirum praestarem, demonstraremque, mea Scripta Italiani neutiquam vereri, sed se veritatis octere obsides, rigor isque is ussimisere censurae in . t. U A ANI-Diuiti eo by Corale

16쪽

Longissime absum, Kleslingi, ut tantas laudes, quibus me exornas, promerear. In Epistola ad A batem Desertinensem paulo ante indicata, Divinae misericordiar adscripsi, quod, etsi mihi septuagesima propius instet jam messis, attamen series non intermis a laborum animum meum saturet, potiusquam lene otium , quam jucunda ad captandas auras ambulatio, quam dulcis convictus,quam amoena rusticatio; professusque ibidem sum, jamdiu menti meae insidere Horatianum illud: Non posidentem multa vocaveris Recte beatum , rectius occupem

Nomen beati, si Deorum

Muneribus sapienter utar. At quid haec ad laudes illas tuas 3 Christianum Hemem, in quem istae aptissime quadrent, tibi declarabunt Franc. Vinthae versus, quos ex Carminibus apud Iunctas, Florentiae an. i 162. excusis, statim recitone non purpureo niter galero, Sed multa pietate, moribusque Probis, eloquio politiori, Atque omni genere scientiarum. Non tane nobilitas, potensque origo Parentum decorat, Britanniaeve Luxus, divitiae, sed ipsa virtus,Mωendi ratio O bene, ac beate.

Puod si Roma suum POLUM requirat,

Oportet medio Polo requirat. Quod

17쪽

Quod spectat ad Trom bellium, cujus non erudia ditionem tantum, sed & amicitiam magnifacio, jam novi hanc sedere ipsi sententiam, ut chimia nationibus, a te in ejus libros de Cultu Sanctorum conjectis, aliquid quamcitius respondeat, & praese tim quod iplum crambas centies recoctas, ipsasque

Bellarmini taces obtrudere insimulaveris. Strenue, certo confido,aget ille rem suam. In.o utinam illud Flaeei Ahuias' quo Caroli Magni invitationem, ut illum Romam comitaretur, declinavit, iam-jam exspirasset effatum Romanae sedi minime amicum. - νοηιι fumosis tectis eontenta Deo donante per vestra bonitatir providentiam in pace permanet , Roma vero, qua fraterna dia scordia initiata est , mistum dissensionis v nenum Me usque tenere non eesset. ofi essent otia pacis Romanenses inter &Lutheranos, quam libenter iter susciperem, urbem illam splendore& antiquitate illustrem visurus, urbem , inquam, Apostolorum praesentia collustratam, urbem Martyrum sanguine conspersam . Quum vero id mihi deneget rerum me rum conditio, impense saliem gaudeo, de Tu A amicitia,& seripta in Italia crebrius emissa cum voluptate perlustro. Lipsiae fumosis tectis, si ita placet, sum contentus, nec amphitheatra, palatia, marmora, & alia antiquitatum monumenta memoria dignissima conspiciendi flagro desiderio. Multum tamen Tilli, UIR EMINENT IssIME, debeo gratiae, quod mihi Tua opera ad unguem exasciata mittere voluisti, eisdemque, ob argumenta multae lectionis & limati

judicii plena, oppido delector. Desideras quoque in litteris Τuis nuperrime ad me daris sententiam, de his operibus Iaude minime des audandis. Constitui itaque huic desiderio satisfacere,& mentem meam circa historiam Paulla Ter

Via illustus Io. Guil.Ηrrseri Progr. de Romae Veteris Majestate in ruinas ac veltigiis adhM lpirante. In Stromat. eo Madem. P. 17.

18쪽

cuM ANIMADUERSrONIs Us. Hi breviter exponere, licet meum, qualecumque demum suerit, judicium non tanti aestimem, ut Dignitati arguis menti, quod tractas, ex asse respondere possit. In magnis voluisse sat est. ANIMADVERSIO.

nam hoc tuum in memoriam mihi revocat Italici itineris historias a Burnelio, Missonio, &Αdissonio conscriptas, rixasque, non tamen amaras, quae inter me, & iplos , dum Londini age rem , extiterunt ob credulitatem, quam mirabar eosdem ad ea omnia proVexisse, ex quibus Catholicorum , & Romae praesertim degentium , Fidei procaciter irridendae occasonem Sodalibus suis

compararent. In mentem mihi pariter redeunt frequentia, quae Parisiis habui cum doctissimo Viro Jacobo Ludolso Κustero colloquia , dum iste ad Urbem illam accellit causa Catholicae Fidei amplectendae , quod solemniter perfecit in AEde Tyrocinii Patrum Societatis Jelu. Semel & iterum Am-stelodami collocutus cum eodem fueram, indeque mihi haud obscure patuit vel eo tempore proclivitas ejus animi ad Sectam, quam profitebatur, ejurandam. Vacabat ille , dum ego Bataviam pererravi, Novo Testamento Millii variis lectionibus augendo , edendisque Aristophanis Comoediis ; Lutetiae vero, me in eadem Urbe morante, in lucem eduxit novam Editionem Diatribae Anti-Gronovianae, de cujus argumento eo libentius sermones me cum initituebat, quo compertior mihi erat&Suidae

19쪽

ix EpIsTOLA LIps IEN sis Editionis ab ipso ante paucos annos adornatae prae stantia, & Gronovit, cujus conveniendi Batavum meum iter aditum mihi fecerat, acerbitas in ea

per injuriam lacessenda. Iacobi Perletonii de facienotitia, quam pariter ex eodem itinere acceperam, effecit, ut eidem Κustero Volupe foret oculis meis subjicere, quae adversiis eundem elucubrabat, unde suam de aere gravi sententiam tueretur. Hisce a me

narratis, quodnam sit Utinam meum, quod tuo illi respondeat, facile intelligis. Utinam, Utinam it rum dico,

His ipsis diebus in quodam ex ijs libris, quos

mea in Bibliotheca minime desiderari ambo gaudemus, scilicet in Volumine Amoenitatum Theologic. varii, & selecti argumenti, quarum auctor Jo: Fabricius, Doctor , & Professor in Academia Julia , occurrit mihi oratio de Utilitate , quam Theologiae studiosus ex itinere capere potest Italico. Romae adfuisse se scribit ann. Is s. Fabricius. At ejus Urbis descriptio, quae ab homine isto traditur in ea oratione non ita ad rem nostram facit, Κleslingi, scilicet ad argumentum , de quo inter nos disputatur, ac facit oratio ad Germaniae Principes, quae extat inter opera Cardinalis Sadoleti ; nam colores , quos ad pingendum Romae statum sua aetate vigentem adhibet integerrimus ille Scriptor, vel ji quoque, quae ijs temporibus contigit, vestrorum magistrorum a Catholicorum coetu secessionem condemnant. Confitemur haec in Oratione Diuitigod by GOoste

20쪽

tione illa leguntur ) nosmetipsi, oe concedimus, aliqua fieri in bae Urbe, quae merito reprebendenda sint; non pauciora tamen esse ofrmamus, qui e summe sint

laudanda: nusequam enim charitas, nusquam amici

tie , oe familiaritatis fides, ni quam in egentes misericordia, neque sanctius colitur, neque majore stu

dio , curave exercetur. Ipsa vero erga Deum religio

hic Iuncta, oe semper syncera es. Sunt quidem etitia

bis intermixta permulta, quod nece se es, ex omnium fere gentium conventu conflata bac Cimitate. Sed tamen in turba, ct colluetione vitiorum, mristortim eximia virtutes elucescunt, quibus aequum profecto fuit parci ab iis, qui omnes oe omnia in crimen, atque in-midiam uno nomine vocant. IV. Ne vero illa scripta sugitivo tantum oculo legisse videar, integrum mihi erit circa Vitam ,seu Imaginem optimi, sapientis nique Ponti cis expressam in gestis Paulii Tertii Famne fit ad primos tantum quinque annos ejus Ponti catus spe tamidas Brixia anno MDCCXLV. editam pauca monere. Gratum sane fecisti Protestantibus , quod hujus Ponti seis Iaude inter suos non privandi, historiam ex Poli , Contarent , Sadoleti, Carassa ,& aliorum documentis adornandam, illus randamque es aggressus, eo potissimum fine, quia hujus Pontificis vita in illustrem hunc, quo emendatio EGelesiae a Luthero selici cum successu est suscepta , incidit temporis tractum. Qui labor Protestantibus non potest non esse gratissimus, quia multa ab ipsis des derata sunt

antiquitatis documenta, quae huic religionis emendandae negotio afferunt lucem. Praeter enim ea, quae Sisidanus, Thuantis, S Saveius nobis adservarunt dCcumenta , quartare en Romanensibus fide laborare videntur, pauca ad nos pervenerunt. Immortalem igitur promeritus es laudem, quod nobis horum monumentorum . quae atra nox hacte-

SEARCH

MENU NAVIGATION