Ioannis MiltonI Angli Pro populo Anglicano defensio, contra Claudii anonymi, aliàs Salmasii, Defensionem regiam

발행: 1651년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

s PRAEFATIO.

bendi laborem ferre post) nactus essem ἀ

&ua cum adhuc etiam tenui admodum urar, carptim hac cogor, intercisis pene singulis horis vix attingere , qua continenti

His atque studio persequi debuissem. Vnde

hoe si minus dabitur , cives meos prAE n-rissimos, patria confervatores digno laudum praconio celebrare, quorum immortalia facinora jam toto orbe claruerunt, defende-ve tamen , ab hujsω importuni literato-- ris insolentiu inprofessoria lingua intem riis vindicare haud mihi dissicile futurum spero. Pessime enim vel natura vel legibus comparatum foret, si arguta servitus, libertas muta esset; haberent tyranni qui pro se dicerent, non haberent qui tyrannos δε-

bellare possunt: miserum esset, si hac ipsa

ratio , quo utimur Dei munere , non multo

plura ad homines conservandos , liberandos, quantum natura fert, inter se aquandos, quam ad opprimendos , sub unius imperio mais perdendos argumenta suppeditaret. Causam itaque pulcherrimam hac certa fiducia lati aggrediamur; illinc fraudem, fallaciam , ignorantiam, atque barbariem ;hinc lucem, veritatem , rationem, O seculorum omnium optimorum studia, atque δε-ctrinam nobiscum stare.

Age nunc jam, satis praefati, quoniam

12쪽

PRAEFATI O. Deum criticis res est, tam culti voluminis titulum imprimis videamus quid ait, De-

sensio regia pro Carolo I. ad Car. II. Magnum sane prastas, O quisquis es I patrem defendis ad silium ; mirum ni causam obtineas. Verum ego te false alias sub nomine, nunc sub nulla latitantem, Salmas, ad alia voco subsellia, ad alios judices , ubi tu illud euge se sopho , quod in patisera tua istiteraria captare misere soles , fori se non audies. Sed cur ad regem filium defensio hau regia ρ non vidis est tortore, confitentem --bemm reum ; Sumptibus inquit Regiis; ora venalem oratorem is sumptuosum I Sic- .cine defensionem pro Carolo patre , tuu sententia, rege optimo, ad Carolum filium re- .gem pauperrimum noluim nisi sumptibus

regiis p Sed veterator etiam haud irridicu-

lus esse voluisi, qui regiam defensionem

dixeris; non enim amplius tua quam vendidisti , sed legitime jam regia desensio est;

centenis nimirum Iacobais emta , ingenti H pretio ab egentissimo Rege : non enim ignotώ loquimur ; novimus qui illos aureos δε- mum attulit tuam , qui crumenam illam tessellis vitreis variatam , novimus qui is avaras manud porrigentem vidit, in ste- ciem quidem ut Sacelianum Regis missum cum munere, re vera ut ipsum munus a

13쪽

io PRAEFATIO. plecterere ; se unώ tantum mercede acceptἀ' totum pene regis ararium exinanires. Sed

eccum ipsum , crepant fores , prodit histrio in proscentum. Date operam & cuip silentio animadvertite , Ut pernoscatis quid sibi Eunuchus velit. Nam quicquid est, prater solitum coIhurnatus incedit. Horribilis nuper nuntius aures nostras atroci vulnere, sed magis mentes perculit, de parricidio apud Anglos in persona regis sacrilegorum hominum nefaria conspiratione admisso. Profecto nuntius iise horribilis aut gladium multo longiorem . eo quem strinxit Petrus habuerit oportet.' aut aures ista auritissima fuerint quas tam

longinquo vulnere perculerit: nam aures

non stolidas ne offendisse quidem potuit. Ecqua enim vobis fit i uria , ecquis vestrum laditur , si nos hostes se perduelles nostros, sive plebe os, sive nobiles , sive reges morte

multamus ' At isa mitte, Salmasi, q- ad te nihil attinent: ego enim de te etiam hor-. xibilem habeo quem apportem nuntium; qui que omnium Grammaticorum ct Criticorum aures, modo teretes habent , doctas, atrociori vulnere si non perculerit, mira-- bor; de parricidio apud mirandos in persona Arisarchi, nefaria Salmasii audacia ad-

14쪽

misso : te magnum scilicet Criticum siumptibus regiis conductum, ut defensionem regiam scriberes, non solum putidissimo exo dis , procarum funebribus nugis es, nantis ἀsimillimo nullius, non fatui, mentem miseratione permovisse, sed prima satim clausuliarisum pene legentibus multiplici barbarismo concitiasse. Luid enim, quaso, est parricidium in persona regis admittere, quid in persona regis Z qua unquam latinitas sic locuta es r nisi aliquem nobis forte Pseudophilippum narras , qui personam regis indutus , nescio quid parricidii apud Anglos

patraverit; quod verbum verius opinione is sua ex ore tibi excidisse puto. Tyrannus e-

nim , quasi histrionalis quidam rex, larva tantum , persona regis, non verus rex est. Caterum ob hujusmodi noxas Galilco-latinns, quibu passim scates, non tam mihi, neque enim est otium , quam ipsis tuis Grammatistis poenas dabis; quibm ego te deriden- . dum ct vapulandum propino. Hoc multo . atrocius ; quod a summis magistratibus nostris de rege salutum est, id sacrilegorum liominum nefaria conspiratione admissum ais. Tune furcifer potentissimi nuper regni. . nunc reipub. eo potentioris acta se consulta . sic nominas ' quorum de factis ne Rex quidem ullu3 ut quicquam gravius pronuntia- A 6 ret,

15쪽

ra PRAEFATIO.ret , aut scriptum ederet, adduci adhuc ρ tuit. Merito itaque amplissimi ordines HOD. landia , liberatorum olim patriae vera pro-. gentes , dosensionem hanc tyrannicam, populorum omnium libertati pestilentissimam. edicto suo tenebris damnarunt ; cujus seipsum authorem omnis libera Civilm suis prohibere finibus , aut eicere deberet: --que pracipue qua tam ingratum tamque t trum reipub. hostem suo stipendio alit; cu-jm illa reipub. haud secus atque nostra fun-

. damenta ipsa atque causaου oppugnat; necnon utramque unia se eadem opera labefa-l crare se subruere conatur ; proantissimo s. que istie Libertatis Vindices nostrorum subi nomine maledictis proscindit. Reputate Iam mobiscum Illustrissimi Foederatorum ordines , ct eum animis vesris cogitate , quis hunc regia potestatis assertorem ad scribendum impulerit, quis nuper apud vos regie se gerere incoeperit, qua consilia, qui conarus , qua turba denique per mirandiam secuta si*t, qua nune 6sent, quam vobis parata servitus , novusque dominin erat, atque ilia vestra tot annorum armis atque imboribus vindicata libertas, quam prope emtincta apud vos nunc foret , nisi opportuni - a nuper temerarii juvenis morte restia

rasset. Sed pergit se noster ampullari, is

16쪽

mirabnes tragoedias fingere , Quoscunque infandus hic parricidialis nimirum barbarismi Salmasiani rumor attigit,haud secus ac si fulmine assati essent derepente liis arrectaeque horrore comae & vox faucibus limsit. Quod nunc primitus auditum discant Uci , comm fulmine arrectas . Verum quis hoc nescit, viles ct imbesses animos, magni cujuspiam facinoris vel rumore ob-supscere; quodque prius fuerunt, tum se maxime stipites indicare. Alii lacrymas

non tenuerunt, muliercula credo aulica, ut

siqui his molliores inter quos ct ipse Salmasius nova quadam metamorphosi Satatiomaeisfactus es; se fonte hoc suo lac ma- rum fictitio, ct nocte parato viriles ania mos emollire conatur. Moneo itaque S c vere jubeo - infamis ne quem male sortibus undis

Salmacis enervet. - ne vir cum venerit, exeat inde: Semivir, & tactis subito mollescat in undis. Fortius vero inquit animati nam fortes puto ct animosos ne nominare quidem nisi putide potes tanta indignationis flamma exarserunt, ut vix se caperent. Furiosos illos

non flocci facimus; vera fortiturine suique compote sos minatas pestere, ct in fugam Λ vertere

17쪽

I4 PRAEFATI o. vertere consuevimus. Nemo certe non diras imprecatus est tanti sceleris authoribus. Vox tamen, ut tu modo Hebas, faucibus hi

sit; atque hasisset utinam in hunc usque diem , si de nostris duntaxat perfugis hocmis intelligi, quod nos etiam pro comperto habemus , nihil it frequentius in ore esse, quam diras ct imprecationes omnibus bonis

abominandab quidem , non tamen metuendas. De aliis credibile vix es, cum suppliaeti de rege sumtifama illuc pervenisset, repertum in libero prasertim populo fuisse ullum , tam ad servitutem natum, qui nos dicto laderet, aut factum nostrum crimini daret; imo potius omnes bonos omnia bona

dixisse; quinetiam Deo gratias egisse , qui exemplum justitia tam illustra is excelsum

ediderit, quodque cateris regibus tam sa- . ' . Iutari documento esse possit. Nos itaque seros ac ferreos caedem nescio cujus miserabi- . Iem,ac mirabilem plorantes,cum suo tinnulo oratore, post regium in orbe nomen natum notumque , frigidismo, etiam atque etiam plorare jubemus. At quis interim e ludo fere puer, aut e coenobio quovis fraterculus sum hunc regis non multo disertius , imo Latinius hoc oratore regio declamitasset

Verum ego ineptior sim, si infantiam hujus ct deliramenta hunc in modum toto

18쪽

PRAEFATIO. Is volumine accurate persequar ue quod tamen

libens facerem, coquoniam superbia ct f sidio , ut ferunt, 'suis modum turget9 ni

mole tantum libri inconcinna atque incondita se protegeret, se veluti miles iiD Terentianus pos principia lateret: callido sane consilio,ut defessus singula notando etiam

acerrimus quisque , taedio prius conficeretur , quam omnia redargueret. Nunc ej-

quoddam specimen dare hac veluti prolusione duntaxat volui; cordatis lecyori bus a principio statim degustandum hominem prabere , ut in hac pagina unius promulside experiamur quam laute nos. ct luculenter cateris ferculis excepturus sit: quantas ineptim atque infantias toto opere congesserit, qui tam densas , ubi minime δε- euit, in ipsa fronte collocavit. Exinde multa garrientem, scombris conrionantem facile pratereo ; ad nostras autem res quod attinet, haud dubitamus quin ea, quae authoritate Par lamenti scripta publice , δε- clarata sunt, apud omnes bonos ct prudentes exteros plus ponderis habitura sint , quam unius impudentissimi homuncionis calumnia . ct mendacia ; qui ab exulibus nostris, patria hostibus , pretio conductus, quolibet eorum dictante quibus operam suam locaverat, aut rumoculum stargen-

19쪽

16 PRAEFATI o.

re ,falsissima quaque corradere,'rn charatam convicere hon dubitavit. Utque plano intesilant omnes quam non illi religio sit, quidlibet scribere , verum an falseum, pium an impium, haud alim mihi testi adhiben-dm erit, quam ipsie Salmasius. Scribit is in Apparatu contra primatum Papae , maXimas esse causas cur Ecclesia redire ab episcopatu debeat ad Apostolicam presbterorum institutionem ; longe majus ex episcopatu introductum in ecclesiam esse malum, quam illa schismata quae prius metuebantur: Pestem illam quae ex eo ecclesias invasit, totum eccletu corpus miserabili tyrannide pessum.-

dedisse ; imo ipsos reges ac principes sub jugum mitisse ; Majorem in ecclesiam utilitatem redundaturam Hierarchia tota extincta, quam solo capite Papa , p. I 69. Posse episcopatum cum Papatu tolli cum summo bono ecclesiae; ublato episcopatu ruere ipsum Papatum, super illo utpote landatum, p. III . . 'Cur removeri debeat in illis regnis quae jam

Papatui renunciarunt proprias habere causas. Cur ibi episcopatus retineatur se non videre idi non integram videri reformationem

quae hac in parte imperfecta sit , nihil afferri

posse rationis aut caus e probabilis cur Bblato Papatu retineri debeat aut possit episcopatu , p. 17 9Mες ct multo plura cum ante an-

20쪽

nos quatuor sicripserit, tanta nune vanivita impudentia est, ut Partimentum Anglia graviter incusare hoc loco audeat, quodviscopatum non solum senatu ejiciendum , sed etiam penitus abjiciendum censiterint. quod ipsum etiam episcopatum suadet atque defendit, iisdem ustas argumentis , ratio nibus , quas libro illo priore magno impetu confutaverat; necessarios nempe suisse episcopos, & omnino retinendos, ne mille pestiferar se stae & haereses in Anglia pullularent. O vafrum se versipellem I adeone te etiam in sacris non puduit desultorem agere, prope dixeram, ecclesiam prodere; cujus tu ideo .

sanctissima insyiluta tanto strepitu asseruisse videris, ut quoties tibi commodum esset, eo majore cum infamia ea ipsa ludi cari atque subvertere posses. Neminem hoc

latet, cum regni Ordines , Ecclesia nostra, ad exemplum caterarum , reformanda studio flagrantes , episcopatum funditus tot restatuissent, primo regem intercessisse , dein besium nobis eά potissimum causa intulisse ; quod ipsi tandem in perniciem vertit. I nunc ct te defensiorem regium esse gloriare , qui ut regem gnaviter defendas, susceptam a temetipso ecclesia causam nunc

palam prodis atque oppugnas : cujus gravis a quidem censura esses notandus. De

SEARCH

MENU NAVIGATION