Ioannis MiltonI Angli Pro populo Anglicano defensio, contra Claudii anonymi, aliàs Salmasii, Defensionem regiam

발행: 1651년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

αR PRO PopvLO ANGLICANO sed vastatorem de medio sustulisse. Solet hae fieri, fateris, inficias enim ire non audes, sed non a reformatis , regi reformato. Si quidem reformatus is dici potest, qui scriptis ad Pa. . pam literis, Sanctissimum appellaverat Pa- trem , qui Papillis aequior semper quam Orthodoxis fuit. Talis cum suerit, ne suae quii dem semiliae primus a reformatis est de medio in si blatus. Quid Θ ejus avia Maria non ne a re- formatis exuta regno solum vertere coaeta est,supplicio demum capitis assecta, ne Scotis quidem reformatis aegre serentibus Ziimo si operam cos tu lisse dicam , haud mentiar. In Tanta autem regum reformatorum Paucitate, nihil hujusmodi accidisse , ut eorum ali quis morte plecteretur , non est quod mire-.mur. Licere autem regem nequam, sive tyrannum regno pellere , vel sepplicio quovis, , prout meritus erit, punire, etiam summorum sententia Theologorum , qui i pii reformandae ecclesiae authores fuere ) aude tu modo negare. Concedjs quam plurimos reges non sicca morte periisse , hunc gladio, illum veneno, alium squalore carceris, aut laqueo. Omnium tamen hoc tibi miserrimum videtur, & monstri quiddam simile , regem in judicium adduci, causam capitis dicύre coactum, condemnatum, securi percussum. Dic mihi, homo insipientissime, annon humanius, annon aequius, annon ad leges omnium ' civita-

32쪽

DzrgNsro. C A P. I. 2 scivitatum accomodatius est, cujuscunque criminis reum in judicio sistere , sui defendendi

copiam facere, lege condemnatum ad mortem haud immeritam ducere, ita ut damnato vel poenitendi, vel se colligendi spatium detur, quam statim ut prehensus est,indicta causa pecudis in modum mactare Quotunquisque est reorum qui, si optio detur , non illo potius quam hoc modo puniri se malu rit Z Quae ratio igitur animadvertendi in civem moderatior est habita, cur non eadem in regem quoque moderatior, & vel ipsi reph acceptior fuisse existimanda est. Tu secreto,& sine arbitris extinctum regem malebas, vel ut exempli tam boni salubritate omnis memoria careret, vel ut facti tam praeclari con-ssentia defugisse lucem ,aut leges atque ipsam justitiam minime sibi amicam habuisse videretur. Exaggeras deinde rem , quod ia equo per tumultum aut factionetis optimatium, aut rebellium furorem , sive militum sive populi; non odio, non metu, non studio dominandi: non corco animi impetu, sed consilio & ratione meditatum diu facinus peregerint. O merito quidem te edi jurisconsulto Grammaticum i qui ab accidentibus causae, ut loquuntur , quae per se nihil valent, vituperationes instituis , cum nondum docueris illud facinus in vitio an in laude ponendum sit Z Iam vide quam in te facile incurram.

33쪽

3o PRO populo ANGLICANO Si pulchrum & decorum suit, eo magis laudandi quod nullis affectibus occupati, solius honestatis causa secerint ; si arduum & grave, quod non coeco impetu, sed consilio & ra tione. Quanquam ego haec divino potius instinctu gesta esse crediderim ; quoties mC-

moria repeto 3 quam inopinato animorum, ardore, quanto consensu totus exercitus, cui

magna pars populi se adjunxerat, ab omnibus pene regni provinciis una voce regem ipsim suorum omnium malorum authorem

ad supplicium deposcebat. Qifcquid erat,

sive magistratum sive populum spectes, nulli unquam excelsiore animo , & , quod etiam adversarii fatentur, sedatiore, tam egregium ficinus & vel heroicis aetatibus dignum as- gressi sunt: quo non leges tantum & judicia, dehinc mortalibus ex aequo restituta , sed ipsam justitiam nobilitarunt, seque ipsa illustriorem . dehinc , seque ipsa majorem post hoc insigne judicium reddidere. Iam tertiam prope hujus capitis paginam exantiavimus, nec tamen illa simplex narratio , quam promisit, usquam apparet. Queritur nos docere , quoties rex molesὸ se odiose regnat, impune psis regno exul: ab hac, inquit, δε-ctrina inducti, si mille rebus meliorem regem habuissent. non ei vitam conservassent. Spectate homihis acumen ; nam istuc aveo

ex te scire, quo pacto hoc sequitur , nisi tu nobis

34쪽

DEFENs Io. C A P. I. 31 nobis concesseris, nostro rege mille rebus meliorem moleste & odiose regnare ; unde in eum deductus es locum , ut hunc quem

defendis, iis regibus qui moleste & odiose Tegnant mille rebus deteriorem facias : id est

tyrannorum omnium sortasse immanissimum. Macti estote reges tam strenuo defensore. Nunc narrare incipit: Torserunt eum variis crucibus. Dic quibus et De carcero in carcerem traduxerunt. Nec injuria,quippe ex tyranno hostem bello captum. Custodiis spe mutatis r ne ipsie mutarent fidem Libertatis interdum de ostensa , interdum ct restitutionis per pactionem. Vide quam

non antea meditatum nobis fuerit,quam non tempora ct modos diu captavimus vehis abdicandi .Quas res ab eo tum propemodum Victore multo ante postulavimus quae nili concederentur , nulla libertas, nulla salus populo speranda erat, easdem a captivo siuppliciter, haud semel, imo ter & amplius petivimus; toties repulsam accepimus. Cum nulla de rege spes reliqua esset ,fit Partamenti consultum illud nobile, nequa deinceps ad regem po stulata mitterentur ; non ex quo is tyrannus esse, sed ex quo insanabilis esse coepit. Postea tamen quidam ex Senatorum numero

nova sibi consilia capientes, & idoneum tempus nacti, conditiones iterum regi serendas decernunt ue pari sane scelere atque dementia

35쪽

3 a P o PorVLO ANGLICANO ac Romanus olim Senatus, reclamante Marco Tullio & cum eo bonis omnibus, legatos decrevit ad Antonium : pari etiam eventu,

nisi Deo immortali visum aliter fuisset, illos

in servitutem tradere, nos in libertatem vindicare. Nam cum rex nihilo plus quam antea concessisset, quod ad firmam pacem &compositionem revera spectaret, illi tame uiatisfactum sibi a Rege esse statuunti Pars itaque sanior, cum se remque Publicam pro- di videret, fidem sortissimi, & semper rei- , publ. fidissimi exercitus implorat. In quo mihi quidem hoc solum occurrit quod norulim dicere , nostras legiones rectiora sensisse quina patres conscriptos : & salutem reipubio armis attulisse, quam illi suis suffragiis prope damnaverant. Multa deinde flebiliter narrat , verum tam inscite , ut luctum emendicare, non commovere videatur. Dolci,quod

eo modo, quo nulluε unquam ν ex suppli-eium capitis passus sit: eum saepius affirmaverit, nullum unquam regem stupplicium capitis omnino esse passim. Tune, fatue, modum cum modo conserre soles , ubi factunicum facto quod conseras non habes Supplicium, inquit, capitis passus est ut latro,ut sicarius , ut parricida, ut proditor, ut Urannus. Hoccine est regem defendere , an sententiam de rege ferre, ea sane quae a nobis lata est,. multo se veriorem quis te tam subito

pellexid

36쪽

DEFENsio. CiΑ P. I. 33 pellexit ut nobiscum pronuntiares Z Queritur personatos carnifices regi caput amputasse. Quid hoc homi se facias questus est supra de parricidio in persona regis admisso. nunc in persona carnificis admissum queritur. Quid reliqua percurram , partim faltissima, partim frivola de pugnis & calcibus militum gregariorum , & licentia spectandi cadaveris quatuorsolidis taxata , quae frigidissimi , literatoris inscitiam&pusillitatem animi cl

mitant; legentem certe neminem pilo tristio- , rem reddere possunt : satius mehercule suis set Carolo filio , quemvis ex eo balatronum grege conduxisse , qui ad coronam in triviis ielegidia cantant, quarti oratorem hunc , lu- ιctificabilem dicam, an perridiculum deplorando patris infortunio adhibuisse ; tam insipidum &insulsum, ut ne ex lacrymis quidem ejus mica falis exiguissima postit exprimi. Narrare jam desiit; & quid deinde agat, dictu sane dissicile est; adeo lutulentus & enormis fluit; nunc fremit, nunc oscitate nullum quidlibet garriendi modum sibi statuit,

vel decies eadem repetendi , quae ne semel quidem dicta non Ibi descerent. Et certe nescio , an blateronis cujusipiam extemporales quaelibet nugae, quas ille uno pede stansversiculis sorte effuderit , non digniores multo sint quae charta illinantur; adeo inditagnissimas esse reor quibus serio respondeatur. v ue Pra -

37쪽

3 4 Populo ANGLICANOPraetereo quod regem religionis protectorem laudat,qui ecclesiae bellum intulit, ut episcopos religionis hostes & tyrannos in ecclesia retineret. Puritatem autem religionis qua potuit is conservare, ab impurissimis episcoporum traditionibus & caeremoniis ipse sub jugum missiis λ Sectarum vero, quibus lusacrilegos suos coetus tenendi licentiam ais da tu,quam ipsa Hollandia non dat errores velim enumeres : interim nemo te magis sacrilegus, qui perpetuo maledicendi pessimam omnium licentiam tibi sumis. Non poterant gravius rempubl. Iadere quam ejus Aminum tollendo. Disce verna disce mastigia nili dominum tollis, tollis rempublicam: privata res est , non publica quae dominum habet. At pastores facinus eorum at ominantes cum

summa injustitia persequuntur. Pastores allos ne quis sorte nesciat quales sint, breviter dicam , iidem sunt qui regi resistendum armis

esse,& verbo & scriptis docuerunt qui omnes tanquam Meroetum indesinenter execrari non destiterunt, quotquot huic bello aut arma, aut pecuniam, aut vires non suppeditassent; quod illi non contra regem , sed contra tyrannum Saule quovis aut Achabo , imo Nerone ipso Neroniorem sitsceptum esse in con-oionibus sacris vaticinabantur. Sublatis epi scopis & sacerdotibus quos Pluralistarum&xon residentium nomine insectari vehemen-

38쪽

DgFgNs Io. CΑ p. I. 7stissime solebant, in eorum amplissima iacerdotia, hic bina, ille trina, quam ocyssime irruebant: unde. suos greges quam turpiter negligant pastores isti merito egregii, nemo non videt: nullus pudor, nulla numinis reverentia dementes cupiditate & suriatos cohibere potuit , donec pessimo ecclesi e publico eadem ipsi infamia flagrarent, quam paulo ante sacerdotibus inusserant. Nunc quod avaritia eorum nondum satiata est, quod ,inquies Ambitione animus turbas concire, pacem odissς

consuevit , in Magistratus qui nunc sunt, id quod prius in regem secerant, seditiosὸ concionari non delinunt ; regem scilicet pium crudeliter sublatum ; quem modo ipsi diris

omnibus devotum , omni authoritate regia spoliandum. & bello sacro persequendum, in manus Par lamento, quasi divinitus, tradiderant ; sectas scilicet non exstirpari, quod certe a magistratibus postulare perabsurdum est , qui avaritiam & ambitionem , quae duae in ecclesia haereses perniciosissimae sunt, ex ipsorum ordine pastorum ac tribu , nullo adhuc modo aut ratione exstirpare valuerunt.

Quas illi sectas apud nos insectantur, obscuras esse scio, quas ipsi sequuntur, famosas , &ecclesiae Dei longe periculosiores quarum principes Simon ille Magus & Diotrephes fuere. Hos tamen , nequissimi cum sint, adeo non persequimur, ut factiosis, & res B 6 novas

39쪽

36 PRO POPVLO A LICANO novas quotidie molientibus nimium indulta geamus. Offendit jam te Gallum & errabundum, quod Angli suis molossis , quae tua . canina facundia est, ferociores , nullam legitimi successoris se haredis regni, nullam lnatu minimi, nullam regina Bohemia rationem habuerint. Tute respondebis tibi, non cgo. Vbi reipub. forma mutatur ex monam chica in aliam, non datur successio inter disserentis regiminis curatores. Apparat Ld primatu. Minima , inquis , regni pars haec omnia per tria regna effecit: & digni quidem , si hoc verum esset , quibus in caeteros imperium sit viris in sceminas. Isisunt, qui Fegimen regni antiquum in alium qui a

pluribus tyrannis teneatur , mutare praesum

psierunt ; recte quidem illi & feliciter , quos

tu reprehendere non potes, quin simul sce- dissime barbarus & soloecus sis, non moribus solum , sed syntaxi etiam, grammaticorum opprobrium. Angli maculam hanc nunquam deleverint. Immo tu, licet omnium literatorum litura ipse sis , & vere macula, Anglorum tamen famam & sempiternam

gloriam nunquam valueris commaculare.

Qui tanta animi magnitudine, quanta omni memoria vix audita est, non hostes tantuni Parmatos,sed hostiles intus, id est superstitio- sas vulgi opiniones eluctati atque supergressi, Liberatorum cognomen posthac per omnes

40쪽

D g pENs I o. C A P. r. 37 gentes in commune libi pepererunt: popu-Ιariter id ausi, quod apud alias nationes he- ιxoicae tantum virtutis esse existimatur. Re-

formati S antiqui christiani quid hac in parte secerint, aut facturi essent, tum respondebimus, cum de jure tecum seo loco agetur; ne tuo vitio laboremus, qui gerrones omnes R Battos loquacitate vincis. Quaeris quid sis in nostra causa Iesultis resiponsurus. Tuas res age transfuga . pudeat te facinorum tuorum, sequando ecclesiam tui pudet; qui primatum Papae , & episcopos tam jactanter modo &ferociter adortus , nunc episcoporum asiecta factus es. Fateris aliquos reformatorum , quos non nominas ego tamen nominabo quoniam tu eos Iesultis longe pejores esse ais, Lutherum nempe, Z in glium, Calvinum, iBucerum, Pararum cum aliis multis docuisse, amovendum esse tyrannum : quis autem sit Urannus adjudicium sivientium , doctorum se retulesse. Isi vero qui ' an sapientes , an docti, an virtute nobiles, an nobilitate ii,sres. Liceat, qua o, populo, qui servitutis jugum in cervicibus grave sentit, tam sapienti esse, tam docto, tamque nobili , ut sciat quid tyranno seo iaciendum

sit, etiamsi neque exteros, neque grammati ,- cos sciscitatum mittat. Tyrannum autem u

SEARCH

MENU NAVIGATION