장음표시 사용
231쪽
Σ25 PRO POPVLO ANGLICANO& prcedictus liber testatur. Verum, quod caput est, inter leges Edouardi regis vulgo Confestaris, una est eximia, quae de regis o ficio tractat; cui rex officio si desit,nomen regis in eo non constabit. Hoc quid esset, ne non satis intelligeretur, Chilperici Francorum regis exemplum subnectit, cui idcirco
regnum a Populo abrogatum erat. Puniri autem malum regem ex legis hujus sententia
oportere, significabat ille S. Edo est gladius cui nomen Curtana erat,quem in regum
creatione & pompa gestare Comes Palatii solebat:in signum, inquit noster Matilinas Paris, quod oe regem si οἱ erret,habeat de jure pol salem cohibendi: gladio autem nemo sere nisi capite punitur. Hanc legem , cum aliis boni illius Edouardi, Guillelmus ipse conquaestor anno regni quarto ratam habuit: & frequentissimo Anglorum Concilio prope Verul mium religiosissime juratus confirmavit: quo
facto non soliim jus omne belli, si quod in
nos habuit, ipse extinxit, sed etiam hujus legis judicio atque sententi e se subjecit .Ejus etiam filius Henricus cum in omnes Edouardi leges, tum in hanc quoque juravit; atque
iis duntaxat conditionibus, vivente adhuc fratre Roberto natu majore, in regem est: electus. Iurarunr eadem omnes deinceps reges, antequam insignia regni acciperent.
Hinc celebris illet & tiquus noster juriscon
232쪽
DEFENs Io. CAP. Vn I. arrsultus Bra stonus. I 1. c. 8. Non es rex ubi dominatur voluntaό ct non lex. Et l. 3. c. 9. rex est dum bene regis, urannus dum populum sibi creditum violenta opprimit domia natione. Et ibidem , exercere Hebet rex p
testatem juris, ut vicarius c, minister Dei: pote ου autem injuria diaboli est , non Deireum declinat ad i uriam rex, diaboli mini- per est. Eadem serme habet vetustus alter juriscon sultys, libri illius author qui Fleta inscribitur, memor nempe uterque & legis illius Eduardinar, verε quidem regiae, & regularillius in jure nostro primariae a me supra dictae, qua nihil Dei legibus & rationi contrarium haberi pro lege potest;uti nec tyrannus pro rege , nec minister diaboli pro ministro Dei. Cum itaque lex maxime ratio recta sit, siquidem regi siquidem Dei ministro obediendum est, eadem prorsius & ratione & lege,tyranno & diaboli ministro erit relistendum. Et quoniam de nomine' tapius quam de re ambigitur,' tradunt iidem, regem Angliae,etiam-di nomen regis nondum perdiderit, iudicari tamen , ut quilibet e vulgo, & posse & debe
re. Bracto n. l. I. c. 8. Fleta. l. i. c. I 7. Nora
debet esse rege major quisquam in exhibiti ne juris; min:mus autem esse debet in judicisse cipiendio. si peccat, alii legunt si petat Iudi - .cari igitur cum debeat rex noster,sive tyranni
sub nomine ,sive regis,quos habeat item judi-K 6 ces
233쪽
α et g PRO POPVLO ANGLiCANoces legitimos dictu dissicile non debet esse Eosdein consulere authores haud pejus erit.
Bracton. l. 2. c. I 6. Fleta. l. I .c. I 7. In populo
regendo rex habet superiores , legem . per . quam factus est rex, ct curiam suam, vid
licet comites oe Barones : comites dicuntur
quasi socii regis, ct qui habet socium, habet magiserum ; ct ideo si rex fuerit e frano
id est sine lege, debent ei franum ponere. Ba ronum autem nomine plebejum4 ordinem comprehendi sepra ostendimus; quin & Pares etiam Partamenti eosdem fuisse dictos . libri leoum nostrarum antiqui passim tradunt: de imprimis liber ille cui titulus, Partamenti modus; Eligentur, inquit de omnibuου regni paribus. 2 s. quorum erunt quinque militeri quinque eives id est urbium delegati , qui que municipes: ct duo milites pro comitatu majorem vocem habent in concedendo se con- gradicendo quam major comes Anglia ; Smerito quidem,illi enim pro tota aliqua profvincia, aut municipio suffragia serunt,isti pss: se qui ue duntaxat. Comites antem illos CDdicillares , quos voeas rescriptitios, elimisendales jam nulli sint, ad judicandum I
gem a quo creabantur minime omnum H
neos ene, quis non videt Z Cum itaque ju nostrum sit, ut est in illo speculo antiqua, Iegem habere pares, qui in Partamento
gnoscant ae judiceat ,si quid rex in ali '
234쪽
opuli sui peccaverit, si notissimum sit licere apud nos cuivis e populo in minoribus quibusque curiis injuriarum actionem regi intendere, quanto justius est , quantoque margis necessarium , si rex in universos peccaverit , ut habeat qui eum non restarnare solum S coercere , sed judicare & punire possint. Pessime enim &,ridicule institutam esse eam necesse est rempub. in qua de minimis regum injuriis etiam privato cuivis cautum sit, de maximis nihil in commune provisum, nihil de salute omnium , quo miniis liceat ei universos sine lege perdere, qui ne unum quidem laedere per legem poterat., Comites autem esse regis judices , cum ostensum sit
Meque decere nequa expedire , sequitur judi et tum illud totum ad plebejum ordinem, qui pares regni, & Barones , & populi t
tius potestate sibi delegata praediti sunt , jure
optimo pertinere. Cum enim ut in nostro iure scriptum est, quod supra attuli
plebs sola cum rege sine comitibus aut epi- vopis partamentum constituat, quia rex eum.sola plebe etiam ante comites aut epiastopos natos, partamenta peragere solebat,
eadem prorsiis ratione plebs sola sepremam di sine rege , & regem ipsum judicandi potestatem habebit, quod etiam ante ullum regem creatum , ipsa universi populi nomine 'concilia di partamenta peragere, judicare,serre
235쪽
ago PRO Pomo ANGIIcANoleges, ipsa reges creare solita erat; non ut populo dominarentur, sed ut rem populi administrarent. Quem si rex contra injuriis an sicere, & servitute opprimere conatus fuerit, ex ipsa legis nostrae sententia nomen regis in eo non constat; rex non est ; quod si rex non
sit quid est quod ei pares amplius quaeramus Tyrannum enim jam re ipsa ab omnibus bonis judicatum nulli non satis pares atque idonei sinat, qui supplicio mactandum esse pro
tribunali judicent. Haec cum ita sint, tot testimoniis, tot legibus prolatis, abunde hoc demum, quod erat propositum , evicisse arbitror , cum judicare regem penes plebem jure optimo sit, cumque plebs regem de repub. deque ecclesia, sine spe ulla sanitatis, pes-1ime meritum supplicio ultimo affecerit; recte atque ordine, exque repub seaque fide.dignitate , legibus denique patriis secisse. Neque possum hic non gratulari mihi de majoribus nostris , qui non minore prudentia ac libertate, quam Romani olim , aut Graecorum praestantissimi, hanc rempub. instituerunt; neque poterunt illi,siquid nostrarum rerum sentiunt, non sibi etiam gratulari de posteris suis ; qui tam capienter institutam, tanta libertate fundatam ab impotenti regis dominatione , cum redacti pene in servitutem essent. tam sortiter, tam que prudenter vindi
236쪽
C Atis jam arbitror palam esse , regem Angliae etiam Anglorum legibus judicari posse ; suos habere judices legitimos; quod erat Probandum. Quid tu porro Θ nam quae tua
Tepetis, ad ea non repetam mea) ex rebus nunc ipsis propter quas comitia indici solent, proclive , inquis , es ostendere regem esse supra Partamentum. Sit sane proclive quantum voles, in quo praecipitem te dari jam statim senties. Partamentum, inquiS, congregari siet ad mavoris momenti negotia in quibus regni stas ct populi versatur. Si rex Partamentum convocat ad procurandas res populi, non suas, neque id nili assensu eorum atque arbitrio quos convocat, quid aliud est, obsecro , niti minister populi & procuratori cum, line suffiagiis eorum quos populus mittit, ne tantillum quidem , neque de aliis, neque de seipso decernere possit. Quod etiam argumento est, officium esse regis, toties Partamentum convocare, quotieS populus id petit: quandoquidem & res populi, non regis, iis comitiis tractantur idque populi ar bitrio. Quamvis enim regis quoque assen-siis honoris causa peti soleret, quem in rebus minoris momenti ad privatorum duntaxat commoda spectantibus poterat non praebere,
237쪽
232 PRO POPuto ANGLICANO poterat pro illa formula dicere rex deliberabit, de iis tamen , quae ad salutem omnium eommunem & libertatem pertinebant, prorsiis abnuere nullo modo poterat; cum id &contra juramentum regium esset, quo veluti lege firmissima tenebatur, & contra praecipuum magnae Chartae articulum, c. 2 9. Non negabimus, non disseremus cuiquam jus aut justitiam. Non negabit rex justitiam, gabit ergo justas leges non cuiquam, an ergo Omnibus t ne in Curia quidem ulla minori an ergo in Senatu supremo an vero rex ullus
tantum sibi arrogabit, ut quid justum sit,quid utile , se unum universo populo scire melius existimet λ Cum ad hoc creatus ct elinu sit, ut justitiam faciat universis , Bracton.
l. 3. c. 9. per eas nimirum leges quas vulgus elegerit. Vnde illud in archivis no . r. H. 4. Rot. Pari. num s9. non es ulla regis prArogativa qua ex jusitia se aquil te quicquam derogat. Et reges olim acta Pari menti confirmare recusantes, Chartam vide,
Iicet magnam & hujusmodi si mressaestri penumero armis coegere; neque pro pterea minus valere illas leges, aut minus legitimas esse juri speriti nostri statuunt: quandoquidem assensum rex iis decretis coactys praebuit quibus jure atque sponte assentiride, bebat. Tu dum contendis aliarum etiam gentium reges in potestate vel Synedrii vel Se -
238쪽
DrpENs Io. C A P. IX. 233 natus, vel Concilii sui aque suisse , non nos in servitutem asseris , sed eas in libertatemn
inqtio idem facere pergis quod ab initio fecisti, quodque faciunt pragmaticorum stultissimi, ut incauti seipses in lite saepius contra
veniant. A t nos scilicet fatemur regem, ubicunque absit, in Par lamento tamen censeri pr entem vi potestatis : ergo quodcunque issic agitur a rege ipso actum intelligi. Tum quasi bolum aliquem nactus esses aut mercedulam,illorum recordatione Caroleorum delinitus, accipimus, inquis, quod dant: accipe igitur, quo dignus es, magnum malum ; non enim damus , quod sperabas, inde sequi em, iam iliam non alia potiri potestate quum in rege delegara. Si enim dicitur,potestas regis, quaecunque ea sit, a Partamento abesse non potest , an suprema continub dicitur 3 an non potius transferri in Partimentum potestas
regia videtur, utque minor majore contin
ri sane si Partamentum potest , nolente dc invito rege, acta ejus & privilegia quibusvis Sta revocare atque rescindere , si ipsius regis praerogativas, prout videtur, circumscribere, si proventus ejus annuos & impensas aulae, si famulitium ipsiim, si totam denique rem domesticam regis moderari, si vel intimos
ejus consiliarios atque amicos amovere , Vel
etiam e sinu abripere ad supplicium potest , si cuivis denique de plebe a rege ad Pariame
239쪽
a βα34 PRO Populo ANGLICANO tum quacunque de re provocatio est lege data, non itidem a Partamento ad regem , quae
omnia & posse fieri, & Bisse si ius facta,
cum monumenta publica,tum legum nostrarum consultissimi testantur , neminem esse arbitror, modo mens ci sana sit, qui Partamentum supra regem esse non fateatur. Nam in interregno etiam Partamentum viget ; &quod historiis nostris testatissimum est, nulla haereditatis ratione habita , tape , quem sibi visem est, suffragiis liberrimis regem cre vit. Vt silmmatim dicam quod res est , Pa lamentum est supremum gentis Concilium, ad hoc ipsum a Populo plane libero constitutum , & potestate plena inseruinun, ut
lammis rebus in commune consulada tnx ideo erat creatus, ut de consilio & sententi illorum ordinum consulta omnia exequenda curaret. Quod cum Partamentum ipsum educto nuper suo publice declararet, neque enim pro aequitate sua recusabat vel externis gentibus actionum suarum rationem ultro iacsponte reddere , ecce tibi e gurgustio nullius homo authoritatis, aut fidei,aut rei, Burgundus iste Verna, qui summum Angliae Sena tum , jus patrium atque sitium scripto asserentem , detestanda: ct horribilis impossura insumulat. Patriam mehercule tuam pudebit, verbero, se tantae impudentiae homuncionem genuisse. Sed habes fortasse quae salutariter
240쪽
DEFENs Io. CAP. IX. 23smonitos nos velis ; agedum, auscultamus.
Lum, inquis, leges sancire potes Partamentum , in quo nec prasulum oris comparet 'Tune ergo , furiose , praesules ex ecclesia extirpatum ibas, ut in Partamenta induceres O hominem impium, & Satanar tradendum, quem neque ecclesia non ejicere hypocritam& atheum, neque ulla respubl. recipere com- .munem libertatis pestem atque labem deberet ; qui etiam quod nequit ex Euangelio , id /ex Aristotele & Halicarnasi eo, deinde ex st tutis Papisticis gravissimorum temporum
probare adnititur, regem Angliae caput ess Anglicanae Ecclesiae, ut episcopos compransores suos & necessarios nuper fictos , quos ipse Deus exturbavit, novos iterum praedo nes & tyrannos , pro virili sua parte , sanctae iDei ecclesiae imponati; quorum universum ι ordinem, tanquam religioni Christianae pediniciosissimum, eradicandum esse stirpitiis. edibris antea libris clamose contenderat. Quis unquam Apostata, non dico a sita, quae nulla certa est, sed a Christiana doctrina, quam ipse asse ruerat, desectione tam foeda atque nefaria
descivit Θ Di copis de medio sublatis, qui sub
rege , ct ex ejus arbitrio de causis ecclesia cognoscebant, quaeris ad quos redibit ea cognitio. O perditissime , verere tandem vel conscientiam tuam ; memineris dum Jicet, nisi si hoc sero nimis te moneo , memineris quam