Ioannis MiltonI Angli Pro populo Anglicano defensio, contra Claudii anonymi, aliàs Salmasii, Defensionem regiam

발행: 1651년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

1ς6 PRO POP vLO ANGLICANO.gem punire reum , quam popularem magistratum, aut optimates An putas omnes

populos qui sub regibus vivunt, amore se vitutis usque eo deperiisse , ut, liberi cum essent, servire maluerint, seque omnes, seque totos in unius dominium viri cepe mali, sepe stillii ita tradere, ut contra dominum, si1ors ferat, immanissimum nullum in legibus, nullum in natura ipsa praesidium salutis, aut perfugium sibi reliquerunt cur ergo reginbus primo regnum ineuntibus conditiones serunt, cur leges etiam dant regnandi, an ut sperni se eo magis atque irrideri paterentur 'adeone populum universum se abjicere, se deserere, tibi deesse, spem omnem in uno homine ; eoque sere vanissimo, collocare ξ cur item jurant reges nihil se contra legem fa- , cturosξ ut discant nempe miseri mortales suo, maximo malo , solis licere regibus impune, pejerare. Id quod haec tua nefanda consectaria demonstrant. Si rex qui eligitur, aliqua vel cum I. acramento promiserit , qua nisi

promisisset, forta se nec sumptus esset si stare

nolit conventis; a populo judicari non potest.

o siseubditis suis juraverit in electione, se secundum leges regni resiliam adminiserat rurum , ct nisi id faciat, eos sacramento Melitatis fore solutos, ct facto ipso abiturum esse potestate , a Deo non ab hominibus poena in fallantem exposcenda est. Descripsi haec

202쪽

DEpENs Io. CAP. VII. I 07 haec, non ob elegantiam, sunt enim incultissima, nec quod amplius refutationis indigeant, etenim ipsa se refutant, se explodunt, se damnant apertissima falsitate sita, atque turpi- tudine ; sed eo feci, ut ob merita tua egregia commendarem te regibus: qui inter officia aulae tam multa aliquem dignitatis locum, aut munus idoneum tibi prospiciant: cum enim alii sint a rationibus, alii a poculis , alii a voluptatibus, tu iis commodisiime sane eris aperjuriis ; tu regiae non elegantiae, nam inscitus nimium es, sed perfidiae summus arbiter eris. Verum ut fiammam in te stultitiam summa improbitate conjunctam esse omnes sateantur, expendamus paulo accuratius prae-

clara illa, quae proxime affirmasti : Rex , inquis, etsi seu bditis juraverit in electionese --

cundum leges regnaturum,& ni faciat, eos sacramento fidelitatis sio lutos fore , ct se facto

ipso abiturum potestate, abdicari tamen aut puniri ab iis non poterit. Qui minus quaeso rex quam popularis magistratus Z quia in eo regimine populus nori omnem transfundit potestatem suam ad magistratum. An hic igitur in regem cui regnum in se non diutius tradunt, quam id bene gesserit. Tam itaq; rex juratus in leges reus abjici aut puniri poterit,

quam popularis magistratus. Nam argumen o illo Pancratico omnes in regem transsa

tae potestatis, amplius uti non potes,quod tuis

203쪽

is 8 PRO POPvLO ANGLICANO ipse machinis imprudens arietasti. Cognoscite nunc aliam potentissimam ct invictam ejus rationem cur subditi regem judicare nequeant , qui legibus solutus es, quia leges solus rex omnes fert; quae cum falsissima esse jam toties probaverim, haec etiam invicta tua ratio cum priore ad nihilum recidit. Caeterum rex ob delicta quaevis privata , utpote stuprum, adulterium,& similia, si raro plectitur, non tam justitia quam aequitate id fit, ne

plus turbarum ex morte regis, & rerum mutatione populo eveniat, quam boni ex uno atque altero vindicato. Ex quo vero omnibus gravis & intolerandus esse incipit, tum quidem , quoquo possunt modo , judicatum

vel injudicatum omnes nationes Ityrannum

occidere fas esse semper credidere. Vnde Marcus Tullius in secunda Philippica de Ca saris intersectoribus. Hi primi cum gladiis

non in regnum appetentem, sed in regnantem

impetum fecerunt: quod cum ipsum factum per sie praeclarum atque divinum est, tum est positum ad imitandum. Quam hujus rudis. similis i Homicidium, adulterium, injuria, non hac crimina regia sunt, sed privata. Euge parasite , lenones jam omnes & propu- dia aulica hac voce demeruisti; O quam lepide simul & parasitaris, & eadem opera le- 'nocinaris i Rex adulter bene potes regnare, homicida , ideoque vita privari non δε- beta

204쪽

DEpENs Io. CAP. VII. Isobet, quia cum vita regno quoque exueretur ue at nunquam hoc fuit probatum legibu, divinis aut humanis, ut duplex vindicta de ivno crimine sumeretur.Os impurum & insa-me t eadem ratione nec populares magistra- , tus, nec optimates, ne duplici poena affice rentur, ne judex quidem, aut senator flagitiosus poenas capite ullas persolvere debebit; icum vita enim & ipsi suo magistratu privarentur. Vt potestatem, sic majestatem etiam populo adimere & regem conferre studes; vicariam ii vis & transsalitiam, primariam certe non potes , uti nec potestatem. Crimen, inquis, majestatis non potes committere rex adversus populum suum; potest autem populus adversus regem. Et tamen rex propter populum duntaxat rex est , non populus pro- ., pter regem. Populus igitur universius aut pars

major plus semper rege debet posse: negas, de calculos ponis plus potest quam singuli, bini,

rerni, deni, centent, milleni, decies milieni.

Esto. Plus quam dimidia pars populi. Non repugno. Luid si alterius dimidia pars ali

ra accedat, annon anus plus poterit ρ Minime. Progredere ; quid aufers abacum, peritissime Logista , an progressionem Arithmeticam non calles ξ Vertit rationes , & an- non rex cum optimatibus plus potentatis habeat, quaerit; iterum nego, Vertumne, si pro optimatibus proceres intelligas; quoniam ac-I 4 cide-

205쪽

zoo PRO PopuIO ANGLIcANocidere potest, ut nemo inter eos optimatis nomine sit dignus: sit etiam saepius, ut multo

plures de plebe sint, qui virtute & sapientia

proceres antecellant; quibus cum pars populi major vel potior accedit, eos universi populi

instar esse haud verear dicere. At si plus

quam universi non potes, ergo rex erit tan-rum singulorum, non omnium universim sumptorum. recte, nisi ipsi voluerint. Rationes jam subducito; comperies te imperite supputando sortem perdidisse. Dicunt Arati penes populum jus maiestatis ex origine , natura residere, hoc vero est omnium tuum eversionem inducere. Etiamne Aristocratiae, &Democratiae Credibile sine narras : quid si etiam Gynaecocratiae , sub quo statu serunt te domi propemodum vapulare, an non bearent te Angli, O perpulilli homo animi 3 sed

hac frustra speraveris; aequissime enim est comparatum, ut qui tyrannidem soris imponere omnibus cupias, ipse domi tuae servit tem servias turpistimam, & minime virilem. Doceamus te oportet inquis, quid nomine populi intelligi velimus .Permulta sunt.' quae te doceri potius oporteret; nam quae te propius attingunt, videris ea penitus nescire, & praeter literulas nihil unquam didicisse, ne percipere quidem potuisse. Hoc tamen scire te putas ,nos populi nomine plebem solum intelligere quod optimatum consessum abrogavi-

206쪽

DEFENs Io. CAP. VII. 2o Imus. At illud est ipsem quod demonstrat nos populi vocabulo omnes ordinis cujuscunque cives comprehendere; qui unam tantummodo populi curiam supremam stabilivimus , in qua etiam proceres, ut pars populi , non pro . sese quidem solis, ut antea, sed pro iis muni- .cipiis, a quibus electi fuerint, suffragia serendi legitimum jus habent. Inveheris deinde in

plebem ,caecam eam & brutam, regendi artem non habere, nil plebe vento sim , vanius , le- mim, mobilim Conventiant in te optime haec omnia. & de infima quidem plebe sunt etiam vera, de media non item; quo ex numero prudentissimi sere sunt viri,& rerum peritissimi.: caeteros hinc luxus & opulentia , inde egestas& inopia a virtute , & civilis prudentiae studio plerunque avertit. Plures nunc esse mί- dos asseris regum constituendorum, qui nia hil populo debent hoc nomine, & imprimis illi, qui regnum habent hareditarium. At vero servae sint istic nationes oportet , & ad servitutem natae, quae talem agnoscant dominum , cui se sine assensu suo haereditate ob- ν, venisse credant: pro civibus certe , aut ingenuis & liberis haberi non possunt; nec rem publ. habere ullam censendae; quin inamb inter facultates , & possessiones quasi heri sui& herilis filii numerandae sunt: nam quod adjuς dominii , quid distent a servitiis & peco ribus non video. Secundo , qui armis sibi I s regure

207쪽

eto a PRO Populo ANGLi CANO fregnum fecit, populum, inquis ,non potest amthorem agno cere imperii prolati vel usurpati. At nobis non de victore , sed de subacto rege sermo nunc est; quid victor possis, alias disputabimus, tu hoc age. Quod autem regi jus patris familias antiquum toties attribuis , ut inde absoluta potestatis in regibus exemplum petas, dissimillimum id esse jam saepius ostendi : Aristoteles etiam ille quem crepas vel initio politicorum, si legisses,idem te docuisset : ubi ait male eos judicare , qui, inter patremfamilias & regem parum inter- .esse existimant; regnum enim is fa/nilia, non numero solum, sedJecie disserre. Postquam enim pagi in oppida & urbes crevere, evanuit paulatim jus illud regale familiae. & agnosci desitum est. Hinc scribit Diodorus. l. I. Tegna antiquitus dari non regum filiis, sed iis quorum maxima in populum beneficia extiterunt ..Εt Iustinus , Principio rerum , gen-rium, nationumque imperium penes reges

erat , quos ad fastigium hujus majestatis, non ambitio popularisse pectata inter bonos moderatio provehebat. Vnde perspicitum est, in ipso gentium principio , imperium pates- num & haereditarium virtuti, & populari statim juri cessisse. Quae origo imperii regii Seratio & causa maxime naturalis est. Ob eam enim ipsam causam primo homines in unum convenere,non ut unus omnes insiliaret, sed

208쪽

ut quocunque alterum laedente, ne lex deestet, neve judex inter homines , quo laesus aut de sendatur aut saltem vindicetur. Dispersos olim homines & dispalatos disertus aliquis,& sapiens ad vitam civilem traduxit ; tu hoc maxime consilio , inquis, ut is congregatos imperium haberet. Nimbrotum fortasse intelligis, qui tyrannorum primus suisse dicitur : vel haec tua solius malitia est, quae in illos olim magnos & excelli animi viros cadere non potuit, tuum solius commentum, a nemine, quod sciam, ante te traditum ; cum utilitatem & salutem generis humani, non sua commoda, suumque dominatum respexi . se illos primos urbium conditores , antiquorum omnium monumentis proditum sit. Vnum praeterire non possiim,quo tu veluti emblemate quodam exornare credo caetera hujus capitis v olui sti: si eo utem, inquis, in judicium venire oportuisset, priusquam magistratu abisset, dictator ad hoc creandus fuisset,cum initio dixeris , ideo eodegam ei fuisse datum. Sic tua semper inter se congruun & quid de quaque re dicas, quid ve scribas, quam nullius momenti sit , paginis sere singulis declarant. Sub antiquis regibus Anglo- saxonicis plebem, ais , ad comitia regni nuN- quam vocari solitam esse. Si quis nostrorum hoc affirmasset, postem eum haud multo negotio erroris arguere, tua ista peregrina affir-I 6 ma-

209쪽

as PRO PopuIO ANGLic ANoniationς res nostras hallucinante minus moveor. Et de . communi regum jure quae habuisti haec sere fiunt. Reliqua multa, nam &saepissime devius esse soles, praetermitto, vel quae sundamento nituntur nullo, vel quae extra causam posita sitnt : non enim id opςram do, ut tibi par esse loquacitate videar. CAP. VIII.

CI de communi regum iure, Salmas, quae

sentires , ea sine contumesia cujusquam protulisses, quamvis in hac rerum apud Anglos mutatione, tamen , cum libertate scribendi uterere tua, neque erat cur quisquam Anglorum tibi succen seret, neque in asserenda , quam tueris, sententia minus effecisses.

Nam si hoc & Molis & Christi praeceptum est, omnes regibus suis tam bonis quam malis subjici sive Hsanos. e Galios,sive Italos, e Germanos sive Anglossve Statos,quod supra p. i et . affirmabas , quid attinebat te

exterum & ignotum jura nostra balbutire, eaque velle nobis e cathedra quali schedulas tuas, & miscellanea praelegere, quae utcunque legibus divinis debere cedere multis antea verbis docueras. Nunc satis constat non tam tuopte ingenio ad causam regiam adjecisse te animum,quam Partim pretio,pro ejus, qui te

210쪽

- DEFENs Io. CAP. VIII. et os

conduxit, copia, maximo,partim spe praemii cujusdam majoris conductum fuisse , ut Anglos vicinorum nemini molestos, rerum tantummodo suarum arbitros libello infami lacerares. Hoc nisi esset . quenquamne tanta credibile est impudentia esie aut insania , ut longinquus & extraneus immergere se gratis . in res nostras, ad partes etiam se adjungere 'non dubitaret ξ Nam quid tua malum refert quid rerum Angli inter se gerant ξ Quid tibi vis Ole , quid tibi quaeris 3 nihilne domi

habes quod ad te pertinet ξ Vtinam eadem haberes quae habuit ille notissimus in epigrammate Olus'; & fortasse habes ; dignus

prosecto es. An uxor tua stimulatrix illa, quae ut in gratiam exulis Caroli haec scribe- ires etiam currentem incitasse sertur, ampliores sorte in Anglia professiones hon raria nescio quae, redeunte Carolo , ominata tibi est ΘΟΑt scitote foemina virque , non esse locum in Anglia neque lupo neque L pi Domino. Vnde mirum non est te toties in molossos nostros tantam rabiem,emidisse. Quin redis ad illustres illos in Gallia

titulos tuos, & imprimis ad famelicum in Ium Lupi dominatum , deinde ad consistorium illud regis Christianissimi secrum ; numis longo intervallo consiliarius peregre tabes a patria. Verum illa, quod plane video, neque te desiderat neque consilia tua; ne cum

SEARCH

MENU NAVIGATION