장음표시 사용
221쪽
xi 6 PRO Populo ANGLICANO maledictio adhaesisse tibi ad sp cordia videtur. Bestiam appellas populum. Quid Dat 1ina es ipse Non enim sacruna illud consistorium, neque sanctus ille Lupus te dominum suum aut populo exemerit aut vulgo ; neque effecerit, quin, sicuties , teterrima ipse bestia sis. Certe libri sacri prophetici magnorum
regum monarchiam & dominationem im-- manis Bestiae nomine ac specie adumbrare soleat. Sub regibus ante Guillelmum , inquis , nulla Partimenti mentio exstat. De vocabulo Gallicano altercari non libet: res sempersiit : &Saxonicis temporibus Concilium Sapientum vocari solitum concedis. Sapientes autem tam sunt plebis, quam procerum ex numero. At instatuto Merioneissi, vige simo' Men. 3 comitum se baronum tantum sit mentio. Ita te semper nomina decipiunt, qui
ι tantum in nominibus aetatem omnem contrivisti; nobis enim satis constat. & Quinque-
portuum curatores, & decuriones urbicos , nonnunquam & mercatores illo seculo baronum nomine appellatos sitisse, neque dubium Omnino est,quin Partamenti quosque Senato' res quantumvis plebejos, aetas illa jure multo potiore barones nuncupaverit: nam & anno ejusdem regis ue a. tam nobiles, quam plebeios filisse convocatos, Maribrigii statutum, sicut & reliqua sere statuta omnia disertis verbis testantur: quos etiam plebejos, comit
222쪽
DEFENfro. CAP. VIII. at tuum magnates Edouardus tertius in praesatione Statuti Stapli, quam perdocte pro me Tecitas, vocavit; eos nimirum qui de singulis civitatibus pro toto comitatu venerant; qui quidem plebejuni ordinem constituebant,n
que erant proceres, aut esse poterant Tradit etiam liber statutis illis vetustior , qui inscribitur, Modus habendi Par lamenta, licere regi cum plebe sola Par lamentum habere, legesque serre , quamvis Comites & Episcopi non adsint , non itidem licere regi cum comitibus & episcopis, si plebs non aderit. H jus rei ratio quoque adjicitur; quia cum no dum Comites aut episcopi constituti essent, reges cum populo tamen Partamenta , &Concilia peragebant : deinde comites pro se tantum veniunt; plebeji pro suo quisque municipio. Ex quo iste ordo univetii populi nomine adesse intelligitur; eoque nomine & potiorem, & nobiliorem ordine patricio , omnique ex parte anteponendum csse. Sed judicandi potestas, inquis, penes δε- mum plebejam nunquam fuit. Neque pe- ιnes regem Angliae fuit unquam: illud tamen memineris . principio omnem potestatem a ipopulo fluxisse,& etiamnum proficisci. Quod& Marcus Tullius de lege agraria pulcherrime ostendit. Cum omnes potestates, imperia,eurationes ab universo populo proficisci convenit, tum em profecto maxime, qua consi K ruun
223쪽
tuuntur ad pop li j ructum aliquem , O commodum ; in quo ct universi deligant
quem populo maxime consulturum putent
unusquisque sudio S suffragio suo viam si
bi ad beneficium impetrandum munire possisit. Vides Partamentorum veram originem. illis Saxonicis archivis longe vetustiorem. Dum in hac luce veritatis & sapientiae versari licebit, frustra nobis obscuriorum aetatum .ienebras offandere conaris. Quod non eo dici a me quisquam existimet, quasi ego de autoritate & prudentia majorum nostrorum
detrahi quicquam velim ; qui in legibus bonis serendis plus sane praestiterunt, quam . vel illa secula , vel illorum ingenium & cultus
tulisse videatur : &.quamvis leges raro non bonas irrogarent, ignorantiae tamen, & --becillitatis humanae tibi conscii , .hoc veluti
sundamentum legum omnium posteris tradi voluerunt, quod & nostri Iurisperiti omnes agnoscunt, ut ii qua lex aut consuetudo legi divinae aut naturali, aut rationi denique repugnaret, ea ne pro lege sancita hineatur Viae tu, etiamsi edictum fortasse aliquod aut statutum in jure nostro quo regi tyrannica' potestas attribuatur, invenire polles, id, cum S divinar voluntati, & naturae.& rationi contrarium sit, intelligito, ex generali & primatia ista lege nostra quam attuli, rescindi pud nos & ratum non este; verum ita jus nul-Puq -- tum
224쪽
DEFENs Io. CAP. VII L. Tisium tale regium apud nos invenies. Cum enim iudicandi potestas primitus in ipso populo fuisse constet, Anglos autem eam ab se in regem nulla lege regia unquam transtulisse , neminem enim judicare aut solet aut potest
rex Angliae, nisi per leges provisas jam & a'
probatas: Fleta l. i. c. i7. sequitur eandem adhuc integram atque totam in populo sitam esse; nam parium domui aut nunquam traditam , aut recuperari jure posse non negabis. At, regu est, inquis, de vico municipium, de eo civitatem facere , ergo illos creat qui constituunt domum inferiorem. At inquam, oppida & municipia regibus antiquiora sunt; etiam in agris populus est populus. Iam Anglicismis tuis magnopere delectamur; Countie Couri, Ne Tum, Hundreda; mira nempe docilitate centenos Iacobaeos tuos Anglice numerare didicisti. aeuis expedivit Salmasio suam Hundredam, Picamque docuit nostra verba conari Magister artis venter, & Iacobabi' Centum, exulantis viseera marsiipii regis.
Ruod si dolosisses refulserit numm Ipse Antichristi qui modo primatum Papae
Minatus uno est dissipare sumatu, Cantabituntse Cardinalitium melos. Longam deinde de Comitibus ' 'Baronibus dissertationem subtexis; ut ostendas regem es se eorum Omnium creatorem, quod faciluK a conm
225쪽
aeto PRO Populo ANOLICANO concedimus, eoque nomine regi us plerun- . que serviebant; ideoque ne gentis liberie deinceps judices essent recte providimus. Totestatem convocandi partamentum quoties ri bet, se quando vult dissolvendi ex omni temporis memoria penes regem esse affirmas. Tibine igitur balatroni mercenario & peregrino , perfugarum dictata exscribenti, an disertis legum nostrarum verbis fides habenda sit, insta videbimus. At, inquis, reges Arati par lamento majus imperium habuisse alia argumento probatur, eoque invincibili, regii
potesim perpetua es ct ordinaria, qua per se
sine Par lamento regnum administrat, Par- lamenti extraordinaria est authoritas , o ad certas tantum res,nec sine rege quicquam
validi statuere idonea:Vbinam dicamus vim magnam latere hujus argumenti ξ an in ordianaria is perpetuaὶ Atqui minores multi magistratus habent potestatem ordinariam 3
perpetuam , quos Irenarchas vocamus; a'
summam ergo habent' supra etiam duci pote statem regi idcirco traditam a populo fuisset. ut videret authoritate sibi commissa ne quia
contra legem fiat; utque leges custodiret nostras, non ut nobis imponeret suas: regis pr0-
inde potestatem nisi in regni curiis & per ea . ςsse nullam: imo populi potius ordinaria ea omnis, qui per duodecim viros de omnibH
judicat. Atque hinc est quod terruat'
226쪽
DEFENs Io. CAP. VIII. et aiin curia reus, Cui te permittis judicandum , respondet semper ex more atque lege, Deo ct populo , non Deo & regi, aut regis vicario. Partimenti autem authoritas quae re deveritate, summa populi potestas in illum senatum coibata est, si extraordinaria est dicenda , id tantum propter ejus eminentiam dicitur; alioqui, ut notum est, ipsi ordines appellantur, non extra ordinem ergo; & si non actu , quod ajunt, virtute tamen perpetuum habent in omnes curias &potestates ordinarias jus atque authoritatem ; idque sine rege. Ossendunt nunc limatulas, opinor, aureI tuas nostrorum barbarae locutiones: cujus ego si vacaret, aut operae pretium esset, tot barbarismos hoc uno libro notare posΚm , quot si pro merito lueres,proseistb omnes puerorum ferulas in te frangi oporteret, nec tot aureos
tibi dari, quot illi quondam pessimo poetae;
colaphos longe plures. Prodigium esse ais, o mnibus portentis opinionum monstro ius, quod
sanatiei personam regis a potestate ejus se jungant . Equidem dicta singulorum noli praesti eroe: personam autem si pro homine
vis dici, separari a potestate ejus nec absurde posse Chrysostomus haud fanaticus docere te potuit 1, qui praeceptum Apostoli de potestatibus ita explanat, ut potestatem ibi &rem , non hominem intelligi asserat. Quidni dicam regem , qui contra leges quida Κ 3 facit,
227쪽
α22 PRO POPvLO ANGLICANO facit, id agere ut privatum vel tyrannum,non
ut regem legitima potestate praeditum Θ Tu si uno in homine posse plures esse personas , easque ab ipso homine, sensiu& cogitatione separabiles non intelligis, & sensius communis & latinitatis plane expers es. Sed hoc ebdicis , ut reges peccato omni absolvas, utque erepto Papae primatu indutum te esse existimemus: Rex, inquiS, non posse peccare intelligitur, quia peccatum ejin poena non con
sequitur. Quisquis ergo non punitur, non peccat; non fimum sed poena facit larem ;Salmatius Grammaticus non facit soloeciasmos, quia manum serulae subduxit; post eve sum a te Papam sint isti sane Pontificatsis tui canones, Vel certe indulgentiae tuae', sive iam ctae Tyrannidis, sive sancita Servitutis Pon lisex dici mavis. Congesta extremo capite maledicta tua in Anglicara reipub- O E elesia statum praetereo: hoc enim habent tui similes, homo contemptissime ; ut quidquet plurima dignum est laude , id solent per calumniam maxime vituperare. Sed de iure
regio apud nos , seu potius de jure populi in
regem nequid temere affirmasse videar, proserre ex ipsis monumentis non gravabor , quamvis pauca quidem de multis, ea tamen
quibus liquido fatis constabit, Anglos ex lese & instituto, & more etiam majorum suo-xum, regem nuper judicavisse. Post Romano -
228쪽
tum ex insula discessum sui juris Britanni ci
citer annos o. sine regibus fuere quos pri-mΟS crearunt, eorum nonnullos, supplicio affecere. Britannos eo nomine Gildas, contra quam tu facis , reprehendit, non quod reges necavere , sed quod injudicatos, vel ut ejus verbis utar, non pro veri examinatione.
Vortigernus ob incestas cum filia nuptias. teste Nennio historicorum nostrorum post Gildam antiquisiimo,damnatur a beato Germano, se omni concilio Britonum, ejusque filio Guorthemiro regnum traditur. Haud multo haec post Augustini obitum gesta simi: unde vanitas tua facile redarguitur, qui stipra as seruisti, primum omnium Papam , & nominatim Zachariam docuisse,judicari reges poΩse. Circa annum Christi 6oo. Morcantius, qui tunc temporis in Cambria regnabat propter caedem patrui ab Oudoceo Landa vice Episcopo in exilium damnatur; quamquam is exilii sententiam latifundiis quibusdam ecclesiae donatis redemit. Ad Saxones jam veniamus; quorum iura cum reperiantur , facta
praetermittam. Saxones Germanis oriundos
memineris; qui nec infinitam aut liberam potestatem regibus dedere , & de rebus majoribus consultare omnes solebant; ex quibus intelligere est, Partamentum, si solum nomen excipias, etiam apud Saxonum majores sum
229쪽
α et PRO POPuto ANGLICANO Concilium Sapientum passim nominatur ;ipsis Ethelberti temporibus,quem decreta ju.
diciorum juxta exempla Romanorum cum Concilio Sapientum constituisse memorat Beda ; sic EdWinus Northanymbrorum , Inas
occidentalium Saxonum rex , habito cum *pientibus , Senioribus concilio, novas leges promulgavit; alias Aluredus edidit ex conciatio, item prudentissimorum ; atque iis, i quit , omnibus placuit edici earum observationes. His atque aliis multis hujusmodi locis luce clarius est, delectos etiam ex plebe conciliis maximis interfuisse; nisi siquis proceres solos sapientes esse arbitratur. Extat etiam apud nos perantiquus legum liber cui titulus Speculum Iusticiariorum,in quo traditur pH- mos Saxones, post Britanniam subactant, cum reges crearent, ab iis jusjurandum exigere consuevisse, se, ut quemvis alium e populo, legibus ac judiciis subjectos fore. cap. i. sere r. ibidem ait jus esse& aequum ut rex suos in Partamento habeat pares, qui desinjuriis quas vel rex vel regina secerit, c6hnp-scerent; regnante Aluredo sancitum legi ssuisse ut singulis annis Partamentum bis Londini, vel eo tapius , si opus esset, haberetur. Quae lex cum pessimo juris neglectu in desuetudinem abiisset, duabus sub Edouardo
3 i Q saltinionibus renovata est. In alio etiam
antiquo manuscripto, qui Modus Partanienti
230쪽
DEFENs Io. C A P. VIII. ars inscribitur, haec legimus; si rex Par lamentum prius dimiserit, quam ea omnia transigantur quorum causa concilium indictum erat, per-jurii reus erit; & juramentum illud quod regnum initurus dederat, violasse censebitur. Quomodo enim,quod juratus est,justas leges concedit, quas populus elegeritat earum eligendi facultatem petenti populo non dat vel
rarius Partamentum convocando , vel citius
dimittendo quam res populi serunt Z Ius au-.tem illud jurandum, quo rex Angliae se obligat, nostri jurisperiti pro sanctissima lege seni- per habuere. Quod autem maximis reipub. periculis remedium inveniri potest qui solus onvocandi Partamenti finis erat si conven-
tu* ille magnus, & augustissimus ad regis libitum millissi mi cepe& pervicacissimi diΩ
solveturῖ Posse a Partamento abesse, procu dubio minus est, quam Partamentum dissol-Vere: at rex per leges nostras illo Modorum,libro traditas abesse a Partamento, nisi plane a gintaret, neque potuit, neque debuit: &ne tum quidem nisi inspecto ejus corpore ἀduodecim regni paribus, qui de adversa regis yaletudine testimonium perhibere in senatu i possent: sole nine servi cum domino sic agereΘContra vero plebejus ordo sine quo Paria- metitum haberi non potest, etiam a rege c*n
vocatus potuit non adesse, & secessione facta, de rep. male gesta cum regς expostulare: quod