장음표시 사용
141쪽
Avicennam Portonarium inter intestina connumerare, nec aduodenouocato intestino distinauere, euidentissimum sit ex iis, Quae scribit Een xvi. Canon. iij. Tarcta. primo, capite primo, in hunc modum: Et intestinum duodenum continuatum est fundo stomachi,& habet orifitium sequens stomachum, dc nominatur Portonarius. Et iterum paulo post: Duodenum dictum est,quo niam longitudo eius est huius quantitatis duodecim digitoru h bentis ipsum, dc eius quide amplitudo, est amplitudo orifitii eius,
Quod nominatur Portonarius. Hunc deinde imitati sunt iuniores ferme omnes, Portonarium inter intestina collocarunt, nec diuersum esse a duodeno affirmarunt, non animaduerten tes, alibi contrarium scripsisse Avicennam. Verum, ne quis me ista estinxisse existimet, ex multis unum aut alterum talia asserentem, in medium Droducam. Valescus enim lib. iiii. cap. XXh. de anatomia intestinorum differens, ita scribit: Sunt ergo tria intestina tenuia, re ista sunt superiora. Primum uocatur Portonarium siue duodenum. Quid istis uerbis apertius: Item Iohannes Matthaeus de Grado, capite undecimo in Commentariis suis super nonum. Razes fere ad uerbum Avicennae imitatus sententiam, idem sentit, dicens: Primum intestinum dicitur duodenii, quia est longum,extentium longitudine duodecim digitorum in transuerso, & huius intellini ortinium primum terminatu ad stomachum, Ut ad fundum eius, dicitur Portonariu . In quibus uerbis liQuido apparet, matthaeum de Grado Portonarium sacere partem duodeni, eius scilicet orassetium. Huius erroris nec eXpers suit Cornelius Celsus lib. ud. capi te orimo in hunc modum de Pyloro scribens: Inde ima uentriorii par paululum in dexteriorem partem conueris,in summum intestinum coartatur. Hanc iunctura τπλωρον Grieci uocant, quo niam portae modo in inferiores partes ea, QuareXcreturi sumus, ab ea ieiunum intestinum incipit. Quibus uerbis Celsus
niseste admodum docet, Pylorum primum esse intestini nec
ciui uarna duodeno differre. In eundem errorem lapsus est MX1 nder Benedictus, multae eruditionis uir, Celsum prosecto imitatus libro secundo suae anatomices cap. vi'. inquiens: Hul ieiunum intelligit, demum ea parua iunctura alligata est a media sere uentriculi parte, parum in dexteriorem partem conuersa, λωρον Graeci uocant, quoniam portae modo in inferiores par res, quae excreturi sumus emittit, Geterisq; intestinis arctius. Acthanc portam sellis meatus pertinet unus, eadem
142쪽
digitorum mensuram continet. In iis uerbis his lapsus est Alexander. Primo, quod Pyloron, ad imitationem Celsi, inter intestina connumerat. Secundo, quod Celsum iterum secutus ad uerbum usi, adserit idcirco Pylorum hoc nomen apud Graecos sortitum,
quoniam portae modo per partes inferiores ea, quae eXcreturi su mus emittit. Newenim ad nuc finem intestina,praesertim tenuia, a natura sunt sacta, ut per caeXcremeta alui Inferioris emittantur,
sed potius ut sint instrumeta ciborum deductionis, qui per uenas mellaraicas nominatas ad hepar debent transmitti. Rectius ergo Galenus scribit Pylorum ita nominatum, quod ueluti ianitor iu/sius nihil permittat exire, quod no fuerit prius in chylum conuersum atΦcococtum. Talem uero ςhyli bene concocti substantiam certum est, per Pylorum ad inseriora intestina diduci, no uteXcernatur, sed potius ut intra corpus retineatur, ut hepatis in sangui
nem transmutanda, ex quo omnia membra tandem nutriamur.
Hinc Galenus libro quarto de Utilitare partium, cap. Xvij. aperte Pronunciat, intestina non esse superfluitatum, excretionis Q, sed alimentorum potius instrumenta. Quod autem Pylorus seu Portonarius non sit primum intestinum, sed id foramen cui continua . tur primum intestinum, in inferioresarte stomachi situm, adeoli 3otius ex substantia stomachi uimetiti norum, testatur passim Ga enus. Is enim lib. iiij. de utilitate partium cap. iij. primum eXime stinis ait εκφυσν, id est, Exortu nominari, quia ex Pyloro oriatur, aut Oodecatylon, quia ad longitudinem duodecim digitorum extendatur. idem Galenus multo clarius in Arte medicinali, cap. lxxiiij. astruit Pyloron uentriculi, & non duodeni esse partem,cie homine pituitoso quotidie uomente bilem,in eam sententiam scribens: Quare coniectura quadam deprehendi eum meatum, qui biliosum egurgitat humorem, non minimam eiusdem partem ad ' imum uentriculi locum,quem Graeci Pyloron uocant,effundere. ltem lib. q. de Temperamentis, cap. vi. manifestissime Pylorum a duodeno etiam distinguit, in hunc modum scribens: Aliqui me γ dicorum parum intelligunt meatum illum, per quem iecur bilem in uentriculum euomit, aliis geminum esse,aliis unicum. Ac pluri
mum quidem unicus is est, in id intestinum quod Pylori Rieiuni medium est insertus,Graeci medium id quas quid '
dam euenire enatum uocant. Ex quibus uerbis dilucidum fit Pse lorum a duodeno diuersum esse, ac ex uentriculi substantia enatu.
His omnibus accedit Avicenna Een tavi, Canon. iij. Tract. Primo
143쪽
capite primo,qui ad Galeni exemplum sex numero est esse intesibna, primum Duodenum, secundu Ieiunum nominans, Portonarium autem inter intestina non numerat. Idem etiam Fen xiii. Canon. iij. Tracta. primo. capite primo, Portonarium a duodeno se parat ac distinguit iis uerbis: Et inferiore parte stomachi est fora men,cui continuatur intestinum duodecim digitorum. et hoc qui dem foramen nominatur Portonarius. Quae uerba in uniuersum pugnant cum iis, quae scribit idem Fen xvi. quae 3c paulo ante a nobis adducta sunt. Praeterea Pylorii esse ex substantia uentriculi, et non Duodeni, omnium manifestissime declarat Galenus lib. vi. de Aggressibus anatomicis, inquiens: Statim autem uidebis,si di ligentius animaduerteris, in locis quae portae hepatis nominantur meatum, qui ex bilis conceptaculo uenit ad Exortum intestinori non multum post illum, qui Pylorus nominatur. Hunc aut ipsum Pylorum in quibusdam animalibus uidebis crassiore habentem, secundum propriam circunscriptionem, substantiam uentriculi, 33 ubi primum ex ea nascitur intestinum. Nonnulli uero nondumax id intestini appellatione dignum putant, priusquam implicari inci ' piat, ac propterea quidam uocant ipsum Exortu simpliciter,non nulli cum hac adiectione δεδεκατυλορ . Ex quibus uerbis duo colligimus. Primum,bilem transmitti per proprium meatum prode/Mntem a uesica, quae coceptaculum hilis nominatur, ad Exortum siue Duodenum, et non ad Pylorum. Proinde errant iuniores n5 pauci, assirmantes bilem no ad Duodenum, sed ad Ieiunum transmitti. Aniam errandi eisdem praebuit Avicenna Feri xvi. Carion. 14.Tractat. primo, capite primo,Choleram citrinam ad Ieiunum intestinum uenire scrinens. At meminisse oportuit non esse alium
meatum bilis intestino Ieiuno necessarium, ad quod satis supero primo intestino Duodeno nominato,de eadem descendit. Quare magis proprie Galenus lib.ij. de Temperamentis, cap. vi. loqui ' ' tur inquiens: Quibus autem unicus est omnino meatus, his tota bilis confluit in Ieiunum. Magis,inquam, proprie u Avicenna loquitur Galenus, dum confluere,& non uenire bilem ad Ieiunum intestinum asserit, ut qui sciret esse potius eius humores ex alio in testino superiori defluxum,claduentum. Quod uero non ad Iesanum, sed ad Duodenu ueniat is bilis meatus, satis etiam liquet ex lib. vi. cap. h. dc ij. de membrorum Iuua mensis. Insuper Avicentia quoq; Fen 6. Canon. iq. Tracta. primo, capite primo, hunc
bilis meatum cum Duodeno continuari faibit.oecundum,quod supra
144쪽
ex supradictis Galeni uerbis colligitur,est, quod Duodenum intestinum sit diuersum a Pyloro, propriam habente substantiam, eo crassiorem. Id quod etiam Coelius, exacti iudiui uir,lib.η. suarum
lectionum antiquarum,cap.Hii l. animaduertit, in hunc modum scribens: Illud sciendu a Galeno dc Avicenna, Pylorum seu Porin ,, tonarium,ut recentiores uocant, inter gracilia non numerari intestina, sed ex illis primum uocat Galenus id est, Exortum, dis quia ex Pyloro primum exoriatur:aut Dodeca lori, seu ut nunc avdicimus,auodenum a digitorum mensu duodecim. Omnino Py istorum in imo stomacho foramen accipiunt, cui Primum adne tur intestinum. 13
U Rrant Razes at Mindinus in sua Anatomice
Ieiunum intestinum eandem habere, quam re illum intestinum, rectitudinem asserentes.
Razes libro primo, capite decimosexto in eam sententiam seria , ,hit: Gracilium autem primum est intestinum, quod ori inferiori , , stomachi continuari inuenitur,quod Duodenii nominatur. Hoc , sautem sequitur aliud intestinu, quod uocatur Ieiunum, quae duo , , intestina erecta stant,&in longitudinem eXtenduntur corporis. , , Mundinus uero ita: Ieiunum taliter Uocatur, quia ut plurimum , , reperitur uacuum in bene dispostis. Et causa suae euacuationis oest duplex, scilicet rectitudo eius, nam rectum est scut intestinum ultimum. In quibus utim uerbis Mundinus salsssime protulit de ieiuno,quod uerissime de Duodeno dicere potuit. Nam id, Galeno libro sexto de Aggressibus Anatomicis teste,implicatione omni caret, ac ob id a nonnullis inter intestina non numeratum est. Quod autem Ieiunum intestinum non habeat eam rectitudinem 'quam rectum intestinii habere deprehenditur,testatur passim Ga lenus in suis Anatomicis, scribens Ieiunum intestinum in multas insiecti inuolutiones, s plurimum vasorum habentes. Praecipue libro quinto de V tilitate Partium, capite ib. dicens: Primum om , , nium intestinum,quod uentriculo est coniunctum,non ad inuolu , , tiones confestim deflexit creator, sed eo usq; produXit uersus dor , , sum, ut sufficiens sit spatium praedictis. Quod uero illi cdsequitur, o circumuoluitur δύ nectitur,uocaturoe haec Pars intestinorum Iesu , ,
145쪽
num, eo quod semper inuenitur uacuum. Et omnium manifestissit' ine libro sexto de Iuuamenus membrorum, cap. q. ubi ait : Et pro uidelitia creatoris indigentia illarum uenarum 6c neruorum loco amplo non posuit in primo intestino inuolutiones, sed locauit ipsum recte extensum super dorsum. Et cum istud intestinum per/ transiret ad paruam remotionem inuoluebatur, δc pars inuolutaxi ex intestino dicitur Ieiunit. Quae siquidem uerba, etsiadmodum barbara sint, ex interprete barbaro desumpta, uel sola tamen sum cium, ad hunc Mundini errorem consutandum,quando apertissime ostendant, Duodeno conuenire, quae mundinus Ieiuno tri huit. Avicenna porro Fen xvi. Canon. ij. Tracta. primo, ea e primo, eum etiam errorem confodit, inquiens: Et pars intestini,
vi quod sequitur Duodenum, nominatur ieiunum, dc in hac parte γα est initium inuolutionis Sc circuitionis. Cornelius quom Celsus libro quarto, capite primo satis innuit, Ieiunum intemnum non xa carere inuolutionibus,ita scribens: Ab ea Ieiunum incipit non ita νγ implicitum. His enim uerbis iniit non omnino non esse impli. nam Ieiunum, sed minus u sit tenue. Haec autem Alexander Bene cietiis libro secundo suae Anatomices, cap. viij. non satis intelli gens, Ieiunum minus ci reliqua, de tenuibus loquitur,esse implicinim scribit,quod falsissimum est. Nam Duodenum multo minus si seiunumimplicitum est. Proinde Celsus hoc loci solum inter Ioiunum&tenue facit comparationem, ac Ieiunum minus si tenuetinplicitum esse assirmat. id quod sequentia etiam uerba euincunt, quae talia sunt: Inde tenuius intestinum in sinus uehementer implicitum. Iram sole clarius est, mundinu ac Razam esse hallucinatos nec eosdem Carpus ab errore uindicare potest, dicens hoc intestinum Ieiunum diruina, quantum ad partem superiorem esse Re
Ehim, dc ita intellexisse utrosq;. Nam id ex diametro cum Mundini uerbis pugnat, qui nonsimpliciter dicit esse Redium, sed addit, sicut intestinum ultimum,quod Rectum este tam superiore, u inseMore Pari nemo est qui nescit.
HAllucinatur Mundinus, ad Iseon siue tenue intestinum pilares pertingere uenas Messaraicas:
Vadaliquod aliud intestinum,acturnans.
146쪽
Mundinus de Anatomia Ilei in hunc modii scribit: Ad ipsum , ,
perueniunt plures uenae messaraicae, u ad aliquod aliud intestis , .num. Quibus equidem uerbis non sol una rationi dc experientiae, uerumeliam Galeno Sc Avicennae cotraria asserit. Ad intestinum enim Ieiunum uocatu multo plures ueniuntmesiaraicae, per quas hepar Chylum attrahit, A ad lleum, quia enim ob frequentes ue Das sugentes semper uacuum inuenitur, ideo Ieiunum appellari coepit. Id quod testatur Galenus libro sexto de Iuuamentis Mense Brorum, capite secundo, dicens: In testinum Ieiunum est propin/ , .puum hepati, ac perungunt ad ipsum multarum uenarum Ora. svi bilis flava defluit per suos meatus in primit, quod super ipsum a est. Et quia istud propinquissimum hepati inter omnia membra, 1 squando hepar caruerit cibo, & suerit euacuatu ab eo, capiet eum m. ex propinquiore sibi loco, scilicet ab intesimo Ieiuno, re a uenis , eum attractione. Idem etiam lib. v. de Utilitate Partium, cap.iij. F. docet, inquiens: Primum omnium intestinoru Ieiunum suscipit , ,
.nchylum uersum Sc concoctum in uentriculo cibum. Situs uero s seius est prope hepar, vasorum autem multorum in eo sunt ora.
Galenus praeterea libro sexto de Aggressibus Anatomicis, plures
esse uenas in Ieiuno intestino,u tenui assirmat,ita scribens: Tenue , , intestinum eandem habet cum ieiuno substantiam, tantum differt , . duobus,&quia nunquam cuum inuenitur, & quia non habet , , tantam vasorum multitudinem. Hanc quo maiorem uenarum , , in Ieiuno multitudinem cofirmat Avicenna Fen xvi. Canon. H,
. Tractatu primo, capite primo, sic dicens: Et nominatur hoc in- , . testinum Ieiunum, quoniam ipsum inuenitur secundum pluri multi uacuum & inanitum,&caussa in hoc est connerio duarum , , rerum, quaru una est, quonia illud quod attrahi ad ipsum de mul , , titudine chyli uelociter separatur in eo, portio natam eius attrahi tur ad hepar, quoniam plures uenarum Messaraicarum con unu , , atae sunt huic intestino, quoniam hoc intestinum est propin , , quius hepati, quαm alia intestina. Et non est in aliquo , , intestinorum de ramis messat escae, quantum est . . in eo. Ex quibus omnibus sole clarius fit, ii Ieiuno plures esse uenas, quαm in Ileo. seu tenui intestino. Proinde mundinum esse hallucinatum, nemo non uidet.
147쪽
ERRATA ERROR LUILE Rrat Alexander Benedictus,qvi contra naturaepositum, uiam uocis ac spiritus, quae Trachea arteria dicitur, interiorem fecit, Pharynga appel/
lauit, cibi aut di potus, quae gula uocat, eriorern .
Et si ad tanti uiri errata consultius esset sorte coniuere, attamen quia ueritas ipsa nullius nec odio, nec amore deserenda est, ideo' nec huic esse parcendum putaui, maxime cum sint pauci admo dum, qui ista in suis libris animaduertunt. Istincla libro tertio suae Anatomices, cap. viii. de duabus his uiis ita scribit: Binae ab oris, o faucibus cannaliculae coeunt, quaru altera breuior, interiorq est, σν Graeci, Latini guttur, uel spiritalem, , fistulam appellant. Altera uero longior, exterior est, os ς απίνGraeci, &stomachum, Latini gulam & cibalem fistulam uocant. Quibus uum uerbis contra naturae positum, gulam in anteriore colli parte, Tracheam uero in posteriore non sine magno errore collocat. Nam gulam, qua cibus Sc potus deuoratur, esse uiam interiorem seu posteriore, Tracheam uero arteriam exteriorem,
etiam in homine uiuo citra dissectionem dignosci potest, primo se guttaire, unde uoX halitust procedit, in parte anteriore colli re i praesentante: id quod praeter sensum Sc Galenum passim testatur ruoin Aristoteles libro primo de historia animalium, cap. xq. se ocens: Collum quod inter pectus Sc faciem est, cuius pars prior', , Arteria, posterior Gula. Et libro tertio de partibus animalium, caa, pite tertio : Ante gulam arteria posita est. Et paulo post: Arteria γα uero,quod exterior est, uidirimus posita est. Et Cornelius Celsusa, libro quarto, capite primo,dicens: Deinde duo itinera incipiunt. s, Alterum asperam arteriam nominant, a iterum stomachum. Artea, ria exterior ad Pulmonem,stomachus interior ad uentriculum sertur. At quid multisc arbitror hunc errorem in librarium magis si in authorem reiiciendum, qui pro exterior, interior, ac pro interior, exterior Perperam scripsit, quando alias in uno eodem et capite sibi contrarius suisset Alexancier. Mox enim in sine eius capitisam de aspera arteria loquens ita scribit: Ante gulam posita est, quia o cor in priore parte collocatum est. In quibus uerbis Tracheam ad acriam etateriorem facit, gulam uero interiorem seu Posteriorem
148쪽
Id quod Sciacit capite xvii. eiusdem libri, dicens: At nunc gulae , ,
ratio reddenda est, quae post Tracheam arteriam posteriorem lise , , cum tener. Accedit, quod δc in eXemplaribus iam recens eXcussis, , , locus castigatus legitur, quae certe singula authorem a calumnia uindicant. Quamuis rursus ita sensisse Alexandrum suspitionem facit locus Plinii, quem in sua aeditione tanquam castigatum deseridere conatur. Is eli in libro undecimo, cap. xxvri. ubi in hunc modum legendii esse contendit: Sub ea minor lingua, quae nulli otia γε generantium, Opera eius gemina duabus interpositae fistulis. In te αγrior earum appellatur Arteria, ad pulmonem atin cor pertinens, hanc operit in epulando Epiglossis, spiritu ac uoce illac meante, ne si cibus ac potus in alienum deerrauerit tramitem, torqueat. Altera exterior est,appellatu r sane Gula, qua cibus atΦ potus de uoratur. At locum hunc Plinii esse deprauatum, praeter iam dicta, a Ostendit exemplar hoc Plinianum, quod nuper ex ossicina Frobe niana, opera ac industria Erasmi uiri dc linguarum dc omnigena rum rerum peritia eminentissimi, prodiit castiga tissimum, in quo is locus sic pingitur: Sub ea minor lingua Epiglossis appellata, nulli oua generantium opera eius gemina, duabus interposita si stulis. Exterior earum appellatur Arteria, ad pulmonem atq; cor γ' pertinens. Hanc operit in epulando, ne spiritu ac uoce illac mean te, si potus cibusue in alienum deerrauerit tramitem, torqueat. Altera interior est, appellatur sane Gula, qua cibus ais potus de uoratur. Sic legendo Plinii uerba alter etiam grauissimus error τι
tollitur. Nam si, ne,prohibitiva particula prsponatur uerbis illis si potus, Sc non prioribus,tegendo ne si spiritu,ilhid sequetur absurdum, asperam arteriam eodem momento temporis opertam esse S apertam. Siquidem in epulando operitur, spiritu uero actio ce meante aperitur. Nam ea operta a minore lingua neci: UOX,nel spiritus peream potest meare. Caeterum quicquid sit cie Ale Xandro, non potest tamen ab errore in eo excusari,quod asperam
arteriam φάροriae Graecis appellari dicit. Nam Pharynx proprio sic usitato significato, interioris oris spatium, ad quod pertingit .eXtremum gulae ac gutturis, significat. Testis Galenus lib. iiii . de
Tuenda Sanitate, in eam sententia scribens: Fauces uero internum et v. oris locum, ubi simul conueniunt &gula dc gutturis partes extre r ωmae. Et in Commentatione Aphorilmi xxxiiij. quartae Aphoris murum Particulae, spatium quod gulam dc guttur praeiacet nomi
149쪽
tiat sauces. In quo significato dc ab Homero in I. Odyss. usurpata esse asserit, ubi de Cyclope ita scribit, Ain rem diras, ias ρόμεοι Id est, per sauces erupebat uinum, frustallia mana. Quod si per ρνηα. Homerus intellexisset Tracheam arteriam ut Alexander somniat, profecto uoluisset no modo potum,
sed etiam cibum euomi a Cyclope per Pharynga, id est, asperam
arteriam, quod certe a tanto uate, qui non temere eruditionis om
nis Oceanus uocatur, alienissimum est, quando tale quicquam ne per somnium quidem cogitauit. Quare Pharynx aliud a Trachea arteria erit,nempe spatium illud, quod gulam Sc guttur praeiacet. Id quod praeter superiora testatur Galenus etiam libro tertio Prata sagiorum, Aphorismum xviii. explicans,ita scribens: Quod sauces praeiacentem gulae dc gutturi sedem appellet, perspicuum est etiam ex his, quae noc loco scripsit Hippocrates. Porro ceruicem intelli It collum, fauces uero aperiendo os ac linguam comptio mendo deorsum euidentem amplitudinem,in qua gemina hosti Olauilantur, tum gulae,tum etiam gutturis. Ex iis itam clarum est, Pharynga esse locum, ad quem tam summum Tracheae, quαm etiam Mophagi pertingit, atet adeo errant cum Alexandro tum ores non pauci,qui Pharynga guttur interpretantur,seducti e uidem Arabicis barbarism traduetionibus, qui passim pro uerbo Pharyneta guttur habent. Nam si proprie loqui curauerimus, quemadmodum maxime in membrorum dissectionibus conue nit, uocabulum guttur non Pharyngi, sed Laryngi accommo dandum erit. Est enim λαρ f, teste Galeno libro quarto Aphor. Commento xxxiiii. Et Libro Therapeuticae methodi quinto. cap. X . Caput Tracheae arteriae, id est, pars retrema, quae uersus os est, quae ad Pharynga terminatur. Id quod etiam docet libro sexto de Tuenda ualetudine, inquiens: Asperae arteriae summa pars, quae Ori coniungitur, λαρ a Graecis dicitur. Videntiam
iterum studios,u necessaria sit medico linguarum peritia.
HAllucinatur Alexander Benedictus Pliniuseγ
cutus, Diaphragmati nulla inesse carnem asse rens, Mesenterion , ad Macrobii imitationem medium intestinum interpretans.
150쪽
Alexander suae Anatomices libro tertio, capite tertio de Diaphrasmate, quod Latini Septum transuersum nominant, in hunc modum scribit: Septum transuersum sub pulmone collocatum est, s s Cinctum alii appellant. Veteres, quoniam cordi praetenduntur, dis praecordia dixere, Diaphragma alii. Plato uero εν is, ceu pruκ νγ dentiae participes, mentecirconiundias. Vnde quidam mentis sub , , tilitatem accipi putauere,ideo ei nulla caro inest, sed neruosa qUM , didam exilitas, in medio praesertim, quae ualida est. In quibus sane dix uerbis Plinium,ut sere semper,secutus est,qui lib. V. cap. X Vii. ita disserit: Exta homini ab inseriore parte uiscerum leparantur os membranis,quae praecordia appellant,quiδcordi praetenduntur, asquod Graeci appellauerum Pn renas. Huic certe rcsertur accepta dis
subtilitas mentis, ideo nulla est eicaro,sed neruosa exilitas. Ex qui , ,hus uerbis duplex error manifestatur. Primus est, quod Diaphragmati referri acceptam mentis subtilitatem dicunt, nam salsuriat esse, Aristoteles, Peripatetici omnes contendunt, asserentes nuti lius esse rationis participes Phrenas, sed sic a Graecis nominari, quia adiacent, uicinal sint his quae facultatem obtinent illam, si cui paulo post dicemus. Cordi igitur, iuxta Aristotelem ac Peri Patetidos, accepta resertur subtilitas mentis, ob vicinum uero tum septo. Secundus error priori multo maior est,quod Diaphragmati nullam inessie carnem scribunt, hoc enim cum Galeni nobilissimi Medici, dc in dissectionibus membrorum peritissimi placitis pugnat. Is nan libro septimo de Vtilitate partium, cap. Xxi.
Septum transuersum non Membranam, seu neruosam exilita
rem, sed musculum potius nominat. Eius haec sunt uerba: Phre runarum propria quidem substantia musculus est. Si Musculus est, carnem habeat necesse erit, nam id propriae naturae ratio indicat, cum musculus nihil aliud sit, nisi caro neruis intexta. Testis est Razes,qui libro primo, capite tertio musculum ita depingit : musculum ita cla ex carne dc neruo &ligamento componi dicimus. Nec
aliter delcribit musculum Avicenna Pen prima, Canonis primi, doctr. v. Summa iis capite psimo, dicens: Musculus est mem '