Sol flamma, siue Tractatus de sole, vt flamma est, eiusque pabulo. Aphorismi analogici parui mundi ad magnum magni ad paruum Petrus Bourdin

발행: 1646년

분량: 176페이지

출처: archive.org

분류: 화학

61쪽

4 6 sol flamma.

res item exhalationes, seu Uporcs, simul egrediuntur. ergo maior refluxus; plureΗ enim exhalationes simul abeuntes maiorem relinquut locum aquis redeuntibus, quam pauciores. at fluxus non est illa a gmentatio, siue diminutio aquarum, quae fit a Luna per accessum, aut recessiim: per aspectum, aut Coniunctionem : unde fluxus, & refluxus non conuenit Bu uiis, licci eorum aquae crescant, ac decrescant.. SECTIO QUINTA..

De causa augmentationis ac diminutionis aquarum maris.

ΗV i us autem augmentationis, ac diminutionis aquarum maris, causa videtur posse colligi ex his , quae docet Origanus tertio ephemeridum tomo, in epist. ad Proceres Brandoburgentes; ubi sic loquitur. Neci riabitur quisquam lunae, quae remisproxima est, motu, humiditates ita commoueri ut cressente eias lumine, ipse quoque augeantur, o corporibus omnMntur: δε- sciente vero lumine. i a exaresca seres Mantur. ε us quoque maris ab utriusque

62쪽

SOlflamma. 47

mis luna diurno dependet. namque effervescit, i infigit mare , luna ab horizon;e oriemali ad simum Gli sese attollente, vel etiam ab occidentati versis imum caeli dessendenter se, eadem ad Fummum , vel imum caeli delata, insummo feruore sus is, Bitora omnia Gmplens. Contrahit autem , es recipit sese vicis m mare, luna a meridiano verses horaz rem occidentalem desiendente, es ab imo citi ad ortum assurgente; cur existente in horizonte utroque, maxime μέ dere, o litiora sua deserere animaduertatur. suntque hi fluxus, s resuxus ita a sectis vi in noui laniis, σplenitaniis, confientiente actione utriusque luminaris, malidissimi: in quadraturis autem, agentibus in conIrarium laminaribus, incr-ι Ie Srio , aisero rex hente, remissores iat, ac Ian uesicant. haec ille : ubi per fluxum,& refluxum intelligit augmentationes, ac diminutiones aquarum. Ex his autem concludes; Quia ubique est horizon,&ubique meridianus, lunam suo perpetuo

motu, & augere aquaS, minuere 1 augere Veniendo, minuere recedendo.

Tres Itaque partes in lunae super horizontem via distinguemus; primam, me diam , postremam. In prima tolluntur aquae; in media sunt altulimae; in postre-

63쪽

48 Sol famma.

ma minuuntur. quod fit in uno hemisphaerio, idem etiam fit in opposito sic, ut luna existente in nostro meridiano, aquae sint apud nos altissimae: nisi adsit aliquod impedimentum, quod pro vario locorum situ posset contingere. Ratio vero, Cur luna existente in meridiano , aquae in illo hemisphaerio, & opposito intumescant; haec videtur esse tQuod actio potentissima alicuius agentis in aliquod subiectum, seu patiens fiat

per lineam rectam a centro agentiS, ad centrum patientis 'ductam, Ut pote breuissimam , & perpendicularem. Radix enim actionis, inclinationis, & virtutis ad agendum, & in centro agentis; Zc radix inclinationis ad recipienau est in centro patIentis , quatenus respicit agens. Illa autem virtus, & inclinatio communica. tur toti agenti, & patienti, per lineas a centro ductas: Illi ergo lineae, quae interutrumque centrum est breuissima, communicatur maXime utraque Virtus, S inclinatio. ergo in ea est actio potentissima; in aliis autem omnibus lateralibus eo munor est actio, quo magis ab illa recedunt. Vide Morinum de telluris quiete,cap. Io. . rationem , pag. go. Si lineam perpen

64쪽

Sol flamma. 49

, dicularem' ab agentis centro ductam con- Cipiamus per centrum patientis Vlterius progredi: concipienda quoque erit in illa maior actio, seu potentior, quam in aliis omnibus lineis ultra Centrum iacentibus. Cum ergo luna sit in ista maris augmen latione agens, Zc aquae globus sit patiens; actio potentissima lunae in aquas erit per lineam perpendicularem ab 1llius centro ad centrum globi aquarum ductam: ergo si augentur aquae per actionem lunae, maxime augebuntur in illa linea. ergo cum luna existente in meridiano , linea perpendicularis ab eius centro ad centrum terrae, siue maris, sit media inter oriente;& occidentem, Jc ab iis remotissima, cir- Culus meridianus potentissimam habebit actionem , oriens autem , M occidens cum luna sit quadragies minor , quam terra) maxime debilem. Ergo luna existente in meridiano alicuius hemisphaerij, plurima erit aqua in meridiano talis hemisphaerii, dc in parte illi opposita , ad

quam per centrum aquarum transit linea

illa potentissimae actionis: Existente vero in oriente, vel occidente, eiusdem hemisphaerij, pauca in partibus globi terraquei, quibus ipsa oritur, vel occidit.

65쪽

m Solflamma.

Videntur aute maris aquae intumescere, dc augeri per aduentum, & per mixtionem spirituum lunarium , tanquam aduentiliorum ι quibus excitentur alij

insiti, siue aquei, siue lunares , in ipso

mari velut sopiti: minui vero per eorundem vel recessum , vel corruptionem in aquam densiorem ; vel quietem, siue cessationem a motu.

Adueniunt illi spiritus lunares, quibus aquae intumescunt, quosque appellamus amentitios, ex luna ipsos dispergente , Conseruante ,& augente per suam actionem, eo maiorem, & potentiorem, quo magis directa cst , modo explicato 3 ac proinde praesente luna: Ipsa VCro recedente , spiritus illi vel abscedunt , vel sunt pauciores , Vel corrumpuntur in aquam multo densiorem , Vel cessant a

Luna dispergit suos spiritus quoru materia collegit ex sole& globo terraqueo quatenus emittit spiritus lunares: In eum vero locum dispergit plures,in quem plures transmittit solares: Et quia plures in globum terraqueum transmittit spiritus solares, quando soli opponitur, dc quando illi coniungitur; Ideo plures in Oppo-

66쪽

sitione, & coniunctione , quam in quadraturis dispergit in globum terraqueum spiritus lunares: atque adeo copiosiores sunt in coniunctionibus, S oppositionibus, quam in quadraturis aquae marinae. Videtur autem luna dispergere in globum terraqueum spiritus plures, quam in alias mundi partes, quia, qua superficiei parte globum terraqueum respicit , ea rota est crebris, & ingentibus cauernis

distincta . atque adeo reliquis superficiei partibus miniis asperis , ad recipiendos

spiritus solares aptior: ex qua receptio ne sequitur abundantior lunarium dispersito, caeteris paribus. Haec autem lunaris superficiei pars aduersa terrae, cauitatibus aspera est ex necessitate materiae: Nempe, quia partes in luna magis aqueae & graues ad terram propius, quam aliae leuiores accesserunt: neque tamen ab aliis sunt separatae, quia naturam cum aliis eandem, & solis acci dentibus , vel maiori terrenorum , Velaqueorum spiriturun poris contentorum, Copia diuisam , participant in bonum globi terraquei, seu potius humanae crea

turae.

. Coniunctiones, S oppositiones re-

67쪽

spectu solis existentis in Libra,velAriete, siue in medio mundo, sunt potentiores respectu maris,quam aliae: quia tunc luna sic opposita, & coniuncta medium cum sole occupat mare : atque adeo maiorem in aquas hinc, Ac inde spirituum suorum dispergit,& solarium transmittit copiam. Ex dictis patet maris tumorem diurinnum pendere ab accessit lunae ad meridianum loci, ubi fit tumor, &menstruum a coniunctione Cum sole : annuum CXoppositione eiusdem lunae & coniunctione cum eodem sole in ariete , M libra posito. SECTIO SEPTIMA. De primo maris aestu.

EX dictis facile est hunc de primo

aestu maris formare conceptum. Ter

tio die creationis mundi congregatae sunt aquae in unum locum, Ac ibi quiescunt. Quarto die sol cum aliis planetis,astris,Mcaelo agit in terram subiectam illis aquis eo vehementius, quo medij pars inempe illae aquae in est densior. Ignes etiam subis

terranei agunt in eandem terrae partem aquisillis Irubiectam, utpote viciniorem.

68쪽

Sul flamma.

Vnde obiter colliges fluuiorum, & quo rumdam marium aquas non agitari aestu, quia nimis remotae sunt a subterraneis ignibus, Ut pote minus profundae. Ecce tibi in fundo maris exhalationes , id est ignei, & coelestes spiritus , terreis perismisti. hoc mixtum ascendit per aquam ut medium, ac vehiculum : atque adeo fit mixtum ex aqua, terra,& igne, non absque aere: quia non descendit ignis in terrae viscera absque aere , S spiritibus aqueis. Spiritus igneus ,& coelestis mix

to illo contentus Una cum aere, surSum

tendit: Ergo, nisi fortiori detineatur impedimento sursum feretur. Impedimentum non affert terra, Vt pote iam extenuata , calefacta, S rarefacta, diuisa, dc separata, & spiritibus igneis implicata Neque illum motum impediet aqua , si nulla fiat ab ea separatio. Ergo spiritus

igneus , siue coelestis, & aereus 1ursummouebiturusque ad aquaru superficiem. Ibi vero, ne fiat separatio aquae ab aqua cui partium separationi contrariam habet inclinationem aqua, ut patet in bullis aerem detinentibus, ne fiat illa separatio in retinetur. Ecce tibi exhalationem a suo motu sursum retardatam, M

69쪽

s4 . Solflamma.

impeditam: in maris summo , propter hanc ad unionem partium, maioremquctin superficie, quam in medio seu fundo, partium unionem, & grauitatem. Haec autem maior unio partium & grauitas in extremo, siue superficie maris oritur ex eo , quod fluida naturaliter mota sibi constituant extremum densius medio: hanc habent a mundo, qui densissimo tegitur inuolucro, & cuius sunt partes , in

Accedunt aliae exhalatioueS, seu V 'pores, Quia sol, ignes subterranei, M alia

agentia naturalia non cessant ab actione sua: Exhalationes, seu vapores Vaporibus uniuntur in summo mari : vapores miti sextiores fiunt ad dilatationem naturalem,& motum sursum: ergo dilatam fur tandem, & mouentur sursum. Ecce tibi aquas superpositas eleuatas, quantum illarum fluiditas patitur. At grauitas propter fluiditatem partium, parteν diu i-dit, easque ad locum centro propiorem mouet . Ecce tibi primum fluxum. Interim erumpunt, & abeunt sursum Vapores; & aquis,in quem refluant,relinquunt locum. Ecce tibi primum refluXum.

70쪽

FISul flamma.

CApuae IV. Vapores qui uni ex zona torrida, seniara ad locum selis.

PR. o B AT V R hoc argrimento. Quod ascendit ad locum solis per calorem,& incalescit usque ad locum solis, & non mutatur in via, ascendit usque ad locum solis. Atqui vapores, qui fiunt ex globi terraquei Zona torrida, ascendunt ad locum solis per calorem, M incalescunt vLque ad locum solis, & non mutantur in Via. Ergo vapores, qui fiunt ex globi terraquei Zoni torrida , ascendunt Vsque ad locum solis. Maior est euidens, idem enim manens idem facit idem. Minor habet tres partes. Primam, qui dicuntur Vapores, qui fiunt ex globi terraquei Zona torrida, ascendere ad locum solis per

calorem: Secundam, qua dicuntur inca lescere usque ad locum solis: Tertiam, qua dicuntur non mutari in via. Prima est euidens : Locus enim solis , nempe quem sol annuo motu decurrit, est su-

D iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION