Sol flamma, siue Tractatus de sole, vt flamma est, eiusque pabulo. Aphorismi analogici parui mundi ad magnum magni ad paruum Petrus Bourdin

발행: 1646년

분량: 176페이지

출처: archive.org

분류: 화학

51쪽

ι Gl flamma.

ut patet ex Iittoribus: Et certe si fierent tofuniuiores, vel densarentur vel pene- rarent sibi subiectas vel subiectae descenis derent in terram, vel alio mouerentur: n hil horum dici potest.non primum: quia

superiores aquae non premunt InferiOIes. Deinde, licet condensarentur, si tamen permanerent ; tandem per aduentu con- nuum aliarum superarent Ilzzora. non

secundum : quia non datur pene zo

dunt terramsibi subiectam. neque quartum quia non potest assignata Iocus, ad aem moueantur. Nam, quod aliqui dicunt esse canales quosdam subterraneos, oer quos eaedem aqriae, nulla facta conuersione,rest iam unde fluxerunt,est contra naturam aqua: ἔ recederet enim a

rida est cacularis. ergo est earumdem auuarum refluentium eo,Vnde fluxerunt. Antecedens patet, quia est circa terram,

ab oriente in occidentCm, M perpetuUS. atet consequentia; Quia r S permotum circularem eo redit, unia digresta est. Respondeo distinguendo ans. aquarum motus sub Zona torrida est circula Α

52쪽

. Sol flamma. 37

ris per accidens, Zc mixtus ex recto. Con- Cedo ant. Vt patet ex not. I. est circularis per se,& simpliciter: nego. ant. ac proinde nego consequentia. Aquae enim, quae semper mouentur motu per se recto, &fer accidens circulari, semper mouentur ad centrum. Ad probationem antecedentis respondeo cupa distinctione, est circa terram ab ortvte ad occidentem semper accedendo ad centrum, & perpetuus,per nouas aquaSinduenientes , concedo. est circa terram ab oriente ad occidentem, non accedendo ad centrum,& perpetuus per easdem numero aquas, nego. probatio consequentiae est de motu simplici circulari, quo res eadem numero, & a qualiter distans a Centro eo redit unde egressa est; non autem de re, quae semper mouetur ad centrum, & ab eo nunquam recedit: qualis est motus fluentis per grauitatem, qui sub Zona torrida marinis aquis conuenit versus occidentem,& CX-tra Zonam ad ipsam Zonam ex meridie,& septentrione, seu Polis. Ex dictis patet aquas maris ibi generari, Unde Incipiunt fluere; 3c ibi dessinere esse, ubi desii' nunt fluere , nempe in eo loco, ad quem semper fluunt, neque tamen ibi augen-

53쪽

,s Sol flamma. .

tur. hic autem locus est ea pars Zonae torridae, quae perpendiculariter subiacet

soli: Et quia pars illa perpetuu mutatur

Versus occidentem .. ideo marinae aquae successive des1nunt versus occidentem. quo modo semper desineret fluxus aquae fontanae, in eo loco, ubi aqua ipsa cum arena multa confunderetur, seu per fornacem vertere I in Vaporem. Dices. fluuij intrant in mare, & inde exeunt, ut in illud fluant. ergo aquae non mutantur in vapores. Respondeo distinguendo antecedens: mediate,& perconuersionem aquae marinae in Vaporem, MVaporis in aqua ι concedo ant. immediate, & absque ulla conuersione ; nego ant. atque adeo consequentiam. fit autem reditus aquarum in mare, quatenuS aqua mutantur in vaporem, & vapor tandem in aquam.

Tota vis huius argumenti posita est in eo, quod aquae per spatia decem milJmnum leucarum neque enim minus occupant aquae simul, & perpetuo fluentes ex propria grauitate) perpetuo moueantur .ad Vnum locum, centro viciniorem illo, quem per motum suum relinquunt; In eo tamen loco, ad quem omnes illae aquae

54쪽

ν ' Sol flamma. 39

mouentur , nullum fiat aquarum incrementum. Inde enim sequitur necessario,,' ut quanta aquarum copia de nouo semper aduenit; tanta etiam de nouo pereat, id est, mutetur in vapores. neque enim

abeunt in nihil ; & aliud, in quod mutentur, assignari non potest. Et quia de nouo semper, S simul adueniunt aquae leucarum decem millionum , dicendum est aquas leucaru decem millionum simul, δίabsque intermissione, mutari in Vapore S. SECTIO TERTIA.

Sumentum te ritum ex maris aestu.

da probauimus ex motu maris ad centrum per se, & cirCulari per accidens, qui est ab aquarum grauitate, SI Consequenter naturalis r eadem Copia nunc probanda est ex violento motu eiusdem maris, quo mouetur a centro .motus prior est partium maris quae sunt in summo: Cuius vapores aquei sunt magis , quam terret: posterior hic motus est ab imo di. Cuius Vapores sunt magis terrei, quam 'aquei , Vnde Meuntur exbalationes. sic autem proponitur argumentum.

55쪽

Sol flamma

Loeus ubi est continuus, ac reciprocus motus aquae marinae secundum

quem ipsa maiorem in fluxu ad littora, ' minorem in refluxu ad alueum , locum

occupat, est locus, undς maxima VapOrum emergit copia. Sed Zona torrida est locus, ubi est continuus ille motus aquae marinae: ergo Zona torrida est locus , umdo maxima vaporum copia emergit. Probatur Maior. Locus, unde perpetuo, Mab omni parte, vapores, & exhalationes erumpunt, est locus unde plurima Vaporum emergit copia. sed locus ubi est continuus aestus aquae 'arinae, est locus,vnde perpetuo, S ab omni parte vapores, Mexhalationes erumpunt ; Igitur locus , ubi est continuus aestus aquae marinae, est . locus, Vnde plurima vaporum emergit Copia. Maior est euidens; probatur Minor. IIstus aquae marinae fit propter erumpentes inde exhalationes, & vapores : ergo locus, ubi est continuu; aestus aquae marinae, est locus, Vnde perpetuis,Zc ab omni parte vapores, S exhalatio

ne S erumpunt sursum. AntecedCns CX-

plicatur, & simul probatur. . , Istus marini fieri non possunt naturaliter, quica accedente corpore aliquo

56쪽

maris aquae intumescant, & eodem abncedente subsidante vel quod eodem

redit in quin partes aquae incalescant ; non incalescunt autem sine aduentu corporis natura sua calidi, ut Contingit in aquis bullientibus. Illud autem Corpus, quo intumescunt, ton est aliud, quὶm exhalationes, quae per actionem solis, Iunae, Maliorum planetarum, astrorum ,&ignium subterraneorum s quos in media terra contineri docent fodinae paulo profundioles: tantus enim post emensum spatiui goris,& humoris sentitur calor, 'ut ibi fossores multo tempore viverC non

possint in perpetuo fiunt in fundo maris ;Indeque per virtutem suam seu potius

igneorum spirituum, quos continent lursum motricem , ascendunt ad summas maris aquas : Ibi propter illarum aquarum motum , ac terminum, crassi-zieln , unionem , siue inclinationem ad partes uniendas , & grauitatem , atque adeo maiorem, quam inseriorum , ad diuisionem, ac separationem resistentiam, retinentur , & constringuntur aliquata diu: sic detentae & constrictae, exhalationes augentur per aduentum, & Comm ctionem aliarum exhalationum; uuae ex

57쪽

fundo maris perpetuo, SC absque ulla intermissione sursum euocantur.: idem enim manens idem semper facit idem. Sic unitarum & constrictarum circa superficiem maris exhalationum virtus, occupatiua loci,& sursum motrix, crescit nam virtus unita fortio est se ipsa dispersa) superatque resistentiam, Vnionc, & grauitatem 'aquae summae ; eamque sic sursum tollit, ut sursum sublata diuidatur per suam grauitatem rnam rerum

fluidarum έ qualis est aqua j partes, ipsa' vel leuitate, si leues sint, vel grauitate, si graues squalis est aquain separantur. Aqua sic diuisa & intumesceus per spiritus signeos ascendentes , refluit ad littora; moueturenim ad locum propiorem centro, qualia sunt littora maris intumescen-

tis, & exhalationibus, seu vaporibus internis tumefacti. A qua tumida, diuisa,& fluens ad littora exhalationibus , seu vaporibus, separationem, S egressum , quem prius illis sua unione, motu dc grauitate contendebat, concedit . emergianzigitur,& sursum erumpunt exhalation S, seu vapores. Neque enim spiritus ignei,& terrei, qui componunt exhalationcm, ascendunt per me aias aquas, quin aquam

58쪽

tanquam vehiculum, scirsum tollant; sicque fiant Vapores. Vaporibus egressis, ac sursum sublatis, aqua refluit in alueum:

superat enim sui dictum est sua grauitate, Sc unione, siue inclinatione ad partes Vniendas , leuitatem , ac dilatationem naturalem relictarum in mari , Scsursum natura sua ascendentium exhalationum. Sunt enim pauciores in pari loco,& consequenter minu s fortes,quam priores , quae modo sursum erupCrunt, 1eu transierunt de medio densiori ad minus densum, hoc est de aqua, ad aerem: atque adeo non superant Vnionem , Mgrauitatem, seu ressistentiam aquarum, quae sunt circa superficiem maris. Re-

suunt autem in alueum maris aquae marinae, abscedentibus exhalationibus, quia tunc superficies aquae in alueo ost propior Centro, quam littora, quo fluxerant. SiCrefluens aqua id alueum per motu suum S grauitatem, iterum impedit separationem, & eruptione, siue egressum aliarum exhalationum in mari relictarum. hae per aduentum aliarum ex fundo sursum per aquas ascendentium augentur. ac fiunt fortiores, ut praecedentes, quae sursum

Cruperunt; ac tandem, Ut priores, emcr-

59쪽

gunt:aqua etiam,vt prius,fluit ad littora i& exhalationibus egressis, iterum refluit

in alueum,& ita consequenter.

SECTIO Qv ARTA. sum maris non esse immediate a luna.DΙcε s. per actionem lunae augm-tur aquae marinae ι ergo fluxus, Mrefluxus non pendet ab exhalationibus. probatur Consequentia : Quia per augmentum aquae marinae fit fluxus, ergo fluxus non est ab exhalationibus, seu Vaporibus. Respondeo , concesso antecedente,negando consequentiam : Ad probationem illius respondeo cum distinctione: Per augmentum aquae marinae fit fluxus , id est, quando aUgentur aquae marinae; ipsae fluunt ad littora; concedo ant. id est, fluxus, SI refluxus, qui proprie vocatur aestus maris, ut solum, quan do augentur aquae; nego ant. Ut intefligatur haec distinctio, Notandum, aliud esse augmentationem, &diminutioncm aquarum mariS; aliud earumdem fluxum , & refluXum, sue aestum. augmentatio, ac diminutio regularis aquarum maris fit tantum bis

60쪽

Sul flamma.

sngulis diebus, bis lingulis mensibus, bis

singulis annis. fluxus ,& refluxus non fit tantum bis singulis diebus, &c. ergo fluxus, & refluxus non est: augmentatio, ac diminutio regularis aquarum maris. Ne

glectus, aut ignoratio huius distinctionis

est: eausa multarum in hoc negotio deceptionum. Fluxus itaque, SI refluxus non

fit tantum bis singulis diebus, sed fit simgulis horarum momentis: maior quidem est: fluxus, dc maior refluxus, quando plu res, seu maiores sunt aquae;& minor stu-Xus, & refluxus, quando minores. At siuoaUgeantur aquae, siue minuantur , semper fit fluxus, dc refluxus. Ratio Uero, Cur maior fiat fluxus, S maior refluxus aquae, si maiores , siue abundantiores sint aquae, est: maior vaporum detentio in aqua. Nam quando retinentur diutius retinentur autem diutius, quando maius est impedimentum: est: autem maius Impedimentu, quando plures sunt aquae: unde fluuiorum non sunt fluxus, Sc refluxus; quia pauciores sunt aquae in fluuiis, quam requirantur, Ut egressuS vaporum, ex halationum impediatur in maior est CX-halationum Copia: ergo maior aquarum tumor, ergo malor fluxus ad littora: plu-

SEARCH

MENU NAVIGATION