장음표시 사용
81쪽
fectum, in quo ignis, & aqua dominantur, ut docet Anselmus lib. I. de imagine
Hae duae vaporum fasciae modo explicatae spatium quod reperitur inter tropicos, totum tenent; sic tamen, ut secunda , qua parte soli vicinior est, magis asia surgat, quia propior est caloris fonti: nusia quam tamen extra Tropicos, dc solis vestigia. Tertia vaporum Zona calidissima est propter aduentum spirituum igneorum per coniunctionem cum sole, se mistionem cum aere coelesti, spiritibus igneis refertissimo. haec mistio fit propter con-geneitatem spirituum igneorum , qui sunt quamplurimi, tum in vapore, tum in aere coelesti soli vicinissimo. Et haec mistio comparatur missioni thuris incensi cum infimae regionis aere,
. Haec fascia emergit ex parte Con vexa inferioris fasciae, hoc est secundae , soli proxima , successive componendo Circulum ; quomodo successive componunt aliae Zonae suos circulos ab oriente in occidentem: in sua enim prima productione circa terram Vapores se-
82쪽
quuntur motum solis. hoc est, si conci. piamus , V. g. solem inchoare suum circulum ab insula Summa Ira, seu D. Thomae; & continuare versus occidentem ;Concipiemus quoqUe oriri primum vapores ex insula D. Thomae, qui ferantur inde sursum; deinde alios ex locis vi- Cinis versuS occidentem , qui ferantur etiam sursum:& ita constanter, done Cabsoluatur prima circulatio solis, Sc primus vaporiam circulus. Hic vero notandum est,& magnopere considerandum, has falcias, & praecipuo secundam, & tertiam repleri, ac multum augeri spiritibus ad flammam sola rem aptissimis, influxu perpetuo superiorum luna planetarum omnium, quo
rum circuli , spiritibus ipsorum, terininantisque Firmamenti perpetuo pIe ni , fascias illas oblique pervadunt,ac pe
PER pabulum solis intelligo id quod
a sole ipso disponitur ad flammam, quae est sol,& per coniunctionem cum illa inflammatur.
83쪽
PR o 3 A et v R hoc argumento. Quod successiue , dc componendo circulum ab oriente ad Occidentem, Cum aequali a centro mundi distantia, intra tropicos , a sole disponitur ad flammam terrae centies & quadragies aequalem, terrae quam Firmamento viciniorem,& perpetuam , est pabulum solis. A tqui vapo res supra explicati sunt huiusmodi: ergo vapores supra explicati sunt pabulum solis. Maior est euidens. Probatur minor. Fascia, siue Zona, inter tropicos, aequaliter a Centro mundi distans, terrae quam Firmamento propior, & perpetua, sic a sole disposita, ut componendo Circulum ab oriente in occidentem conuertatur in flammam, quae successive ita generetur, ac disponatur, ut nunquam desinat , terraeque centies quadragies sit aequalis, est id quod successive, & componendo circulum ab oriente in occide rem cum aequali a mundi centro distantia, inter tropicos, a sole disponitur adfiammam terrae centies & quadragies
84쪽
aequalem, terrae quam Firmamento propiorem , & perpetuam : atqui vapores supra explicati sunt huiusmodi fascia, siue Zona. Ergo vapores hactenus eX-plicati sunt id, quod luccessive, & componendo circulum ab oriente ad occidentem cum aequali a mundi centro distantia , inter tropicos a sole disponitur ad flammam. Maior est euidens. Minor
Prima, Quod vapores supra dicti sint
fascia seu Zona intra tropicos, aequalitera mundi centro distans, terrae quam Fimmamento propior in sic probatur. Quod intra tropicos ascendit aequaliter ex omni parte globi terraquei Zonae torridae, de partibus illi vicinis, ad omnes partes Zonae , quam decurrit sol, permotum diu
num , SI annuum, tanquam ex centro ad circumferentiam est fascia inter tropicos aequaliter distans a centro mundi ;terrae, quam FIrmamento, propior. Atqui vapores hactenus explicati ascendunt intra tropicos aequaliter ex omni
parte Zonae torridae, M partibus vicinis ad fasciam, quam concipimus in caelo de, curri a sole motu diurno, & annuo. Ergo Vapores hactenus explicati, sunt fascia
85쪽
inter tropicos aequaliter distans a centro aliundi ; terrae, quam Firmamento pro pior. Milior est euidens. Sol enim est pro--pior terrae, quam Firmamento , iuxta sententiam astronomorum. Minor prohatur: Et quidem, quod ex omni parte Zonae torridae, & partibus vicinis ascendant vapores motu perenni, caelo etiam serenissimo, quo lacus, & aquae stagnantes exsiccantur manifestum est Idem Cnim manens idem, facit idem. Globus itaque terraqueus est veluti magnus titio, qui lex omni parte fumum exhalat. Quod vero ad Zonam , quam decurrit .sol, pemeniant, probatum est cap. 4.
A Secunda pars Minoris, qui dicitur illa*aporum Zona sic a sole disponi, ut ab
oriente in occidentem componendo Circulum, Sc succelsiue conuertatur in flammam, probatur
Et quidem , quod a sole disponatur
ad lammam, sic probatur. Omnismateria apta ad flammam soli coniuncta disponitur a sole ad flammam. Ista vaporum fascia est materia apta ad flammam: Est enim composita ex his quatuor spiritibus aqueis , igneis, aereis S terrestribus, siue exhalationibus, ex quibus Compo
86쪽
nitur humidum pingue: Talis autem materia est aptissima ad flammam, ut patec ex fumo, qui fit ex ligno; maXime quando est albus Si perspicuus; tunc enim habet plures spiritus igneos, pauciores
aqueos: EX vapore , qui conuertitur in stellas cadentes & transcurrenteS, Caelo
etiam serenissimo, in quo Vapores ita perspicui sunt, ut visum non feriant: Ex fulgure t Ex inflammationibus totius Circunstantis caeli quod gallice vocamus Atr) versus orientem, Zc septentrionem. Quae omnia fiunt ex vaporibus aquositate purgatis: Ex aqua vitae, siue ardente purissima, phlegmate quod aiunt,purgata. Phlegma enim , siue aquositas inflammationem impedit, quatenus inuolucrum ad inflammationem necessarium destruit. Illud cnim debet esse compactum & pingue , ut ignem simul unitum contineat , SI altius dispersionem impediat. Αquossitas autem est contraria viscositati. Vnde aqua flammam extinguit, soluendo illius inuolucrum. Haec omnia facile conuertuntur in flammam, & cofacilius, quo subtiliora, & magis perspicua. Ratio est, quia materia, cui haec tria conueniunt; primum,multi spiritus ignei.
87쪽
Secundum, partes tenues, ex quibus facile educantur spiritus ignei, quando ad. est flamma , seu multa copia spir1tuum igneorum simul unitorum. Tertium, viscositas quaedam, seu pinguedo, qua spiritus illi concludantur , & Constringantur, est aptissima ad flammam: sed materiae compositae ex spiritibus igneis, aeris, aqueis,&terrestribus, silue exhalationibus , aeri, maXlme coelesti permistis , illatria conueniunt, Vt patet: Et quidem pinguedo seu viscositas propter terram Val- . de subactam&igni permistam. Est ergo fascia illa vaporum aptissima materia ad flammam. Et praeterea, Vt probatum esto. 4 soli coniungitur: ergo a sole disponitur ad flamma. Non est igitur quod obiiciat Aristoteles 2. Meteor. sum. I. cap. z.
siccensiim igne non ali calefactis aquis: ergo neque solem vaporibus: Nam SI antecedens falsum est, Cum ignis vehemens in . fabrorum officinis , seu fornacibus, aqua irrigatus, augeatur: Et nulla consequentia; vapores enim ad locum solis, deducti plurimas habent dis positiones ad
flammam, quae non conueniunt aquis ab igne nostro calefactis. Quod vero ita disponatur.eadem Va- i a
88쪽
porum Zona , ut comiertatur in flammam, sic probatur.Quod est a natura non est frustra: illa dispositio est a natura, igitur non est frustra r Ergo habet finem, finis autem talis dispositionis est flamma.
Quod item successive, & componendo circulum ab oriente in occidentem conuertatur in flammam, sic probatur. Quod successive, & componendo circulum ab oriente ad occidentem, ultim4 disponitur ad flammam ; successiue , 5 Componendo Circulum ab oriente ad occidentem, conuertitur in flammam quo enim modo, & qua successione res vltimb disponitur ad flammam a eodem modo , & eadem successione conuertitur in flammam. 3 Atqui Zona illa , seu
fascia vaporum successive & componendo circulum ab oriente ad occidentem ultimb disponitur ad flammam .ergo ZΟ-na illa; seu fascia vaporum successive, MComponendo circulum ab oriente ad OC-Cidentem conuertitur in flammam. Minor patet ex illa diuisione huius totalis vaporum fasciat in tres partes,seu ZOnas, quam fecimus capite praecedenti. Zona enim secunda immediate subiecta soli disponitur eadem successione , & ea
89쪽
demi elaculatione , qua sol ipse. Vt hoc facilius intelligatur, applicemus illas Zonas pabulo : & diuidamus
pabulum in tria r scilicet in remotum, propinquum, & proximum : quo modo diuidimus pabulum flammae cerei, Cuius pabulum remotum est cera; propinquum est cera liquefactat proximum cera ipsa liquefacta,calore extenuata, & etlychnio permista. SECTIO SECUNDA.
IA M vero concipiamus sub finem diei
tertij creationis mundi, quo nondum erat ses, totum illud spatium, quod est a Zona torrida globi terraquei ad locum a Deo destinatum soli, plenum Vaporibus tanquam solis futuri pabulo proximo, propinquo, & remoto,nempe tertia, secunda, & prima Zonis Cap. s. eXpli catis. Zona tertia, seu pabulum proximmum componat ab oriente ad occidentem in loco, ubi nunc est tropicus Capri corni, circulumsphaericum tantae prosunditatis, & diametri, quanta requiritur ad solis diametrum, seu magnitudinem.
90쪽
Immediato sub hac Zona secunda, upabulo propinquo, sit Zona prima, seu pabulum propinquum, O Nupans totum spatium, quod est ab illo loco , ubi futurus est tropicus Capricorni, ad locum, ubi futurus est tropicus Cancri: hoc pabulum propinquum est multo amplius
Proximo, Vt patet': Cui consequens est totam eius superficiem conuexam non
tegi pabulo proximo, seu Zona tertia,sed dumtaxat illius superficiei partem, quae pabulo illi proximo subiecta est. Immediate sub hac Zona secunda,seu pabulo propinquo, sit Zona prima, seu
pabulum remotum,occupans votum spatium quod est intra tropicos, a globi temraquei Zona torrida, ad superficiem concauam Zonae secundae, seu pabuli propinqui ; nempe a terra ad lunam. Quarto die creationis mundi stam- meam solis acc dat rotam Deus sui canit Ecclesia) in ea parte pabuli proximi, quae sit orientale extremum lineae spiralis versus occidentem cum modica inclinatione ad septentrionem. Tertia illa vaporum fascia siue pabulum solis proximum inflammetur a sole successive ab oriente in occidentem com