Hesperides, siue, De malorum aureorum cultura et vsu libri quatuor

발행: 1646년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

181쪽

Ocytis alibi , alibi serius

maturescui. Matura ma-di possunt.

seruanda quo mense legantur . Qua ratione, de quo tempore legenda

o eneris abiecti bestiolae nobilissimum ad pabulum ambitiose in posterum ingluvie non aspirent , decussas captasque mactabis. Nunc demum leuiori occurrendum est malo , quod ipsam quidem citrum non absumit: attamen turpi facie relinquit, & aliquatenus laedit. Fit enim stipe , ut araneolus aut vermiculus araneoso textu nonnihil contracta soli a conuelet, suaque sub tela textor sordidus delitescat. Id autem fieri creditur ex persidentibus pulvereis atomis, quaS modicus solis calor & largior humor in degenerem genituram coalitas , indecoram extendit in telam, & abortivas in bestiolas animat. Mali huius remedium in manibus est, si solio digitis compresso inclusus hostis, celeri suga labilis, celerius opprimatur: ipsumque iam inutile folium praecidatur. Loco praeterea nequaquam insolato, penitusque opaco atomos easdem caelum impense humidum denigrat: unde to lia velut fuligine quadam conspersa sordent. Ita sedis incommodae tardium cirrus atrata & sordidata testatur: Ac procul a luce ac sole vel interdiu noctis colorem induit . Remedium huic malo praesentissimum iam praescrip simus, ostentam videlicet solibus, tepidisque inspiratam afflatibus positionem.

Idali citrei maturitas, lectio, conseruatio.

EN E est, Hesperidum asseche, hortenses coloni. Vestrorum viridis laborum spes flauam adoleuit

in messem: citrea smaragdus maturuit in aurum. Iam tempus est aurea mala, me monstrante, cob

licere , & in usus lecta seruare. Pro diuersa loco rum temperie serius ea quidem aut Ocyus, porro autem nostrate sub caelo annuo perfecte spatio maturescunt. Vbi vero tempestiua maturitas iustam citreis teneri tudinem attulerit, mandi eadem iucunde possunt. Veruntamen in vetustatem seruanda prius leguntur, quam omnem ceperint maturitatem , nono videlicet mense, vel decimo . Tempestiuitas haec sufflauo di interuirente colore indicatur. Plurimum quoque ad horum perennitatem pomorum confert, ut suis cum pediculis legantur:&, si fieri sine arboris noxa possit, foliatis etiam cum ramulis. Etenim qua illi parte pomis ad lim erat, viam praecludunt, ne Vitium eadem concipiant: suique indidem succi nonnihil in pomorum alimenta transfundunt. Eo praeterea nomine sunt amputandi cum pomis pediculi, ne nutritium iam inutiles humorem trahant, nocenterque robur arboris delibent. Eandem ob causam poma ipsa noxia debent

182쪽

debent in arbore ultra annum consenescere . Hinc tape caditia malunt pessum ire , quam ossicere parenti. Eadem ' Palladius mala citrea praecipit nocte decerpi: hac etiam nubila h Calcagninus: latente ille luna, hic silente. Recentiores tamen coloni plerique ista rati praecepta superuacua, cum lubet ususque venit, carpunt. Cae- rerum eodem authore ' Palladio, posteaquam lecta sunt, discreta oportet ac rara disponere, ne ea vicissim tactus assiciat: aut singula vasis singulis includere: aut oblinire gypso opaco loco ordinatae custodire: aut in cedri scobe, vel in straminibus minutis, benequo aridis paleis recondere. - Florentini vero de Sotionis sententia, si poma haec gypso ille ueris, annuo tempore integra durabunt: si in ace uos hordei demiseris, non putrescent. Sed mirum est, quod comtra proditur, eadem calido pane superposito vitiari. Si S Calcagninum audias, pensilia quoque seruabis, ubi tamen venti Vexare non possint. Pleraque haec f Pontanus praecepta, magister sane genialisi carmine tam blando tradit, ut ex illo etiam audire perplaceat.

Si eur tibi sit lecta e frondentibus hortis

Seruare, ut viridem teneant annosa vigorem Hoc age et carpe manu in tenebris , in nocte maligna Frondentem ramum, frondenti es palmite mala, Palmite eum valido frondem retinentia ramumque et

hi tibi nulla suas ostendat luna tene ras , Luna soporiferis jub terras abdita bigis. Hox illa in latebris uncos pende tericlci:

Ei blandire manu, des ventorum auerte proce as

Qui paleis strata es sipulis arentibus. Inde Servabunt nitidam propria cum fronde senectam.

Verum qui poma haec mercaturae gratia magno numero properam ter legunt, neque praedictae maturitatis delectum habere, neque praescriptam omnem adhibere diligentiam possunt. Illud autem curant, ut mitiora proximis socis pretio distrahant: acerba vero aceruatim composita peregre terra marique transmittant, maturita tem interim coloremque assecutura. Fieri autem non raro solet, ut mutuo multa pressu, marinaque aspergine corrumpantur. Quare, qui velit innoxia, &quasi recens lecta procul mittere, arboreo minico singillatim inuoluat, pediculorum ramulorumque caesi ris cera

vel creta superlitis: & leuiter laxeque, ne collidi possint, sique opus fuerit , etiam tabularim in arculis digerat includatque . Id vero , quod aliqui faciunt, ut pro musco arenam adhibeant, minui Oproseiunum est, multum illa ponderis addente.

183쪽

Vtilitas euri vulgation. Cup. X X.

VREA mala pretiosis genus humanum bonis

opulentant. Eorum benefica vis utilitasq; mul riplex paulatim comperta, hominum experimel xo pex taculorum gradus proficiente. Rudis an-riquitas poma haec ad oculorum & narium deli

cias in aedibus exponebat: A condebatque vestia-rijs ad necandas odore tineas: ac, tanquam ingen- lib. ev.f. tis pretij xes, in arcarum thesauris asseruabat . Corticis amaritudinem, carnis duritiam,&medullae acrimoniam detestata, inter esculenta non habebat: sed pro medicamine usurpabat. Caeterum h Athe- b M. naeus Naucratita, qui M. Antonini Principis aeuo eruditus conuiua tor sophistarum caenam elegantis lautitiae volumine instruxit, auo-vi. h. um rum memoria suorum Caepisse in cibo esse citrea testatur . Horum . praeterea pomorum Vim contra venena essicacem aetate sua in AEgypto sitisse compertam sic narrat. Sumptum citreum ante cibum

quenlibet (siue is humidus sit, siue siccus) venenis omnibus resiste re ex ciue meo didici, cui fuerat IEgypti administratio demandata . Quosdam hic facinorosos homines Alexandrino more ad serpentum moxsus damnauerat. Illis ad locum sicariorum supplicio destinatum pxocedentibus muliercula quaedam, cauponis uxor in ipse via, quod in manibus forte habebat admordebatque malum citreum , miserata porrexit. Pomo illi commanducato , ingentibus ac saeuis simis anguibus obiecti, citra noxam venenatos ictus excepere. Attonitus rei novitate iudex, ab eo, qui custodiebat , milite quaesiuit, nunquid antidoti bibissent rei aut comessent. Vbi denique res ciuit, absque dolo malo citreum illis fuisse datum , iussit postridie alteri tantum dari: deinde utrunque anguibus obijci. Ex quo factum est, ut citreo pastus sospes euaserit: alter illico expirarit. Exinde crebra experimenta fidem fecere certissimam, venenis citreum omnibus aduerseri . At vero ' Plurarchus uno antiquior taculo , quam Athe-

im e v . --. Lino si mi se et r mi in contra venem nav

naeus, vix adhuc inter cibos receptum fuisse citreum significat: quia

seniorum plerique , qui tum viverent, cibi eius inselerites penitus abstinerent. Multa, inquit, quae nemo aut gustare aut comesso voluisset, suauissima iam sunt iacta: velut cenomeli, cerebrum , si-cyopepon, piper, & malum Medicum. Exteram citri arborem, soli palladius es- no Tatis diu recusantem hospitium, tandem Palladius Plinio posteriit,in I rior accurata felicique translatione Italicam secit: d unde in Hispa- d N D 'g' niam & in regiones alias iam mansuefacta transiuit: sedulaque cul- tura obstetrice didicit multiformes sobolescere in partus, & in varios mediu

184쪽

Liber Secundus. IGI

medicaminum , ciborum , ac deliciarum usus mitescere. Ita veterum palato execratae amaritudinis malum citreum multiplici suauitate vestum fecit solertia posterorum: dc, ne fames auri reliquum damnetur in tempus , aurum natura maturat in pomum. Mitto hic infinitas enumerare opportunitates, quibus Medicae arbores earumque poma in re medica, cibaria, voluptaria optime de hominum genere merentur. Is enim esset immensi ac peculiaris voluminis i

bor . Quare hoc ego volumine praecipua complectar praedicti potis

simum generis emolumenta, quae luculenti scriptores prolixius commonstrarunt: ut id genus pomum summorum iudicio virorum, quam sit humanae salubritati pretiosum, quam vere aureum, quiuis interpretetur . Verum, ut eius vires planius intelligantur, qua idem polleat principum qualitatum gradata temperie, conuenit praedia scere . Igitur malum aureum partibus constat quatuor, nimirum. cortice, carne, medulla, semine , habitudinis inter se perquam diuerta. In ea cuique statuenda mire inuicem dissident doctissimo-a D. ph rum effata medicorum. Summus citrei cortex apud A Galenum mediocritatem exuperat secundo siccitatis, ut Medici aiunt, gradu et chloris autem frigorisue nullo: sed temperate se habet, aut paulo citra. Lu, i. e. s. temperiem. h Paulus Agineta sentit propemodum cum Galeno.. e. .v. lib. Sed ipse sibi discors S Avicenna modo ait eundem corticem esse im .F.ii, primo calidum gradu, siccum in sine secundi: modo aeque calidum milias i. siccumque tertio. Idem praeserea carnem in primo calidorum ochumectorum ordine reponit. At Agineta cum Galeno pituitos an i Id. facit: ac proinde nequaquam calidam , sed frigidam . Hoc Rasis etiam, inter arabes medicos percelebris, assirmat: additque citrear carnis frigus humori praepollere . Medullam vero, siue acidam partem in tertia refrigerantium & exiccantium classe connumerat Aui-cenna . Nullam partis huius falso videtur nonnullis mentionem facere Galenus. Eam enim ab intimo, ut opinor situ, semen vocavit humidum acidumque , quo nucleus, hoc est verum semen includitur: eandemque partem gradu siccitatis ac frigoris itidem tertio a

' De viri b. temperatis recedere assirmauit. Semen ' Avicennae testificatione

tertio gradu, vel, ut alij codices habent, secundo calidum est ac sic- . '' cum . f Sed idem alibi audior eidem semini primum caloris, secun- dum siccitatis gradum ascribit. Vtrunque geminat Galenus.. s Id genus semen Auerroes calidum esse sortiterque siccum pronuntiat. Caeterum solia vim discussoriam ac desiccantem habere creduntur . Mitto hic, ne longum faciam, varias referre sententias medicorum.. irum et M. t Unam h Christophori Georgis de Honestis attexam: quod hic nompartibus modo, verum etiam toti citreo peculiarem decernit habitudinem. Hoc ergo iudice cutis in fine gradus primi calida est .

Mali eliret habitu is

185쪽

acia

Hesperidum

Caro vergit ad frigoris primum gradum, humoris peruenit ad eundem. Medulla friget in secundi gradus sine, sicca e si in primo . Semen gradu caloris primo, & siccitatis secundo temperata exuperat . Denique viuuersi pomi temperies, e vario partium habitu coalitu. . primum frigoris siccitatisque gradum sic obtinet, ut hanc illud e

via ex Ga- cedat. Iam vero ex oraculo Galeni citreus cortex parce commandu-

'' catus roborando stomacho valet . Eiusdem corticis concisi expres sique succus medicaminibus miscetur, quae sumpta per supera ventrem soluunt de purgant. Caro ex aceto garoque manditur, ut faci- Ex Auleen- lius concoquatur, & hebetior eius acuatur sapor. Sed ' Avicenna a Deoi in condito citreo stomachi languorem curat, cibique concoctionem adiuuat . Citrei cortice, ob innatum calorem theriacae vim quan- dam habente, cor hetificat. Huius quoque adhibet loco, medica essicacitate proximum, tenuioris concretionis solium & florem. Acida vero parte, quippe frigida siccaque, seruidioris habitudinis cordi opitulatur: cardiaco morbo, quem nimius fecerit calor, & venenatis repentium bestiolarum ac serpentium ictibus medetur. b Se- h o

nune praeterea, tanquam ineriaca, utitur contra venena omnia: pu- 'v. d. irass

tatque cor iuuari, eo firmitatem pr, ente facile vanescenti subtilis simo sanguini, quem spiritum vocant. Quin etiam ex ijs ait esse remedijs, quae humanam intelligendi vim subleuant & serenant. Po- stremo docet (quod veteres , ut supra scripsimus, usurpabant) inte posita vestimentis citrea tinearum noxas prohibere. Inuitat hoc me lloco, & ab inito medicinae curriculo paulisper avocat peramoenum l xxotauqe dignumque cognitu diuerticulum . Citrosas vestes a veteri poe- ta ' Naevio appellatas censet q Macrobius: quias ut est ab Oppio tra diuim 3 vestibus interiectam citreum malum odoratissimum tineas necat. Sed ' Festus & f Isidorus citrosam vestem nuncupari existimant, quasi concrispam, ad citri alterius crispante materia inclytae similitudinem. s Hinc de nonnullorum sententia interpretum Iulius et i, Capitolinus in pertinace citratas militares nominat: quas illi virgatas, crispamque citri elegantiam imitantes intelligunt. veruntamen appositior eius interpretatio loci pro citratis cirratas mavult. Et huec scinditur bipartito. Nam cum Iosepho Scaligero Isaacus Caus abonus cirratas chlamydes p ro villosis siue hirtis accipit: quarum Spartianus. in Seuero,& Lampridius in Alexandro meminerunt. Claudius vero Salmasius in Iulium Capitolinum fimbriatas interpretatur . Cirri enim (inquit ille) fimbrias significant, quae per extimam ve- istis oram dependent. Hinc tunica cirrata rum Plintro Augusti liberto , in fabulis: a

Ex alticinctis unus atriens buS, cui

186쪽

Liber Secundus. I 6

Cui iunica ab humeris linteo Pelusio Erat destricta , cirris dependentibus .

Orae autem illae , siue limbi, siue cirri vestium e pellibus plerunque

ac loris praetexebantur. Equidem in hoc sentio cum Salmasio, cum ob eruditam eius coniecturam, tum quia in Traiani Caesaris columna Romae visitur eiusmodi chlamydis, cirris dependulis cirratae, caelatura . Caeterum, ut ad rem medicam redeamus, ex eodem Avicenna citrea caro inflationes parit: easdem soli a discutiunt. Floris succus subtilior est eis . Acida pars stypticam siue astrictoriam vim. habet, & choleras inhibet. Ad haec tradit A Averroes, citrei corticem stomacho de iocineri prodesse: semen esse praestantissimum be-γahar, siue praesentissimum antidotum contra omne genUS Vene-b M. La , na: sed carnosa parte crassos humores procreari. h Serapion eiusdem politi medicas vires ita recenset. Citreum aduersus mortifera medicamina salutariter ex vino sumitur: aluumque laxat. Eius decoctum ori colluendo adhibitum commendat halitum e praegnantibus quoque auxilio est in malacia. Caro stomachum plus aequo cale creast tem refrigerat. ' Pars acris illita impetigines diluit: deco Ea cardi i cos adiuuat: auiditatem ad cibos praestat: choleram incidit: ven trem sistit de vomitum: iocineris restinguit ardorem: tristitiam abolet . Eiusdem vero acidae partis succo potissimum tribuitur hilaritatis essectus sed pulmoni ac neruis acritudine ossicit. Seminis grana pollent aduersus venena, si nummi unius aurei, drachmae videlicet ac dimidiae pondo cum aqua tepida venenatis morsibus imponantur et aluum praeterea molliunt. Ex acri medulla syrupus medicatissima est potio diebus aestiuis , pestilentem calorem calidiamque venenum afflantibus: vertigini auxiliatur ex vino: Se choleram eae-cacissime reprimit . Mesue quoque perspicax suit in opportunitati- . Me. M. i. bus citrei pervidendis , de liberalis in e uulgandis. - Condita, inquit,

citrea cor de ventriculum roborant: concoctionem iuuant: Sc oris

animam iucundiorem faciunt. Quare Iacobus Sylvius ijs, quat in Mesuen scripsit, commentarijs asserit, conditos citreos corticeS ca diacis compositionibus adhiberi, quia cor excalfaciunt 3c res cillant. Duos praeterea syrupos idem praescribit ' Mesue: alterum e citrei corticibus stomacho firmando, & halitus gratiae conciliandae rex acido succo alterum, flavae bilis de febrium, quae cum ex illa turmex viscerum phlegmone siue inflammatione oriuntur, ardori flammeo valide restinguendo: siti sedandae et ebrietati arcendae: vertigini curandae: febribusque contagiosis depellendis, quas maleficus aestatis vapor accendit. De utroque syrupo complura scituque digna , qui commentarios in Mesuen edidere. Vt e multis pauca: Iacobus

X et et Sylvius

187쪽

recentior bus

Hesperidum

Sylvius ita subscribit. Licet primus e citrei cortice syrupus excal .

ciat: morbis tamen ob aestiuam intemperiem tauientibus,tynquo veneno aduersatur: quia principes corporis partes corroborat. Ioan

nes vero Costariis haec subi jciis Magno est usui syrupus supra dictus

ob ea, quae consere commoda membris praecipuis, adeoque corpori uniuerso, frigida qua uis noxa laboranti; dum torpidus sanguinis vigor & semimortui spiritui citrini odoris affatu, suauiter igneo , recreantur de reuiuiscunt. Ea propter praestiterit moschum adder , praeterquam in curandis sceminis, quarum plurimae hoc odore l(duntur. Altero, ut ait ' Ioannes Fernelius, acido syriapo febrilistatus, putredo, visque malefica superatur. Vt autem h Valerius Cordus i bilis, febrium subdole pernicio arum , quas vocitans malignas, ac vehementis siris ardor extinguitur. Accedunt ad hanc sententiam omnium suffragia Medicorum, praesertim vero Pij AEneae Caprilei, & Io: Baptistae Montani: ' quorum ille contra pestilentem febrem praestantissimum remedium putat citrei acrimoniam: quippe quae refrigerat, exiccat, de laxat : habetque theriacae vim essicacissimam, & alibilem, nullaque ratione noxiam. β Hic autem citreum appellat ijsdem perniciosis febribus aureum remedium . Conditus citrei cortex (ut est apud S Fernelium) cardiacis medetur de melancholicis .f At vero semen, siue haustum siue iniectum, venena, aut etiam noxia de mortifera medicamenta, qVae vocantur a medicis deleteria, pugnacissimo dissidio expugnat: quia vim eorum debilitat, vel prorsus infringit. Medicatam e citreo compositionem conficit Mesu e, quam recentiores medici a partium, quibus constat, delectu nominant electarium. Ea cordi robur, de ventriculo vim concoquendi adiungit : halitum iucundum facit : conceptosque Ventos dissipat. Aliud a Guidone de Cautiaco excogitatum est e citreo electarium eo praecipue diuersum a praedicto , quod aluum ciet. Nullum hoc frequentius ' Francisci Sanche E testimonio medicamentum adhibetur a Montis Pessulani medicis: noxios enim humores omnes, ut ait rum Valerius Cordus, absterget. Nonnulli additis senari olijs cum exiguo gingiberis de croci pastillos elactari j loco ex artis praescripto componunt, ventrem pariter emollientes. E citrei deauranti j seminibus oleum exprimitur, quo Mesue doloribus arthriti cis siue articularibus, tum illiusque superuenientibus opitulatur: de calculum e renibus de vesica exturbat . Eiusdem quoque olei potuit lituue Manardus& Sylvius pestilentiam arcent, de intestinor vim, animalia necant. Caeterum ubi scribit Avicenna ; non citrinum oleum quodcunque neruorum prodeste paralysi, sed id sulum, quod eXprimitur e cortice: dissentire videtur a Mesue, seminis oleum ad morbos articularios adhibente . Re tamen vera in eadem Vterquos entrumn

a Metho Massi lib. .

putr. lib. 2.

188쪽

a Meth lib.

Liber SecundUS

sententia est: nam ex Avicenna & semen de cortex dissoluendi facultate pollent. are utriusque partis oleum ex usu esse potest ad frigidos nemorum asseruis discutiendos . Censendum igitur est, acudam reijci partem ab Avicenna, quippe frigidam, ac isse, ut ipse subijcit, neruis inses am. Quin etiam crediderim, coniunctam cortici carnem ab eodem non admitti: ne suum illa frigus oleo impertiat . Iam vero si libeat ex ' Ioannis Heurnij , medici traiectini pra scriptione corroborare frigidum cor , pomum citreum ex aqUa rosarum aut melisi, stillatitia coquitur ad tabem usque cum sac- charo et deinde datur cochlearis mensura. Si h Iosepho Quercetano auscultes, ex oleo so de sulphureo citrei cortice, satis aqua maceraso, extrahes oleum cordi cori ueniens, sudorem mouens, de ad Uersus pestilentiam aliosque venenatos affectus perquam utile, Eundem corticem cum saccharo digeres in pastillos ad stomachi cordisque robur . Ex medulla vero si iccum exprimes , chalcanthi sapore acidum dc mercurialem, incidendis extenuandisque crassis de glutinosis humoribus, necnon soluendis de comminuendis humani corporis arenis Ac calculis emcacem . Vis enim eius chalcantho similis, nempe aspera de mordax, perinde intra hominum viscera, ut foris soler, lapideam duritiem domat et siquidem gemmas, uniones, de coralia in tabem resoluit. Ad haec mali citrei, magnamque cum hoc amnitatem habentis limonis succus, ut idem author est ' Quercetanus, cibi auiditatem excitat: ardorem bilis refrigerat: ardentes ac pestilentes sebres abigit: de venenis omnibus efficacissime resistit. Cum dulcium amygdalarum oleo ad sedandos renum dolores mire facit. Ad unciam unam vel alteram cum vino albo, aut cum raphani decocto haustus calculum comminuit eijcitque . Stillatilia succi eiusdem aqua cor aliasque corporis partes contra pes hi lentiam ac dolosas in perniciem febres corroborat . Ex eodem succo syrupus apharmacopolis conficitur ad eosdem usus. d Denique ad cordis ubtia de ad pestilentiam citreum rite conditum Jalubriter sumitur . Mis una decocto saccharo citrinum oleum, quod in capite consequem te Iuleptim nos citratum appellamus , citri Elaeosaccharum Vocat Citri Elaeo- Hadrianus a Mynsicht, medicus Germanus . Eiusdem ille compin nendi rationem non ita perspicue ac minutatim praecipit , uti nos faciemus . Vtres autem, usum , portionemque sumendam accurate tradit . Ait enim, hoc Eheo saccharum a dimidio scrupulo ad integrum cum congruente, qui deuehat, liquore adhibendum esse ad imbecillitatem cordis Ac ventriculi subleuandam, ad concoctionem adiuuandam, ad inflationes discutiendas, ad retundenda venena , ad nati tum inodorandum , ad vina demum cum odore tum sapore

iucundissimo condienda, Diversi a prasdicto generis Elaeosacch

189쪽

ig6 Hesperidum

rum Angelus Sala , inter Germanos medicus chymicus Vicentinus conficit: de A in germanici sermonis volumine sic evulgat. Quod- 'cunque aromatum de calidiorum plantarum bene olentium oleum, cmedicamentum est pretio & salubritate praviantissimum. At e*cacitatem suam in fluida natura perdiu retinere dissiculter potest. Tametsi enim praetermittas ex ijs nihil , quae adhiberi de more solent, ut in vitreis vasis diligenter occlusis obturatisque custodias: Aeriam tamen igneamque, ac proinde in omnia sese penetrantem vim ex facili amittit: quia vel aeris calore, vel agitatione qualibet partes illae subtilissime vanescunt, humore quodam lento duntaxat glutinisque persimili relicto . Huc illud accedit incommodi non , leuis, quod ex ijsdem vasis, frequentem in usum apertis clausisque,

adeoque aeri pervijs, odoratam oleum animam exhalat. Huic etiam noxae obnoxium est, cum alia in vasa traijcitur . Fieri praeterea non' nunquam solet, ut, fortuito casia vase diffracto, liquor omnis irremediabili dispendio effundatur. His ego incommodis (sic ille subijcit

ut occurrerem , pluribus ab hinc annis me cum ipse reputaui, qua possem arte hoc genus liquoribus concretionem aliquam adiungere: ut eorum tenuissima pars cito evanida crassiore aliquo in corpor , velut in sua matrice vini spiritus, foueretur . Sic enim erit Corundem usiis liquorum commodior de expeditior . Saccharum autem

visum est huic rei peridoneum. Nam & suapte natura siccum olea ceos avide liquores combibit: & inodorum, quos recipit Odores, non inficit :& quanuis dulce, (modo temperate adhibeaturi vim odorum acerrimam non retundit. Ad hunc igitur modum mistura siet. Candidum saccharum minutissimam tritum in iarinam in vitreum mortarium scyphumue mittetur. Deinde stillatiiij tantum olei, quantum lubet, minutatim tamen atque per partes, infundetur. Interea loci saccharum usque agitabitur miscebiturque, dum bene oleo fuerit insuccatum . Sed cautio erit, ne olei nimio infus 1 instar unguenti puluis sacchari pinguescat. Suffecerit autem, si ea tenus humescat, ut papyro impositum oleacri liquoris maculam re, linquat. Ita humectum oleo saccharum in oris angusti vitreum vasculum adijcietur . Os vasis obturabitur frustulo ligni , vesicae membrana obuoluti: rursumque sic obturatum os, papyro, & eius dem generis membrana forinsecus operietur. Denique bene operculatum in usus loco frigido seruabitur. Hoc genus misturis ita custodiris suus manet longo tempore vigor 3c e cacia: ijsdemque aptissime olei loco uti poteris: melius enim cum liquoribus commiscentur. Magno etiam usui sunt in omne genus potionibus catarthicis siue purgantibus, quas apoγemata siue decocta nonnulli vocant ,

inodorandia pariter *c temperandis, Quin & asportari quocunquo

190쪽

Liber Secundus. ICT

possunt loculosis aromatum thecis incluta ad itinerum opportunitates . Quod si vitreum vas sorte frangatur, prompeius fuerit odo rato madentem liquore sacchari puluerem, quam ipsum per se eis fusum oleum, colligere, ne pessum eat. Caeterum si quis pretiosum quodpiam eiusmodi olei genus velit cum saccharo componere, ut inter balsamum vel inter alios con si milis pinguedinis deuehentes liquores , quos medici recentes vehicula nuncupant , adhibeate is animaduertat, oportet, plus esse olei, minus sacchari admiscendum,

ut ad instar pinguioris unguenti mistura crassescat: quae in hunc finem est non efficacitate solum, verum etiam commoditate, quam siccum elaeosaccharum, praestantior . Possunt etiam diuersa clarosa

chari genera confundi ad puram liquidamque potionem concinnandam : lice tque arbitrarios ad usus moschum & ambarum coaddere . Asseuerant Chymici, salsas res, e quibus oleum distillat, sac- charo esse ad eum finem opportuniores. Ego tamen secus re ipsc comperi. Cui periculum facere lubeat, esto liberum. Quod ad

nomen attinet elaeos acchari, oleum cum saccharo permistum sonat: cum graecorum . Amur, si1t oleum latinorum. Si vero peculiaris olei nomen accellerit, tum claeosaccharum vocabitur exempli causa ecorticibus limonum . Hactenus Angeli Salae super et eosaccharodissertatio . Hic opportune subiungere habeo, quod ingeniose docteque ' Marsilius Ficinus ait, saccharo videlicet idoneis odoribus condito vires mirifice instaurari: quia valde vitalem spiritum alit iucundus odor affatus e pabulo, quo corpus cito plurimumque nutritur, & sensus voluptate persunditur: cuiusmodi esse idem asse it vinum prae ceteris calidum & humidum , bene olens , des catuli & limpidissimum , necnon saccharum odoramentis medicatum . Huc etiam spectat ab eodem Ficino diserte tradita odoribus Se aromatis tuendae vitae fouendique spiritus ratio. Igitur qui cupit sine irrorantis Aurora succo diuturnam Tithoni senectutem & sine recoquentis alieno herbisque Medeae reducem Asenis iuuentutem rex eiusdem h Ficini multiplici praescripto citreum adhibeat. Sed reuocat nos praedictus ' Hadrianus, alia cognitu digna e citreo medicamina monstraturus. Citrei compositionem , inquit , sic facies. Sumes tibi rosas rubras, saccharo conditas, atque chalchanthi liquore stilla titio, quem spiritum vocant, irroratas, pondo sesquilibrae: succi berberis, siue Oxyacanthae libram , & succi ribes tantundem: syrupi e citreorum acrimonijs, ex oxysaccharo , atque ex Omphacio aequis ponderibus selibram: praeterea citreae carnis saccharo conditae, nec non corticis itidem citrei cum saccharo compositi, atque specierum diarrhodon, ut vocant, Abbatis, chalcanthi spiritu aspersarum aequa portione uncias senas: denique nitri temperati, s

odorum vis ad producedam Vrigmo Citrei comis post iosima

SEARCH

MENU NAVIGATION