장음표시 사용
416쪽
Aurantium sellatum ,-roseum Cap.
ISCRIMEN e casso ambitiose petit, Carle stemque lucem suo addere videtur auro, quod astella nomen accipit aurantium. Ea tamen tantula est, ut nomine , quam re , magis emineat. Summa enim pediculi pars , diuisuris qui nisi flaventibus ac turgidulis in stellulam diradiata, pomo adhaerescit. Caetera eiusdem pomi facies vel indiscreta, vel obscuro discrimine ambigua , non dignoscitur a pra dictis. Cortex crocea temperie flauet. Caro densa est. Diluto subphuris colore medulla tingitur. Nonnullam illa suauitatem, haec aut dulcedinem aut acritudinem resipit. Quare id pomum , si dulci medulla sit , vulgaris instar mali decoriatum iucunde estur . Mirum nor illi plerunque mensura et semina quoque minuscula . Ligures aurantium chium nominant. Iam vero si stellas aurantia subiectas in pediculis habent: quidni rosas praeserant Est igitur aurantium , cuius umbilicus consormatur in rosam. Sic aurantium roseum est, ut in auro decenter floreat regina florum. Caeterum pomi magnitudo instar sinensis vulgari breuior: rotunditas utrinque compressa , de a summo ad imum strijs aequalibus distincta: corium modice rugosum & cerinum: caro exigua: medulla pallida, non multi succi, eiusque asperi&subamari: solium tenue, angustum, satisque prolixum : flos pusillus , soliosus , dc leuiter odoratus.
420쪽
IRGATI nomen aurantio geminus facit, qui vi latum. cutem variat, color. Illa enim a summo pomo ad imum ante maturitatem viridi albidoque colore alternante in quaedam veluti segmenta, sepius inter se inaequalia , distinguitur . Vbi maturitas accessit, color viridis in flauum , albicansmigrat in croceum. Ex ijs vero segmentis, qua primum virent, leuiter subsidunt, dc angustiora sunt: quae pavent, etiam eminent, magisque patent. vi propterea striatum quoquc aurantium appelletur . Eadem cutis, velut in acido aurantio, scabre granosa. Caro dimidiatuni sere digitum lata. Coloris medulla sulphurei, iucunde acris, ac denis tape membraneis disse pimentis inclusa. Semina grandiuscula. Totum pomum e rotundo vergens in oblongum. Folia pleraque viridi albentisque sv lphuris colore maculosa , virgatoque pomo digna. Formosioris alterum stilaturae sinatum. aurantium Neapoli Romam misit ad Alexandrum Caetanum Carolus de Carderias, Laini Marchio: cuius horti cultissimi compendiaria ne apoticanae amoenitatis imago sunt. Huius autem pomi fotunditas angusta : cutis modice scabra , torisque crebra per interuali extantibus undique striata: medulla diffusa, dulciter mordax, dc auri colore blandiens: solium breue: flos minutus.
