Hesperides, siue, De malorum aureorum cultura et vsu libri quatuor

발행: 1646년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

491쪽

Hesperidum

Prioris aquae utilitaS.

Oleum stili titium.

odorata primae notae aqua ' facit in primis ad se bres pestilentes cooriataS cum maculis, quas exanthemata nominant. Datur enim potui selibrae pondo , magno sane auxilio, ubi per sudorem ab intimis corporis partibus ad extimas corruptos humores elicere sit opus. Siquidem haec valide sudorem mouet, de cordi strenue succurrit .h Huic etiam conuenit aqua e floribus aurantiorum optima, si cum parte modica rosaceae vinique odorati narium spiritu subducatur :aut specillo , sed rarius , in easdem conijciatur. ' Hausta eius aquae sescuncia uteri viiijs prodest, & facilitatem pariendi praestat. Eadem epithematis somentisve cardiacis admista cordi robur conciliat: tenuissimas sanguinis partes, quas vulgo spiritus vocant, recreate mirificosque habet effectus. Illud iam subijcio , oris huius aquam ad hiberi ad multiplicem odoraminum misturam , sed praecipue ad illam , quae Angelorum aqua propter odoris praestantiam appellatur. Vt es e caelestis odor sine hoc flore non possit. Sed idem flos fons

geminus est non aquae solum, verum etiam olei , utilitate ac vo

luptate praesta bilis, ad quod hauriendum sic plures aperiuntur a

Porta viae. Florum libras circiter quadragenas inalem bici alienum indito : eodem aquae tontanae quindenas confundito: ignem subdito: frigida superius a facito, ut rostratus pileus semper frigeat. Sic tota quatuor aut quinque horarum spatio aqua de more odorata stillabit: cui rubentis & apprime odoriseri olei guttae nonnullae stipe natabunt, cura sedula, & dexteritate maxima separandar. Id auter oleum numero exiguum erit: nam florum sexcentae libraea vix unciam dabunt, vel ( quod alij usu non minus periti asserunt) tres uncias, Sunt etiam, qui vitrea chymicorum matula in aquae balneo e solis floribus aquam oleum eliciunt colore aureum, & odore mirum , sed quantitate paucum. Si stillatitiam florum aquam alijs eius dem generis floribus irroraueris: aqua illi odoratiore, & oleo uberiore scatebunt. Porro, ut ex innumeris eius utilitatibus perpaucas commemorem, melancholiar, febribus contagiosis, stomachi malis, uterique doloribus magnifice prodest. Eadem ratione citrei flores in oleum deflorescent, sed colore atque odore dilutius. Quadragenae florum librae vix drachmam sudabunt. Nunc eodem ex flor compositio tradenda est, quam ' Angelus Sala fermentatum forum aurantiorum appellat. Flores ergo aurantiae recrumntes in eorum

aquam stillatitiam adiiciuntur: idque bis terve fiet: deinde saccha rum plo rata portione in eam additur liquandum, & fetinentescere sinitur. Quae ille omnia in rosarum sermentato, consimili ration faciendo, sic fusius docet. Ex albo rubentes rota, sereno caelo lectae, an si usta ci assiora concisae, quatuor pondo librarum, exempli causa, sumuntur: de mittuntur in stanneum vas, quod cucurbitam dicunt ,

a M. thiol. iis lib. I.

iis pag. sis,

492쪽

cunt, cui operculum est instar alembici caeci: colloque vasis inseri tur, velut alembicus ad aquam ardentem stillatitiam eliciendam adhiberi solitus. Hisce rosis quaternae librae superfunduntur aqua optimae rosaceae. Tum praedictum vas in aquam feruentem, vel in

arenam eX Calore vaporantem conijcitur , in ea horae spatio sini tur . Postea permittitur refrigescere: & humor rosarum omnis colo sic exprimitur, ut siccae remaneant rota: idemque humor super tantundem rosarum recentium infunditur. Hoc autem ter , quater,

aut saepius fiet, usque donec maceratarum dilutum rosarum subrubens sit, & ita glutinosum , ut digitis adhaerescat: ro sarumque naturam prorsus combiberit, ut nullam amplius tincturam ducere

ad se possit. Nam quo validior eiusmodi humor e floribus existit,

eo erit usui nostro accomodatior . Exinde dilutum ponderatur, dein quaternas quasque libras additur libra de quarta pars macerandi albi durique sacchari praestantiisimi, quod nullum plane odorem habeat . Hic liquor postea bene calefactus in vitreum firmum Cenophorum defunditur, & cum eo tantum efficacis & crassi sermenti ceruita albae permiscetur, quantum satis est: & ita biduo triduoue loco calido reponitur, ut fermentescat. Postmodum fermentum supernatans ab eo secernitur, & liquor firmam in lagenam aut Cenophorum transfunditur: quod ita repleri debet, ut infra ipsas Cenophori fauces transuersum digitum subsidat: & ita bene obturatum lente sermentari permittitur , usque dum limpidum efficiatur,&aliquod reperiatur in imo crassamentum . Tunc ille liquor in aliud

vitreum vas eliquatur , donec ad tacem peruenias : idemque vas probe obturatum loco aliquo frigido, sicut omne genus vinum , conseruatur . Et haec sane sermentandi ratio a rosis traducitur ad

aurantiae flores, ubi clementiore sub caelo Hesperidum horti uber tim florent . Quid autem ubi frigida regionis intemperies felices

arbores istas natiuas non educat , aduenas necat Et illic naturae vitium ita compensat industria. Per nautam, siue per alium quem- Etiam rite-piam pretio mercatur exteris in oris flores . Eosdem curat vas querneo aut vitreo, eoque firmo, consertissimos includi: & bene

obturari cera alioue simili obturamento, ne introire spiritus possit. Qui sic accipit flores, nulla indiget alia opera , quam Ut exprimat eorum succum , & cum eo saccharum coniundat, ut inde fermentatum conficiat. At vero si dubitetur, ne flores itineris longinqui tale incommodoque putrescant, quod facile fieret, si qua interspirarent: praestiterit cum eis ante super tabula expassis partem fere dimidiam optimi fac chari in puluerem comminuti permiscero et tum eosdem in vas conges os inculcare : idemque perbene Operculare . Quod si nimis crassi flores videantur: tunc aqua florum

eiusdem

493쪽

Eius medica

Spiritus aris

Iulepum conditum. Conditurae florum o

Hesperidum

eiusdem generis attenuari, & ex ijs fermentatum parari potest. Quinetiam e saccharo conditis aurantiae floribus, qui ex Hispania & Lu sitania in Germaniam inter caeteras dulces compositiones perseruntur, liquor idem exprimetur: si preedicti flores bene contundantur,& in vase operculato de cari permittantur: itemque, si opus fuerit, cum saccharo permisceantur. Sed curandum est, ut quam recentissimi sint: id quod ex eorum odore ac sapore deprehenditur. Caeterum hoc sermentatum inter medicamenta cordi salutaria numeratur: quippe cor praecipue corroborat: sensus omnes recreat: de putrescentes, olidos, & ex parte venenatos intimos vapores, qui spiritum immeantem , purum liquidum que, nempe tenuissimium, sanguinem, quo movemur & operamur, atque adeo cerebrum ipsum oppugnant, discutit, & per insensibilem expirationem depellit . Melancholicis medetur. Antidotum est contra gras antem pestilentiam, praemuniens viros priuertim principes, eosque, qui ab tenera aetate molliter educati sunt. Idem liquor candente in aqua, siue balneo Mariae, vel in arena vapores calidos exhalante in aquam, tenuabitur stillatitiam in primis efficacem: aut etiam in liquorem, qui spiritus ardens dicitur, ut e rosis fieri consueuit. Hunc autem in usus medicos pro suo quisque arbitratu adhibere potest. Sed ad su dorem mouendum praestat hoc sermentatum sumere, in quo uniuersa florum vis continetur. Sumitur, cum usus exigit, cochlearis unius, duum triumue mensura . Si cupis tu lepum ex more saler- nitano floribus aurantiae suauius reddere, sumes tibi quantum voles

sacchari quam lectissimi. Ad syrupi crassitudinem, ut solent phara

macopolae , ex aqua Ouique albumine decoques: bene despumabis, percolabisque linteo praetenui, ut omnino defaecatum sit: & vehementer excoque s. Exinde in singulas eius ante cocti iram libras adij-cies quaternas vel ad summum quinas aquae uncias, quam stillauerint optimam aurantiae flores. Tum leuiter inferuefacies, ne com positio ipsa inuratur. Ad extremum ab igne summouebis, Ac im, vas fictile , fauentino ritu laevigatum, a dijcies, ut refrigescat. Postmodum, ubi libuerit, recondes . Poteris hoc idem tulepiam post

condituram linteo etiam transmittere , ut a faecibus penitus eliquetur . Flores aurantiae recentes, antequam cum saccharo ex praescripto florentino misceas, in aqua eatenus coquito, quoad in stigidam coniecti subsidant,& in eorum pediculos unguem facile imprimas. Deinde biduo macerato: aquam bis aut ter quotidie mutato: saccharum instar tul epi ex aqua ouique albo liquore decoqui-to , ac despumato . Tum ad extremum flores adijcito, & in eo sinito diem aut biduum. Quotidie igne modico excalfacito, donec saccharum concrestat. Si saccharum defecerit, aliud addito, quod

more

494쪽

Liber Quartus i

more praedicto purgatum sit. Porro floris eiusdem condiendi haec est ratio concinnior de veluti floridior . Tempestiue flores leguntur nec immaturi, neque matri rissimi, sed in ipsa maturitatis per sechione . Tum inferuefiunt in pharmacopolae caldario seu labello

aqua uberi, ne aceruatim coquantur, sed rare, vique coctio celerior & magis aequabilis fiat: ubi teneritudinem ceperint, de amaritudinem dimiserint, ex aqua subducti conijciuntur in saccharim syrupi modo densatum, coetumque in aqua modica stillatitia florum itidem aurantiae. Statim atque id validiore coctura sila mittere incipit, ab igne remouetur: dc in vascula compositio reconditur. Curatur autem , ut foculus , super quo flores saccharo con diuntur, conditionis tempore in sole habeatur : quod ea res efficaciter proficit ad impertiendum compositioni candorem, de ad natiuum floribus colorem defendendum . Ex ijsdem floribus pastilli sic fient . Floribus quinquaginta iam bene hiantibus solia detrahes, aut potius eosdem flores pediculis apprehendes: nam conta ctu remittit eorum odor. Tum singula minutatim folia forficulis concides. Ad haec libram sacchari praestantissimi in puluerem contriti , ac tres uncias aquae ex eius generis floribus stillatae in vas aereum manubriatum confundes. Vbi faccharum illa infusum aqua Gilla buerit, clibano impones lento vapore percoquendum: ac bullire sines eatenus, quoad summis duobus digitis comprehensa eius particula filatim lentescat . Deinde subdulio igne in id saccharus consectos flores adijcies , de permunda rudicula peragitabas permiscebisque . Tum tabulam saccharo minutim contrito alte inster nes, & in eo fossulas rotundas sic facies, ut in imo circaque sit saccharum. Hisce fossulis argenteo cochleari praedictam compositionem infundes, de re frige sice ro patieris. Denique, ubi refrixerit , cui tro saccharum horrens abrades: de habebis pastillos luauitate ac munditia praestabiles. Quidam compositioni huic loco sacchari triticeam farinam substernunt, aut optimae notae papyrum subajclunt. Mihi tamen prior excipiendi ratio videtur esse concinnior . In hunc modum componi saccharo possunt cum odorati flores alij, tuam mali citrei cortices . Multiplex autem est praedictorum utilitas pastillorum. Si qui tabescunt in aqua: phiala, potionem concinnant, qua geminum bibitur nectar , sapor &odor . Pastillus quatuor horas ante cibum sumptus firmat cor, de ab eodem inflationes , &quodcunque aliud vitium discutit. Mire auxiliatur contra cordis tremores de animae desectiones, quas medici syncopaS Vocant. I rae clare facit melancholicis 3c meticulosis. Valde tutatur a caelo insa lubri & pestilenti. Datur utiliter in febribus, quas malignas dicunt, cum aqua Oxalidis, aut rosarum, aut herbae vipereae, aut alterius

Pastilli.

495쪽

si anciscus Dragus.

Hesperidum

consimilis rei. Prodest priuatim frigidis capitis asectionibus , velut apoplexiae, paralysi, comitiali morbo , & vertigini. Essicax est contra morbos pituitie . Valet etiam ad uteri dolores suffocationesquo, ac mulierum menses retardatos . In fiamma medicamentum est egregium ad frigidam intemperiem corporis emendandam, ad excitandum spiritum vitalem, ad calorem augendum, de ad viscera praecipuaque corporis membra roboranda . Iam tempus est olei recentem inodorandi rationem & pressuram exponere. Has odorarias delicias Romanus patritia nobilitate vir , Franciscus Dragus , chymicae rei studiosus excogitauit, ut roganti morem gereret amico nobilissimo, ciui suo, Curtio Cassaretio : qui cum olei tum unguinis mollibus, utpote sibi saluberrimis, odoribus gauderet: acres vero ambari, moschi, rerumque istiusnodi abhorreret. Igitur is operi manum ingeniumque admouit: fugacemque siuo cum flore odorem alieno reddidit in liquore diuturnum. E dulcibus amygdalis aut e semini, bus unguentariae glandis, quam Arabum vocabulo ben appellamus, citra ignis operam expressum, inolens oleum aurantita aut gelsimini

floribus inodorandum suscepit. Sed utrunque natiua spissitudin odori admittendo minus peruium quam facili, tam felici exitu sic rarefecit. In ollam fictilem, quam tenui figulus inductione laevigas set, flores primum nonnullos indidit: deinde gos pium eatenus oleo

insuccauit, ut id sua sponte defluere non posset: tum aequaliter expassum floribus stiperimposuit. Sic alterius qua florum tabulatis, qua gossypij madentis oleo plagulis ollam repleuit . Eam deniquo

pergamena membrana bene operculauit: & loco non humido nimis

frigidoue, nec tamen percalido seposuit. Hesternos quotidie pores recentibus mutauit. Post quinos senosue dies oleosas gossypij plagulas praelo subiecit, oleumque expressit, odoratu iucundissimo floribus ipsis par. Hoc dies complures passus est consistere , donec a

fareibus eliquatum limpidumque apta in vascula transfunderet ad usus. Una vel altera eiusdem olei gutta uni affusa, utranque mutu affrictu manum, ipsumque detergens linteolum bene olidum essicit. Rem satis iam peruulgatam minutatim tradidi, non ut nouam &inauditam venditarem: sed ne amabilis origo, authorque ut gener sic ingenio commendabilis ignoraretur . Caeterum ita praeparaturgostypium huic rei. Seligitur omnis expers odoris, permundum ac bene pexum, generisque praestantissimi. Sin autem eiusmodi facultas non sit, quod est in promptu, si ius eluitur, donec odorem grauem dimittat. Aqua etiam defunditur in catillum, ac tantum salis ingeritur , ut acrem muriam essiciat: tum immergitur gossypium, de postmodum in hunc usum siccatur. Praeterea curatur, ut semen unguentariae glandis vetustum non sit, sed candore intus eximio. Idem oleum

496쪽

Liber QuartUS.

oleum alius primaria nobilitate vir compendiario artificio perfecte inodorat. Grandiorem in phialam illud addit: ac totidem libras florum acris aurantiae, quos ante in folia dissoluerit, pinsit, quot serme libne fuerant olei. handem in phialam lusos flores confundit, u

eaque biduo triduove patitur esse . Deinde oleum colo stamineo separat ab aqua floribusque . Sic altera vel tertia vice flores ad ij citroleumque secernit optimum ad pelles toto anno & chirothecas Frangipanio more odorandas . Tenuissimum praeterea liquorem, qui vulgo essentia dicitur, chymico vase, quod tam burianum vocant, elicit: partique dolenti forinsecus adhibet: allinit etiam chirot kecis, pellibus, & cuicunque rei, quam eius floris odore imbutam velit. Hoc eodem liquore una cum oleo balanino, ceraque recenti & conspicui candoris omni tempore unguentum conficit, Odore praecipuum, quod Hispanorum recenti vocabulo mantecam dicimus: ted hic per se liquor praesentiorem, quam manteca, vim, ac persemetiorem habet. Vt oleae liquor aurantiae florem oleret, sic faciebat Franciscus Pathitius, nobili genere ciuis meus, amoenioris facultatis uniuersae prudens. Sumebat praestantissimi, & cibo utilis olei, cuius modi est Tiburtinum aut Venafranum, libras quinque unciaruri,

duodecim, & ssorum sesquilibram, aut plurimum libras duas. Hos petiolis auulsos particulatim una cum oleo prcedicto permolebat lapidea mola unguentariorum exigua & trusii titi, usque dum probe

contusos ad unguenti crassitudinem redegisset. Deinceps hanc Omnem intritam per partes linteolo permundo raroque includebat, exprimebatque manu : tum residuum puro prasso subijciebat, & expressum ex toto liquorem in vas vitreum conijciebat, ut oleum ab aquatili humore secerneret. Secretum deinde oleum pariter cui

alijs eiusdem generis floribus denuo (vti iam dixi) molebat, iterumque manu ac torculo premebat, & quiescere in vitreo vase patiebatur, & ab eodem humore seiungebat et atque hoc ipsum ter aut quater exequebatur. Hac ratione oleum odore satis iucundo imbuebatur minimo impendio, & annos complures permanebat, eratque illitum commoda stomacho medicina. Idem Franciscus Dragus inuento sane pereleganti mantecam munditer concinnavit. Nam

pro sordido adipe, vel licedino vel suillo, substituit candidae cerae par

tem unam, ac semissem unguinis ceti, quod eiusdem Aperma nominant. Sed Dauidis Ferrerij Burdegalensis, medici eruditissimi senatentia retrimentum olei est expressi e cerebro piscis eius . Utranque rem in vase fictili vitreove liquatam igni cum praedictorum oleoporum commiscuit: ac rudicula peragitatam cito refrigeravit, nodiuturniore odor olei calore vanesceret. Denique id unguinis ad quotidianas aut repentinas opportunitates in vascula condidit. malo I O o o rem ve-

uarum inodoraturno Mantecae a

rerius .

497쪽

Secunda, Tertia,

si qHesperidum

rem vero portionem capacius in vas coniecit. Simpliciore praeterea mistura id unguentum conficitur . In catillo fictili , consilieta te ctura heuigato, cum candidissima cera supra dictum amygdalinum aut balaninum, nempe unguentariae glandis oleum permiscetur. Ea mistura toti catillo ad auersi cultri crassitudinem inducitur . Deinde fictilis patina consimili patinae adaersa, gibbo extante, imponitur: eademque floribus integitur. Huic patinae illitus unguento catillus superponitur. Pridianis quotidie floribus exemptis, recentes sussiciuntur. Vbi satis unguentum inodoratum videbitur, ab radetur, de idoneum in vas reponetur. Confundi varijs praeterea modis odoramina haec possunt in halitum & suauitate & nouitat multiplicem . Ita si pars una mantecae, quae gelsiminum oleat, cum quarta eius parte, quam aurantiae flores odorarint, componatur: ea compositio Eibellum suaui mendacio spirabit. Illud autem custodiendum est, ut , quae acute olent, parcius: quae suauiter, liberalius odoramenta ad optimam temperiem confundantur. Caeterum aurantiae floribus odorata sic fieri solet manteca vulgatior . Suilli adipis cremor rite consectus , insulsus, nulloque rancor vitiatus, extrema hieme seponitur. Cum inodorandi tempus adest, odoratiorum soli a florum nullo madore persusa carpuntur.

In singulas praedicti cremoris libras eadem folia pondo sesquilibrae

binarumve librarum adhciuntur . Idem cremor in vase vitreo aut fictili, vi supra diximus, laevigato, intermistis floribus len tae prunae vel solis calore soluitur, de lignea ligula peragitatur : atque intincto subinde digito exploratur, an odorem cep it cremor . Ad haec operculato vase refrigerari & concrescere sinitur: & rursum ignoleui aut solaribus radijs eatenus resoluitur, ut farinario cribro com

mode transmitti positi. Id autcm si nouum fuerit, litauio perluidebet: ut olei , quod olere solet, grauem odorem exuat. Idcirco praestiterit longo iam usu in odorum adhibere. Sic eliquatum liberatumque a primis floribus cremorem, recentibus ad eundem modum inodorare oportet quatuor saltem aut quinque vicibus, cum eo, ut inter singulas intercedant horae minimum senae aut septene, plurimum duodenar. Sed custodiendum est , ne flores exprimantur: quod eorum crasso, ac rerrenae concretionis muleum habente succo delicata vis odorati spiritus hebetaretur . Scio tamen esse, qui cum cremore flores contundant et verum hi, ut praemonui, suauitati odoris non mediocriter ossiciunt. Hoc autem unguentum, postremis floribus sitis inodoratum, eliquatur in vas fictile de mor laevigatum , quod, eodem refrigerato, diligenter operculatur. Attamen est, qui genere splendido, & igne chymico clarissimus mala te cam exhibet ex adipe suillo tusisque floribus diutissime, ut ipso

asserit,

498쪽

asserit, sine rancore perennantem. Sumit enim eiusdem adipis cremorem, qui primus fluit, cum decoquitur et idque ne resipiat cocturam. Exinde totidem libras solutorum in folia florum acris au-rantiae, quot sumpserat cremoris, in marmorea pila quam purissima

probe contundit: contutas cremori admistet: eamque misturan

in vas fictile laevigatum condit , alioque vase fictili operculatam sinit

biduum, dum crustulam obducat, quae acorem sapiat. Tunc eandem in matulam chymicam persundit : lentoque igne in balneo

maris dissoluit. Postmodum inodoratum cremorem sta mi neo colo transmittit , floreo retrimento remanente, aquatili humore separato. Postridie mane, aut confestim , ubi refrixerit , totidem flores eadem ratione adiungit: idemque tertio exequitur, ut manes

tecaperseetior euadat. Ita modice flavescit: sed in fictili laevigato ligula lignea vel argentea peragitans essicit, ut exalbescat. Tum in

vasa fictilia de more laevigata in usum & in vetustatem reponit: curatque, ut a florum aqua omnino secernatur a nec unquam manu contingit, ut nulla vitietur aetate: ac propterea vasis perbene inclusam habet, ne spiritus introire possit . Conficitur ValentiT Quint a lud Hispanos manteca praeter candidam lutea ex integris floribus lusis, quorum aureis crocis coloratur. Et haec nonnullis, ac si auri color melius oleat, magis arridet. Vtraque autem praedictae artifidicio non absimilis, bonitate concedit. Proficie manteca ad mose Maiii exbum cardiacum pectori superillita, qua cor emicat: totius inflam- ''imationes corporis, priuatim seeminei, restigerat: odorati huius sui

li unguinis illitii podagra seuiens demitigatur, perinde quasi medi-

eum in sue florem olfaciat . Iam uero exigit caelestis odoris flos, ut Anaelorum ipsum odoremur nobilioris in compositionis aqua, vel lo nomine Angelos redolente: cuius paulos perius mentionem in trans ursu fecimus . Sic autem illam Neapolis, sic Amalphis concinnant. Sumunt aquae rosaceae trinas partes, binas aquae myrteis e floribus unam, e tributorum vero floribus partem aquae dimidiam. In singulas tricenas ac ternas aquae uncias unam styracis, unamque odorati gummi, quod belaoimim dicitur , adijciunt. Vniuersa haec in ollam confundunt, & ad tertias decoquunt. Vbi ea liquida mistura restixerit, in aliud vas ad perennitatem transfundunt, eoque mos huim addunt: idemque vas bene operculant, ne quid expiret. Aliter Lu- secunda censi ritu . Sumes aquae ex tribulis calicem quatuor Uncias continentem: unum cum semisse, siue binos aquae ex floribus aurantiae iternos, aut etiam cum semisse aquae ex rosis lectissimae. Deinde hos liquores addes duplo capaciorem in ollam fictilem, recentem, via treoque laeuore probe indu am: quae ramen prius in aqua suo cum operculo pariter laevigato binai horas iacuerit. Tum eliges praestamr rmi Ooo x xissimi

499쪽

Tertia. Eius usius.

6 Hesperidum

tissimi beletoini unciam singularem , moschi grana dena , ambari

quindena, Et belli sena . Priori loco bel Eoinum minutissime teretur e secundo cum pellucidi momento saccisari moschum: tertio similiter ambarum . Cum tunditur Et bellum, in exigua pila , in qua tu stitata fuerit belEoinum, ponentur in imo bina vel terna concreti sacchariminuta fragmina Ei bello perlita, sic tamen, ut eadem lira pars deorusum spectet, ne pistillo adhaerescat, sed subsidenti belZoino miscea tur. Postea odorati puluisculi minutissimi in ollam a iij cientur , dimidium calicis aquae in singulas vices addetur: de olla semel agitabitur, ut ijdem puluisculi cum aqua permisceantur. Pluribus id fiet

vicibus , donec uniuersi liquores cum puluisculis confundantur , de unitas fiat absoluta. Tunc operculum in uersum, qua videlicet parte laevigatum est, ollae imponetur: ac tota circum obturabitur Olla papyro duplici, oui albumine peragitato, & farina : ne qua interspiret. Obturamentum hoc ad ignem siccari permittetur. Deinde sic statuetur olla super quadrato cocti lateris fragmento, ut eminens per horam inferuescat. Postmodum amouebitur, habebiturque in sti-gida cella diem vel biduum. Exinde in phialam ductim eliquabitur:

di concretum in ollae fiundo puluerum odoratum sedimentum in eandem phialam addetur . Praeterea ipsius phialae os membrana cras fore duplicata obstruetur: quae mox acu duobus tribusue locis pers orabitur . Denique ipse liquor seruabitur in usus. Etiam aliter Corundem e praescripto Lucensium. Sumis e rosis aquae stillatitiae libras octonas, e myrti floribus ternas, e floribus aurantiae binas dc semissem, e tribulis unam . Praedictas aquas instandis in vas fictile vitrei laetioris. Deinde accipis uncias senas belEoini, amygdalarum ecfigie concreti, nempe optimi: quaternas lauda tissimi styracis, quem a calamis nominant et drachmas binas garyophiliorum, tantunde tacinnamomi, binasque myristicas nuces, quae vulgo moschatae appellantur . Omnia haec in aeneo mortario leuiter contundi S, dompraedictum vas coniicis: in eoque quatuor & viginti horas esse pateris . Postea in eodem bene operculato lenta pruna decoquis ad qua las . Tum refrigescere permittis. Deinde colo liquas ,& vase vitreo recondis . Ad haec moschi bina scrupula cum cxiguo eiusdem aquae in paruula pila aenea conteris, de in supradictum vas vitreum a dijcis. Id autem in sole sinis biduum triduumve . Praeter odorarias delicias , confirmare dicitur haec aqua cor de ventriculum, modice madefactis

temporibus , summisque brachijs arteriarum pulsit micantibus, de ipsius ore ventriculi: vim quoque auxiliandi magnam habere in pestilentia, cassoque insalubri. Vt eandem aquam, non minus beneficijs, quam odoribus, as uentem, ipsi opifices e caeso Angeli suo cum pluuio nomine defundere videantur. Utili-

500쪽

Liber Quartus. qZZVtilitas Pomi. Cap. X X V.

VRANTIUM citreo de limonio, itemquo

punico malo de medica potestate concedit . quare , nisi deficientibus ijs, vix in morborum

curatione adhibetur: eodemque, citra necessitatem, ad solam voluptatem vescimur . COm- plura tamen, quae orbe concludit aureo, beneficia, postremo iam exigit loco aperiri Recens aurantii cortex in frustula, mediocre oleae folium aequant , consectus mane ante cibum, dc ubi sit opus, etiam vesperi si conis-ciatur in nares , sternutamenta mouet, caputque purgat, superfluo de onerans humore citra ipsius capitis lassitudinem. Idem cortex in puluerem redactus scrupuli pondo , cum idoneo deuehente liquore, prodest renum arenis, coli laterumque dolori,& contra intestinorum animalia. Quin etiam ex vino sumptus a pestilentia, rami tutatur. h Manifestaria res est , corticem tam conditum , quam siccum aduersus ventris inflationes commendari . Si quis dissicultate reddendae urinae laboret, quem morbum medici dysuriam appellant: huic ex euporestis siue parabilibus remedijs extimi corticis alltenuissimum puluerem contriti scrupulum vinim in aqua caerefolii aut petroselini propinatur. Ad ulcera serpentia circa os puerorum , quae aphthas Graeci nominant , idem cortex cum melle &alumino laudatur. Adhibetur etiam ad mustaceum ex uuis intinctum componendum , praesertim in Gallia Cisalpina , ubi assiccatus Venditatur . imavi Parabili prarsentique simul remedio ' Ludovicus Septatius Mediola Num. A. nensis , medendi arte ac singulari editorum voluminum eruditione percelebris, immodicos mulierum menses sedabat: 'uod nunquam sere incassum adhibuit, modo ex aliquo uteri exulcerato vase non existerent. Igitur sumebat aquae libras septem: in ea trium cortices acrium aurantiorum sitibuiridium , de in philyras consectorum incoquebat usque, donec essent eiusdem aquae partes duae consumptae . Tum percolabat, de uncias octo aut nouem mane potui dabat. Quod si valentius idem hoc medicamentum vellet efficere, herbae noti simae , quam vulgo pilosellam dictitant, manipulum postremo e coquendum adij ciebat. Adhuc vehementius decoctum reddebat Villensium aqua thermarum agri mediolanensis, aut octo librarum

aqua, cuius trinis e partibus duae fuerint absumptae tertia vero colo traiecta , de tapius indito candenti chalybe magis roborata . Hoc autem remedio innumeras prope mulieres testa tur ab se per anatas:

medicinae o

SEARCH

MENU NAVIGATION