Hesperides, siue, De malorum aureorum cultura et vsu libri quatuor

발행: 1646년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

482쪽

Liber Quartus .

Caeterum ubi vehementius hiemat, operosioribus aurantiae praesidiis Mineri Dii,

a frigore prohibentur. Vnum placet instar omnium fabricare di- 22

cendo munimentum, quod opere sane sumptuque magnificum ino trum' ''d Parmensium Ducum regali pomario, praegrandibus densisque aurantijs, summa tonsura coaequatis, disposito, quotquot annis excitatur. Pomarium illud, amplissimorum pars magna de amcenissimata, hortorum, longa latera porrigit ab oriente ad occidentem , lata vero a septentrionibus ad meridiem et laxis idem ambulationibus

partim medianis quadripartito intersecatur, partim extremis ambitur. Muro circummunitur satis arduo, topiaria citro maloque limonia & aurantia intus conuestito, ianua duplici ad ortum occasumque peruio. Sed hibernis ab incommodis temporario tecto sic de-landitur. Cum refrigescens autumnus hiemare incipiis exitu nempe Septembris, tigilla tectum suffultura, in quadrum dedolata , &ad commissuram excisa inseruntur breuioribus conquadratis tigillis, aduersas excisiones habentibus: quae scrobiculis , ore caem en titio marginatis, infixa, modice a terra extant per Medicarum arborum in quincuncem ordinatarum interordinia. Vnumquodque prieterea prolixum tigillum, ubi cum breuiore tigillo committitur, binis a millis ferreis catenatur. Statutis hisce arrectarijs fulcimentis imponuntur primum canterij . Neve arrectaria tigilla incumbentesque canterios reliquum tecti pondus ullam in partem impellat, utrinque obnitentes capreoli assigim tur. Deinde interponuntur edolati ad unguem abiegni asses, ut inter se arcte cohaereant: supraque assese culi tenuiores ad iuncturas tegendas ferreis clauis configuntur . Ad haec tanum supersternitur: cui perquam apte cohaerentes imbrices superimponuntur. Tectum vero uniuersum in medio bipartitum quatuor in partes ita deuexum est, ut imbrem partim in extremas uibgrundas extra ipsum pomarium effundat: partim in cupreum canalem evergat, qui ligneis adminiculis fultus medium tectum intercursat:&quam concipit pluuialem aquam, gemina in parte decliuis per duplex foramen in subiecta cloacae ora demittit. Eius techiculmen undique desundendis imbribus testudineatum proclinatur eatenus, quoad ipsi muro subgrundae incumbant. Si quae intercedunt murum tectumque rimae , arenato serruminantur, ne quid fri-ooris irrepat. Extantes supra tectum senestrae complures-orientem, meridianum ,& occidentem solem conuersae, ligneis linteatisque soribus alleuatis aera silentem & apricum admittunt, demissessis vero tempestuosum & nubilum excludunt. Invalescente frigore vivaces candentibus e carbonibus prunae, pro frigoris vehementia

locis plus minus viginti inter aris res dispositae, vernam pomario temptriem inhalant: inclusasque arbores gelidis aquilonibus circun-

483쪽

tonantem hiemem nescire docent . Denique ineunte Maio tecti obice summoto , pristina pomario restituitur apricatio . Etenim apricatione gaudentem aurantiam ab aestiuo sole protegere nomexpedit. Caeterum remotis longioribus tigillis, cum ijs, qti e breuioris mensurae humi depacta remanent , adhaese componuntur Mcoagmentantur alia itidem breuia, commissuras ex aduerta respondentes habentia : quorum singulis tabella imponitur, cuius extremitas coronidem undique insculptam habet: insuperque vasa collocantur , malo citrea, limonia, & aurantia , varioque praeterea flore con

sita, in hortense ornamentum: quae vasa per hiemem humi posita sub eodem tecto a frigore vindicantur. Iam

484쪽

ICHNOGRAPHIA DIMIDIATI EI SUEM POMARII ORTHOGRAPHIA POMARII MALIS MEDICIS CONSITI ET HIBERNO TECTO DEFENSI 'IN HORTIS PARMENSIB S DUCIS FARNE SI I

irae modulorum s e pini fitarn in palmo F Romulios de cu deici di in tu

488쪽

Liber QuartUS.

Iam vero , si quando eadem arbor stigore immodico exanimata videbitur , me Pontani vocibus admonente ,

Alia eontra frigus immodicum reme-

neu tu gladio , neu caede securi rentes hortos et sed calce , sed imbre madenti Jer opem: hoc saepe ipse hieme, hoc est vere tepenti Deceptum nec te facet labor. Ecce repente

Pullulat ab radice, aut summo stipite laetas unaeit gemmas , turgenti es germine frondet

Sin autem (quod interdum cadit) praegelida hiemis intemperies summos ramos adusserit, ijdem sub ipsum vitium succiduntur: si totos

arefecerit, trunco tenus deputantur. Fiet enim, ut e duro ramorum vegetior silua regerminet. Robustae materiae truncum vix unquam frigora interficiunt . Si tamen id contingat, iuxta terram idem anguste resecabitur: unumque sinetur e pluribus rectius nitidiusquo germen in arborem eualescere . Si arboriS eiusdem caudicem ca- Item aduer-ries, aut vetustas, quanuis edentula , edax tamen arroserit & caua- ' 'rit: cauum explere proderit (quod insolens & mirum videbitur)calcis & arenae minutissima intrita , ne superincidens c estis aqua corrumpat in totum . Id remedij feliciter adhibuit ante annos plures in triplici malo aurantia, isde cariosa cauataque , vir e Franciscana familia, quae ab obseruantia indigitatur, in Capitolino coenobio percelebri, cui nomen est ab Ara caeli Visuntur hae prior in atrio arbores iam annosae, procerae, praetcrassae , viridissimae, ac se-races . Eam vero intritam crediderim esse propterea salutarem, quia, noxio vapore calcis extincto , extimas iniurias impenetrabili concretione defendit: nec ossicit, quo minus alimentum, & quidem uberius, ad reliqua exesse arboris membra per incolumem corticem transcurrat. Caeterum aliquando rami carioso cortice illudunt, intimumque simulant vitium: breui tamen , qui putabantur aridi, nouellis frondibus repullescunt. Idcirco vitiosam partem alte diligenterque scru aberis, ne loco illius integram recidas.

489쪽

ematuritas. Cap. XXIII

mentum.

V P L E X auraniij colligendi tempestiuitas arbo

ream Vindemiam geminat, alteram virentis, flaventis alteram . Primum enim,euoluto semestri tempore, adhuc viridis acerbitas matura est con

diendis expresso succo cibis. Decimo dein i mense sau a maturitas medullae spicas, inter se at que a cortice iam seiungi faciles, exhibet etiam in cibum . Hinc solent id genus poma romano sub casso Ianuario mense ante colligi, quam vehementiora gelicidia succum adurant. Quin imo tempestiue Nouembri mense, dum adhuc virent, praece puntur: quia post exactum semestre tempus, de sit esculenta nomsunt. succo tamen satis abundant in ciborum condimentum exprimendo . Quod si poma legantur annicula, ea demum sapore per-

Pomomno maturo iucundoque non minus erunt aurea , quam Colore'. ' Dium aEmm ii

Ain eth ii ii itius pendentibus fiaccus plerunque deficit, desipit lapor. Etenim , o instauraturus est: eoque, qui vetulis pomis includitur, per tenuissi mos meatus vasae cente. Vnde sit, ut illa paulatim exucta perarescant. Vbi vero genitale tempus partum alterum pro Uocauit, no uellis cum pomis vetustiora quoque, trans issum a parente, nutritium succum trahunt, sic tamen, ut parciuS, quam cum maturesce rent, impleantur. Ex horum numero eximuntur, tum quae dulcimedulla succosiora lente parceque siccescunt, tum quae incremento maxima morosius maturescunt . Contra Vero Sinensis nominis pusilla paulo, quam caetera, maturius suam perficiunt auream pilam. Nihil hic de aurantio legendo seruandoque. Tradita enim in citreo malo huc etiam pertinet institutio. cum hae vernant puerperae arbores, idoneo fundendis alendisque floribus succo replentur: eo interim in radicibus subsidente, qui poma

490쪽

Utilitis arboris. Cap. XXIV.

R B O R aurantia solio & flore utilissimis pomi sui

emolumenta pnaemonstrat. Illud enim si ad instar Oldum tacitrei folij calore chymico exaestuet, oleum exudat m ' μ' odoris acutissimi , & medicatis viribus citrino sup-

par. Tibiam vero scarificatam, vel contusam , vel Folium tibiae

alio simili morbo inualidam bis die applicatum .e '' '

consanat. Hic autem suauitatum omnium halitu animatus, iucunda odoris temperie tenuissimum sanguinem , id est vitalem spiritum reficit : & igneo tormento aquam cogitur Omnium odoratissimam lacrimare, quae delicijs & medicaminibus in- Aqua florum numeris mortale genus exhilarat . Ut nescias, utrum a medicis, an hirtio ' ab unguentarijs pluris fiat. Sed age iam, aquam hanc ex auraniij flore stillatitiam ad salubrem potionis usum, sicco vapore, nempe citra vulgaris aquae misturam educamus. Flores igitur legentui matutinis horis , nec rorulenti, nec sole contachi, ne odor vel humor , vel calore languescat: Hi postmodum siue integri, siue in folia soluti conij cientur in vas aut vitreum, aut si stile laevi crusta obdnctum, quod a figura matellam chymici nominant. Pars eius vasis tertia seu dimidia floribus replebitur, qui lento vapore , siue calore cineris consudare cogentur. Praecipuus autem sudor erit aqua Vncialis aut sescuncialis, perliquida de fontanae simillima, odoris iucundissimi, & sapore suauiter subamaro stomachi languoribus medica ta . Quare paucos ante annos magni nominis Princeps, corroborando stomacho & maturandae concoctioni, eius aquae quaternis aut quinis guttulis primum in matutina mensa poculum temperabat: quemadmodum consueuere Germani ab synthi then vinum inter prandium praebibere, atque utile dulci salubriter anteferre . Praeter unciam aut sescunciam liquidissimae aquae, nobiliores ad opportunitates seorsum reseruandae, altera notae minori S, Vulgares in usus per- cyn utilis, elicietur . Secundariam hanc albidus color discriminabit . Eadem , dum extillat, sublato alem bici pileo, sorum inferuefacta congeries ligneo cochleari subinde versabitur, ne pars ima, igni propior, vs ulata odorem nidore corrumpat. Qui multum liquoris hilius velit educere, stillatorium vas adhibeat, quod chymici modo tam burianum, modo refrigeratorium vocant. Et hic sane liquor bene olebit: coloris tamen minus perspicui, saporis amarioris, aevique breuioris erit. Quare adhibebitur vaporari sin odoribUS exci- Eta sis. tandis, aut in aedibus vestibusque lineis aspersione in odorandis. At

Nnn et odorata

SEARCH

MENU NAVIGATION