Hesperides, siue, De malorum aureorum cultura et vsu libri quatuor

발행: 1646년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

461쪽

simum, neque de hominum duntaxat , verum etiam de stirpium vita meritum quam optime . Hic autem praedictum aurantium maxi- Hipponeram mim apposite nominat HipponeranEion, diserteque asseuerat, gene- ' 'S' re duplici discriminari. Et alterum quidem sessilis esse compress que rotunditatis, eiusque medullam suauiter mandi: solijs quoquo omnium congenerum amplissimis , ac plerisque luteo colore macu losis idem opacari. Alterum vero forma esse rotundiore, medulla-

poris iniucundi : praeterea solijs disterni breuioribus crassiori-

Duaque, necnon etiam unicoloribus .

466쪽

Liber Quartus

e rantiae situs. Cap. XVIII.

EDICAS inter malos ad frigoris patientiam

nulla, quam aurantia , robustior . Testes orae complures perfrigidae, quarum inter argenteas nives pomum eius aureum liberaliter nitet. Caeterum si, quem citri de limonis arbori felicem pomaxij situm praucripsimus, malus quoque aurantia nanciscatur et ipsius profecto aurea se ,

pulchrius & liberalius efferet tacunditas. Adnotatum est, commodo saporem situ meliorescere: nominatim vero dulcis auraniij medullam loco aprico e solari coctione subacidulam fieri, opaco ex nimia ingrataque dulcitudine subamaram . Peropportune iam nostros in se oculos animosque conuertunt antiquissima deliciarum omnium felicitate semper vernantis, semperque nouae Neapolis maritiam a rura: quae sinuos ini oblectandis mortalibus gremium avide pamdunt, & ad hospitalem complexum brachia porrigunt portuosa . Ad hunc voluptatis portum amice contrarius Auster libenter aspirat, ut inter bene olentia hortorum suspiria halitum in odoret. Sed

ut fructu formosior, sic flore suauior est Medica malus, quae illic

plurima tam longe marinis undis odoratam sua uiuatem a flat, ut beatam oram illam praeteruehentibus videri possit, mare Neapolitanum

suauissimis e floribus colliquescentibus distillasse: aut potius Neapolitanas auras non alio ex Ore spirare , qui: n florum . Triumphat enimuero , triumphat flexanima Siren , Parthenope : nullusque tam cautus illuc nauigat Vsysses, quem illa nunc, sine strepitu etiam argutis , oculorum & narium lecebris victrix innocua captiuum, non remoretur. Neque vero deterrere ab aditu debent montes inter undas ignei, & flagrantis animae spirio vaporantes : quia terrae ardenter amantis, ac medullitus siuspirantis aduenas , spiramenta sunt: simulque speculis illustres naturae, longinquos nautas crebris facibus inuitantis. Vt autem primis vltima respondeant , Utque totam Italiam unum cum ' Varrone pomarium appellemus: extrema italici soli lacinia, Rhegium maxime australe laudatis iam urbibus Hesperidum poma non inuidet . Ea quippe Brutiorum ora meridiano feruori propior , & Africanae citreorum patriae soli taciunditate similior , natura potius, quam arte, felicis glebae cultrice , aursi pomi feraces non hortos videtur alere , sed siluas . Quin etiam, ne quid a maritima parente Afra nutrix tellus Bruti a disserret,

a Siculo latere, cui quondam cohaerebat, interfuso mari discessit:Κk, i atque

Aurantia stilioris patiens. sapor seu fit

melior. Amoenitas Neapolita.

Rhegina.

467쪽

Resperidum liosti in Re

Hesperidum

atque a rupturae argumento Italiae margini graecum Rhegij nomem imposuit. Vtque hic etiam hortos Hesperidum recognosca S , metuenda monstrorum custodia inuigilat. Pro uno enim Dracone Scylla & Charybdis circunstant, ambae s vitia nobiles . Hanc ergo pulcherrimam Neapolitani regni maritimam oram suis reddidit pomis pulchriorem Hesperthusa,nulli sororum loci delectu secunda.Verum, ut, quam proprijs ornandam aurantijs delegerat, ornatissimam em-ceret,arboreum sororum aurum censuit adiungendum . Igitur Aglen Arethusamque accersit, in destinatam sibi usque ab Italiae partitione prouinciam comites adiutricesque deductura. Hesperides transmissaras curru invehi Neptunus voluit, suorum splendidissimo: quem Oceanitides Nymphae congestis e marinis diuitijs magno humentis mundi Tyranno faberrime coagmenta uerant . In hunc semel illo quotannis inscendens, liquido maris in theatro, inter adsultantiuuia

Tritonum Nympharumque adulatrices cantilenas & choreas, anniuersariam in v en De ab se utilissime animantis memoriam , necdum

Palladi concedens, triumphali pompa concelebrat, & solemnia ludit Equiria. Neptuni quoque imperio marini geruli, Tritones, importandis Hesperidum hortis, humerorum opera vere pensilibus, la-

Doriosum iucundumque obsequium exhibuerunt. Porro Triton buccinatore praemisso iam praemonitar tripartiti Neapolitani littoris tres canone dominatrices, Sirenes, honorificum properant in occursum. At vero secundissimo ventorum obsequio prouectae amoenum

Pausilypi portum si non corpore , aspectu certe propiore tenebant Hesperides. Iam cultissime rusticitati villarum intersita magni

carum aedium urbanitas formo sitatis magnete animos sic trahebat, ut lentus impellentium aurarum impetus videretur, Iam Vrbis quanuis antiquis imae , nullo tamen aeuo deflorata pulchritudine semper recentis, augusta species etiam tacita inuitantis habet illecebram vicis. Sed ossicioso adnatantium occursu Sirenum canora concordia, & musica blandimenta violentiore suauitate traxerunt, Suam quae que in oram , cui praesideret, nutu cantuque Nymphas aduenas vocat. Quae dextero est in latere Leucosia, cymbalum argute quatiens ad Caietlina rura : quae in sini sito, Ligea, chelyn numerose verbe rans, , Brutios ad agros de praecipue ad Rheginum: media vero inter Sirenas formositate princeps , di aut horitate regnatrix , Parthen pe , patriae Regum corona insignis, suae ad Urbis, felicisque Campaniae hortenses delicias arguta aemulatione sollicitat. Canora suauitas Africanas & Virgines ta arbores ita excantauit, ut aspirante ventorum fauore valentior ad beata confestim littora pertraxerit. Quis iam prjmo in congressu mutua humanitatis ossicia narrando exequaturi Paucis omnia complectar, si dixero, etiam citra cantum

468쪽

Liber Quartus. A gi

Sirenas esse meras blanditias: Hesperidum vero aurum non in moribus minus, quam in arboribus , praest gere . Caeterum antea regi illa naturae, amoenitatem summam ubertatemque indulgentis, liberalitate felix, nunc auriserarum arborum pulcherrimis opibus selictor , extemporalis Aris floreo risii repentinum gaudium testata est: eaque tacunditate paucas arbores in aurea nemora propagamuit, ut Africae nitidos hortos illustriore opulentia infuscarit. Hoc

denique Neapolitano regno gratulari licet, formosarum Hesperidum aduentu geminatas illic gsse Sirenas .

SEARCH

MENU NAVIGATION