장음표시 사용
472쪽
Ego vero tibi acceptum hoc refero, inclyti nominis pictor Ioarines Lanfranche, ut in voluminis mei perangusta pagina tota Sirenum suauitas , Hesperidum sormositas, Neapolis amoenitas artificio sane mirabili concludatur. Nimirum nouit assueta magnis corporibus expingendis ars in tenui quoque pictura gloriam non tenuem reposetare et habetque nostra etiam aetas Apellem suum, qui linearum aeque subtilitate, atque ingentium operum in praecipuis orbis terrae the tris visendorem maiestate di noscatur. Igitur admirare, quisquisalpicis , Ingenti ad ingentia nati artalaci patientia minutissimum
opus absolui pergraphice potuisse. Fatere simul , pictae huius beneficio paginae, indiscretum a veritate mendacium circunferentis, Ne politanam posse ubique amoenitatem inueniri. At ludus hic est, ac velitatio artis eximiae , imitamento naturam exiguo prouocantis: aut etiam strenua quidem , sed angusta concertatio in isthmo ac
thermopylis paginarum. Gloriositis prosecto in amplissimo qua tabitarum, qua parietum campo vastis corporibus, e mortuo colore anumam vitamque ducentibus , erudito luminum umbrarumque dispositu eminentibus, vividos in gestus actuosis, artificiosa nonnunquam contractione iustam longitudinem mire os endentibus, gigantaeum bellum non stolide quidem cum caelo, sed ingeniose cum ipsa natura bellat: deque captis & captiuis mortalium oculis animisque plinribus simul locis quotidie triumphat. Quid incredibilis illa in pingendo , & accurata celeritas nonne diuini potentiam imperij, pro arbitratu omnia momento procreantis, quantum homini fas est, feliciter aemulatur Hoc enimuero est more diuino pingere. Hinc laude praecipua tholos ille sacrarum aedium pictitris faberrimis exornat . Vbi enim decentius diuinus pictor, quam terreno in caelo illus rando emineat 3 Neque vero citimum sideribus, sed extimum summumque , caelieabus illiare, caelum pandit: efficitque laudabili falliscia , ut mortales in terris anticipato caelitum consortio perfruamur. Possem hic ego innumeris in urbibus dispersi spectacula, Lansranchiartificio plane carie stia, proponere. Sed suis idem Sirenibus me Ne polim reuocat, ubi non unius in tholi speciosissima pictura dat caeli convexa tueri. Vt principis templi augustissimum sacellum hanc etiam ob causam a thesauro nominari iam possit, quod artificis exi
mij pictura locupletatur. Sed quid ego sperem praestantissimi pictoris immensam gloriam perbreui laudatione metiri Vnus ipse potuit infinita suae decora picturae angusta graphide complecti, qua Neapolitanas mihi delicias lineauit et quandoquidem hae felicitatem,
geminam, decorum omnium originem , expressa velut imago, repraesentant. Vt enim Neapolis in Vrbium theatro , ita Lansranchus in pictorum choro Naturae Artisque, toto certatim liberalitatis co-
473쪽
natu condecorantium, miraculum esset. Quare utraque utrique non
Faciebat, sed Perfecit, non litteris , sed ornamentis inscripsit.
Terra , simus, satio , iussio. Cap. XIX.
T SI durioris indolis attrantia quaesitissimas cult
rae blanditias non exigit, attamen non recusat: ijsq; multum proficiens, laetioris ubertatis grata vice
respondet. Hinc humo pulla, pingui, minuta humectaque gaudet: quanquam & in mediocri satis commode poterit educaris. Quod si pingui solo deficitur: admisto, quem praemonstrauimus, fimo laetificabis: sique sui liberalem auri cupis aurantiam, liberaliter habebis . Caeterum haec eadem potest, quemadmodum' in citro docui, semine seri, ubi priuertim numerosior desideratur arborum populus
Aurantia i Medicarum. Si aurantium integrum infodias, eo corrupto consertae integro po- totidem nascentur arbusculae, quot illud semina grauidabant . Sed arborum seritas satiuarum insitoris artificio edomanda est. Senai-Satiua insi- num quippe etiam lectissimorum fatu siluaticae solent ac serae auram
tiae, laporis asperi, minutique incrementi poma serentes, prouem-re . Hinc posita dulcis auraniij semina in acida &: siluestria poma degenerant, quae postea insitione mitigantur. Quanquam alicubi natura solertior artem sic efficit inertem de incuriossem, ut haec satiuis auranti js, suopte ingenio pulchre frugiferis, insitionem adhibere non laboret. Quare Philippinis in insulis coloni eas semine ferunt in seminarijs: deinde paulum adultas constituta duntaxat in loca transponunt. Corcyrati etiam e cadiuis natas seminibus voluntaria agrestes aurantias perraro de mitibus inserunt: sed satis habent arbusculas in pomaria transferre, quod ex ijs vltro absolutae bonitatis poma nascantur. At vero Cretenses auraniij dulcacidi arborem satu, dulcis autem insitu propagant. Sed cur ego immensa maria transmitto cur in longinquis insulis peregrinor Quae longe peto lexperimenta, Roma suppeditat. Visitur in coenobio Diui Francisei ad prata Quintia iuxta ripam tyberinam aurantiorum acrispo solio, nomen habentium sitiua silvula , nullo insitionis auxilio feliciter adulta, & foecundissima pomorum, quae magnitudinem & suauitatem insititijs non inuideant. Sed hoc ipsum naturae indulgentioris
munus, non omnibus concessum locis, diserte admonet insitorem, qui vi naturale siluestris aurantiae vitium arte remoueat. Is ergo trimam 'si' ' β' quadrimam, nempe iam pollicaris crassitudinis, edomita de aurantia inseret: aut etiam ipsius siluaticae oculos surculosue applicabit urin
474쪽
bit urbanae. Porro delicatioris in arboris sinu adoptiuae sapor erit quidem conditior, at vita breuior . Vt aurantium amplitudine ac Qua
pore praestantissimum compares, eius arborem cItro inseres secundum terram: sic enim in aurantiae commodum citri vis sertilis uni uersa se fundet. Hoc tandem loco expedit siluestris aurantiae noras aperire. Eae sunt arboris aculei crebriores, praelongi, horridique die siluestri au-
pomorum globus contractior: medullae color dilutior: sapor acerri- - 'mus: succus parcior breuique arescens: spicae inuicem auelli contumaces . Quod si nonum decimum ue post mensem poma colligantur, e millenis ducena inuenientur exucta: cum raris insitivis mora in arbore diuturnior succum delibet. Ea propter dulci succo auran- uidentem . Porro reliquis iam praescriptis conserendi soranulis aurantiae faecula perennant. Nam & salitiae arbusculae e seminario ita,
pomarij stabilem, in fictilium mobilem, in parietum vestiariam, in
sepimentorum tutelarem siluam transferuntvt: & arbori haerentes rami vel humi prostrati defossique, vel in vascula inserti , terraque circumpacti, nouis radicibus inductis, in arbores educuntur. Quae procera statura fiunt, spatioso congruentius in solo arborea donantur libertate, aut conuestiendis parietibus mancipantur . At vero incremento breues aut in fictilibus habentur , aut in humiles hortensium areolarum sepes disponuntur. Quanquam & maiores aurata tiae, praesertim quaerarioris molliorisve sunt generis, utiliter vasis committuntur. Porro ijs nominatim gaudent , quT nomen habent a dulci pomorum cortice , a citrea scabritie, a committura pediculi sibu, stellata, a corpore distorto , a crispo solio , a credita patria Sinensi. Amant praeterea in pomarij laxitate licenter arborescere non vulga- re oeolatia, quorum mitior dulcedinis sepor non est a semine nativus, sed a necessaria insitione aduentilius, perdiu succosa pendent: nec hiemem resormidant, utpote habitu calidiora .
Constio, propagatio, transsatio, stes cococatio. Cap. X ae .
COGNATIS arboribus citrei & limonis hoc ma- Aurantia ra- patagi, praeter unam indolis citreae retinentissimam
citratam. Spissior quippe illius ac durior materia non eijcit ex se plerunque radices . Cadit quidem I aliquando, ut inhumatus ramus aliquis radice seat. Sed raris & fortuitis fidere cultorem dedecet proles modo. quorum poma sapor medullae Priplex, dulcis, acer, me-
475쪽
ditisque discriminat: verum etiam rariores , nempe cortice fruetus dulci, eodem shriato, solioque crispicante. Quae dicitur citrata, nisi si aliam in aurantiam insita fuerit, instar citri gracilem inconcin-Quae ad pa- ne lue ramosam attollitur in arborem . Hisce proxime recensitis pa- 'q rietes quoque praetexuntur, aut sublimes hortensium ambulationum se pes excitantur. Ad humile sepimentum Sinensis& crispula opti me adhibetur aurantia. cunditate respondet. Debet autem per autumnum eo more laetamen ingeri, quem ' in citro praeposui: de Liguris praeterea coloni a tibi. . monitu caelo terraque siccis . Folitones pariter non ita crebras, sed 'i' biennio interuallatas requirit. Irrigationes adolescens ad incremen- aut singulis aut certe alternis diebus. At vero Rhegini asserunt, nullo sere non tempore tempestiuam esse conamodamque aurantiae ac verno tem- taeteris malis Medicis rivationem : verno duntaxat incommodam,
Pore noxIas . . . . . . . . . . .
ab Aprili viuelicet mense aut Maio , cum illae florere incipiunt, usque dum nouellos pomorum ritus ad nucis incrementum perduxerint. Aiunt enim, ex iis id temporis irrigatis fructum defluere: quoniam (ut ego existimo J verno satis humentem succo aduentilius &vastius ipsarum poma grandescunt ad si inuiorem cibatum fluida melius eorundem pomorum medulla siccescit. Irrigua igitur aqua
Stercoratio , fossio, irrigatio, putatio , Cap. XXI
as rem: faedamque rem in delicijs habet ciuis horto- rum satis delicata . Non exigit quidem singulis an, T haec arborum odoratissima foetido pabulo dele-Ztatur, valida illud concoquere iucundum in OdO
Rarior aut antiae stero coratio.
I O nis , satis habet alternis eo refoueri, utpote citrea limoniaque malo robustior: Veruntanaen annui laetaminis liberali sagina hilarior cultoris cura
tum promouendum frequentes: iam adulta rariores de siderat: nisi tamen in fictili deposita, vel parieti adiuncta parcum angustiore ab humo hibat humorem. Rigandae huius arboris adultae intercapedo& consuetudo pro multiplici regione ac declinatione mundi variat. Aquam Ligures ministrant per aestiuos seruores quadragesimo quoque die. Neapolitani a primis caloribus ad extremos , plerunctu scilicet a mense Iunio inchoante usque ad Septembrem exeuntem,
- superfluus liquor emollit ac soluit ad lapsum . In agro Rhegino Suculoque cum arbores Medicae omnes , tum maxime aurantia pomum ferens medulla sicciore hibernum, quo rigantur uberius, eo
476쪽
poma siccat , dum ita nutrit eu adiuuat, ut humorem intimum superfluentem concoquere valeant, & ad cibariam temperiem peruenire. Contra vero mensibus vernis, Martio & Aprili, cum iuuenescens in puerperam magna mater pleno ubere partus suos lactat, a
fusae illa poculum aquae non es agitant. Caeterum non pauci, nisi cum siccitas aestiua compellit, haud irrigant. Quod si per aesta lenia Ap xlxaurantia sitire sinitur , abortat, nec florem educit in fiuctum: sed ita 'imbribus autumni primoribus iterum grauescens mensibus vernat alienis, Nouembri scilicet ac Decembri: tum poma pos erat secundaria atque deteriora, quippe notabilem in modum rugo se , multumque insulse carnis, medullae vero succique perparum habentia. Horum discrimina in venditionibus callidi emptores facile interno
seunt. Antoninus Venulus Netinus edito ante annos centum libello
cultor Siculi pomarij sene diligens in rem praesentem ' ita servibit.
Aurantia, Medicarum arborum facile princeps, naturaliter sicca &sticulos a terrae uber alia qualibet arbore vehementius exhauri L exuritque . Itaque non patieris locum circa herbescere , sed crebro e
herbatum largiter irrigabis. Quod autem de hac modo arbore di citur , de Medicis arboribus reliquis dictum omnino velim . Consilium hic cape salubre paucisque cognitum . A quam aurata ijs per aestatem noctu irriga . Sic frigido caeli terraeque statu noctem totam radices in humido solo iucunde natabunt: & nocturni o poculi frigore hilariorem viridioremque vitam combibens, qijam quae tUO-rum in solo etiam consimili vicinorum educantur. Quin etiam ea mihi firma stabilisque insidet opinio , morbos arborum plerosquo diurnae per aestatem irrigationis e fonte pro uere : quod humor sub aestu solis affusus arbore et pestis originem, liquidum spargit incendium . Sin autem de proximo liquor excurrit, grauius laedic : quia diurnis seruoribus aestuanti arbori subito frigore rigorem inducit. Quocirca tempestiuior irrigatio nocturna est . Curabis autem, ut aquae irriguae circum arbores conceptacula spatiose sint, ut radices late spatiari possint: quippe humoris frigus consectantur . Scito hic satius esse humorem nullum, quam parcum, affundere : quod , humore parco sitim accendente, minuuntur arbores & emacrantur.
Quodsi rarius quidem, sed profusius rigaueris: de illarum incolumi
tati consules , oc ad insitionem tempestiuam earundem incrementa promouebis . Hactenus de aqua ministranda cultor Siciliensis Putatio quoque in aurantia rarius, nempe altero vel tertio quoquo Pario anno celebratur: quod ea veteri suo contenta luco , & in fructurr
profusior, noua se parce promit in germina . Si qua tamen pars inaruerit , quocunque protinus tempore amputabitur. Medicina
477쪽
Gumi morbo infestatur. Dulcis facile
Contra frigus caloremque auxilin
Emedicina ac tutela, Cap. XXII
VAN VIS inter Medicas malos roborea dc Valens , morbis tamen interdum conflichatur aurantia: & quantiis duri prae cognatis arboribus ingenij, exitialis tamen gummae mollescit in lacrymam, suoque liquore peruritur. Quae dulcis fructum saporis praebet, ex facili emendatur, si (quod Hetruria de Campania consti euit in olea renO-uellanda) ramis caeteris desectis, unus modo relinquitur, qui peripsas plagas noxiam gummi pituitam exudet. Verurn acris atque dulcacidi pomi arbor auxilio isto non consanescit. Equidem praescripta in citro mitiora remedia vulnifico isti ac dispendioso praetulem is tibi, rim. Huiusce arboris valetudini reliquae, dum citrum curarem, sa- 33 tis consului. Eadem quippe arboribus Medicis uniuersis tradita medicamenta conducunt. Calorem & frigus sortius quidem, qllam citrea de limonia malus, sustinet aurantia: non sic tamen, ut aliqua nonnunquam praesidia & munimenta non reposcat. Vtrique malo
propulsando unam sic praecipit irrigationem si Pontanus: .
Tu vero, quoties aemusque hia solis iniquum Feruorem metues, rapidi fera sidera cancri, Aut glaciem quoties , inimicae , tempora brumae et Uerge iterum latices, iterum suuialia mersa Stagna super: sic ipse aestus , frigora vinces . Nanque aestu sitientem alte, externoque calore Arentem madidans, silas aesumque sitimque , At glacie inclusus calor is uat , des furit iratus Flamma vorax. Tum funde imbrem, tum sumine tirgo
Irrora siccas occulto ex igne medullas ,
Sta vigor aduersum soles se es frigors duret .
Uerum is haec refrigeratoria medicina sussicere possit seruidae tepidaeue regioni, cuiusmodi est mira temperie felix , a Pontano decanotatus & cultus ager Neapolitanus. At vero(vt a Romanis finibus exordiar ) Tusculum, Rome, urbi temperatissimae, prope suburbanum: & caeli salubritate , acclivitatis amoenitate , villarumque elegantia naturae artisque gaudentium opus, quia glaciali Septentrionis halitu inspiratur, e Medicis malis vinas fere aurantias, & quidem non sine operosis per hiemem munimentis alit. Sed nos illa maxime
478쪽
xime inuitant ad contemplationem sui harum arborum hibernacula, & inuento & opere singularia, quae caetera inter miracula visuntur in villa Tusculana , cui spectaculi formositas nomen dedit: cui praeterea stellatus Aldobrandinis sideribus Draco Burghesius, felix& custos & dominator affulget . Igitur iuxta latus magnificarum aedium orientale perampla& concamerata cella ab aquilone ad austrum patet in longitudinem palmos ducenos & septenos denos : in
latitudinem vero inter exortum & occasum tricenos . Attollitur eadem in altitudinem palmis fere quinis ac tricenis . Occidentalis paries magnum habet ostium : senestras quoque utrinque ternas ferro cancellatas , imas easque maiores: superne vero minores septe, nas: valuis omnes ligneis emunitas: unde cella illuminatur peril -xurque, cumque usus postulat, obcaecatur. Pro duro illic pauimento molle solum est, hibernaturas arbores excepturum . Iam verse cellam ipsam solertia sic arbustat. Principio circiter Idus Novembris secundum parietea scrobis perpetuus effoditur latus palmorum quinque, altus autem quatuor, cumulatim egesta in mediam celta aream humo, ut regeri facilius possit. Exinde pomarij proceriores aurantia, bipalio circunsecta fere bipalmi terra, operarum cauto nisu cum adhaerente gleba eximuntur : exemptis summae fibrarum partes cum eadem gleba vel securi vel falcula intondentur : inserta:-que ferculo e lignis quatuor dolatis conserto utrinque binis capulis extantibus manubriato, comportantur in cellam: laetaque imscrobe proxime parietem aequaliter ordinate que deponuntur. Ad haec humiliores aliae , e fictilibus eductae , ratione consimili fibris de tonsis inseruntur aurantiae , ac prioribus adhaese apponuntur, v x ipsa
gradatim silvula continuetur. Quod si plus aequo aliqua desideat arbuscula, ingesto substratoque solo exaltatur: si nimium exlex, su ducito deprimitur. Quanquam plures haberi solent in promptu comportatae arbuscula, ut idoneo quaeque loco statuatur . Custoditur etiam, ut arbitris oculis ita dirigantur, ne qua exorbitet. Si ramus
quis inconcinne pro stet, aut reciditur, aut certe vinculo reuocatur.
Iam collocatis arbusculis, effota terrae quod satis est reponitur ad explendas lacunas, in aequatam planitiem supersternitur, silc tamen, ut reliquo cella solo nonihil subsidat, habeatque modicae devexitatis veluti alueum ad irrigationes accipiendas evergendasque. Ob eam rem medium cellae solum leuiter exaltatur, ut in utranque partem aequaliter decliue irriguum dispenset humorem. Vbi murale viridarium circunpositum est, tum sic disponitur medium, e lanuae regione bipartitum . Ut omnia sint eius latera directa, linea intendiatur solo contigua, non siis pensa: ne sit ultro citroque commeanti
bus operis vel morae vel offendiculo Tum scrobis fit ad instar prio-
479쪽
ris altus palmos quaternos , sed latus denos , longus autem sere quin- denos . Neque vero uniuersus, quemadmodum superior, unica socsura, sed pluribus excavatur. Quae detrahitur humus in partem proxime effodiendam reijcitur. Et primum quidem breuiores arbusculae cohaerente cum caespite ternae aut quaternae pro latitudinis capacitate disponuntur . Deinde, scrobe reliquo per partes effosso , ruta sum aliae prioribus admouentur, usque donec praestitutum spatium repleatur. Illud autem sedulo curatur, ut, linea dirigente, rectissimus laterum tenor promoueatur. Sed summae partis aequor ad oculorum normam exigitur. Caeterum ad elegantiam spectaculi paribus abiunctae interuallis, & pariter extantes productiores aurantiae,mediae
interseruntur. Ad haec, prout particulatim scrobis effossus depositis repletur arbusculis, ita identidem superiecta aequatur humo, quae fuerat egesta : cuius tamen planities ( ut supra monui) non sit perlibrata , sed humori superfluo evergendo molliter prona. In eundem modum me dij viridarij pars altera ordinatur, Interiectae scrobibus extremis medijsque semitae quinos laxantur in palmos : quae medium discriminat viridarium, decem palmorum spatium obtinet. In hanc cellam aqua corriuatur e proximo fonte ad ostium usque: unde priore sub gradu aditu patefacto delabitur. Haec autem arbusculis vixdum translatis, ab ipsius translationis incommodo recreandis, primum affunditur: deinde mensibus semel singulis eadem minis ratur , & in quancunque opus fuerit partem, tribuitur. Satis infusum esse viridarium argumento est liquor supernatans, & ad imam usque decliuitatem decurrens : unde per exitum defluit in medio septen trionali pariete senestratum, superfluique humoris melius emittendi causa, scrobis fundo respondentem. Imar fenestrae diebus a vento silentibus de apricis admittendo tepori panduntur, ventosis & glaei libus excludendo frigori operiuntur: summae nunquam non patenr. Sic Aldobrandinae Rossani Principis aurantiae Tusculano sub tecto
tutae ac viridissimae perhiemant: eaque amoenitate permulcent oculos, ut verum hoc esse illi Elysium credant, caelestium side um asee-etus non indigum: quandoquidem etiam sub operto propitia sibi sua sidera nouit &aspicit. Semestri spatio exacto per Aprilis apricitatem,
qua importatae sunt ratione, educuntur ex hibernis arbores, & in hora tensia aestiua reseruntur . ipsius autem cellae solum coaequatur. Dissimulandum postremo non est, geminata quotannis transsatione nonnihil aurantium vexari. Dum enim vindicatur a frigore viriditas, o citur tacunditati: tum quia uberem terrae succum hausturae radices crebra circuncisura spatiari non permittuntur: tum quia contecto in loco arbores subdialis aeris amico spiritu non animantur. Itaque raros inducunt talus, rarioresq, absolutam ad maturitatem perducunt.
