Attilij Bulgetij Patauini ... De affectionibus cordis tractatus in tres libros diuisus. Quibus accessit De morbis venenatis, venenisque tractatus generalis. ..

발행: 1657년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 화학

91쪽

suificit.m, & s. anem fiat consectio in rotuIis, di adhibebuntiar a tEcibum: Extrinsecus vero multa conueniunt veluti epithemata, non informam ceratorum.nam cum incalescant potius Obsunt, quam iuuare possunt; Epithemata autem cum incaluerint reiterantur frigida per spatium horae,postea iterum reiterantur in hanc formam Rec. Aquarum Nympheast riolarum J .

Misce, & fiat epithema Cordi.

res Rec. succi lactuca) . . . .

Misce, & fiat epithema, Aliquando, dum asseetio est pertinax, licet ascendere ad optata , quae prius debent esse ad extra; unde in hunc usum probamus oleum Violatum, Oleum de Papauere. V nguentum populeum. Lavacra ad pedes, & manus cum lactuca, violis, papauere, & simi libus bullitis in aqua. quod si ea non iuuant, veniendum est ad interna unde probamus emulsiones sem: frigidorum cum emulsone sem. Citris, I heri cam recentem cum cordialibus, pil.excin trista, onti Sancti Nic lai, Laudanum Quercetani, & alia infinita. Secreta duo mirabilia Glentio prieterire nolo. inum est per sufflauigium , alterum est in aqua

92쪽

PAT LIBER SECUNDUs.

Rec. vij Thebauι unc j. . . Succi Iussulami , IMandragora IMoraram nigrarum immatuν: I an. vs j. Lactuca JHedera arborea IDistempera opium in succis praedictis , postea intinge intus spongiam paruulam finain , & relinque in vase optime cI auso ad solem estiuum pi o I s. dies donec totum illud consumptum sit, & omnes illi succi consumpti sunt, & in spongiam virtus reducta , & in vase bene clauso 'bngiam illam conserva, & cum volueris , ut aegrotantes dormiant fac calfacere portionem paruam aquae lactucae & in ea aqua . intinge spongiam,&ea sic sumante utatur aegrotans per spatium deis bile, .sper unum miserere,& certe dormiet. Aliud tecretum est sic

Ex his omnibus potest extrahi & aqua,& oleum, per sembicum vitreum in balneo mariae secundum artem,& pro qualibet uncia misce tur opij thebaici,scrup.j. Et in vase optime obturato seruetur, dolis est lius olei sciup.j. vel scrup.j. s.& unius diei subsequitur somnus. Quod pertinet ad vermes,& venena; & est quartum caput propositum. Vermes cum sint in causa palpitationis, considerandi sunt vel quatenus geniti m partibus proximioribus cordis,& etiam in pericaris dio a putredine humorum dulciori s vel quatenus a parcibus longi quis reducantur in perietardio;quocunque modo ab eis fiat palpitatio diuertendi. & euacuandi. Probantur primo cIysteres ex lacte, butyro,& sacharo. postea reiteretur clyster idem, sed addatur theriaca . Per hoc probatur extractum ex aloe; extractum ex rhabarbaro, extractu ex elleboro,secudum ςtatem aegrotantis. Diacarthisau, Antidota magna cumgordialibus. Pil. Russi. Extractum corticum citrLSpiritus via

93쪽

trioli, Vel succus allis cum succo limonum & tantillo croci: vel aquam Theriacalis, Eligk vitae, & alia huius ordiniso pro potu laudamus Aquas Absinthij, Ruthae caprariae, Graminis, ScorZoners, Dictamni, Melissae cum succo limonum, Aquas Basiliconis,Centaurei, Rosarum, Τanaceti, alia'; similes . Ad extra autem probamus Antidota magna apposita regioni cordis, & toti pectori in absentia febris, vel etiam, oleum de scorpionibus Matthioli:Vnguentuni ad hanc λrmam red

MIrrha Ad ignem consumptis succi um pauca cera fiat unguentum morule , & applicetur regioni cordis, vel etiam succi omnes illi per se valent,& alia. De Uenenis autem, quoniam particularis insta habebitur tractatus, sufficit dicere in principio adhibenda esse inmitoria statu postea cordialia:in progressu deiectoria, & cordialia.

CAPUT DUODECIM V Μ.

DVosunt tempora corpora aegrotantia nutriendi; unum est tempore accessionis, di in paroxysmo proprio r Alterum est extra accessionem. Tempore accessionis victu attenuanti, aut nullo utendum; cum eo tempore potius remedijs. quae spiritus ipsos deperditos, vel su ffocatos reficere possunt,opus est ut vino probo odorato, ori- bus suavibus, ut virtus sopita reuocetur, ne in syncopem termi nct a Liactio.manus,pedes, puIrus OmneS vino maluatico erunt Icniendi,&c. Extra vero accessionem.Primum ratio habenda est aeris; debet autem

94쪽

aer, sicu i & omnia alia ratione vitar,vim haberC CXtenuatoriam, Ut no- ..tat Golentis locis citatis. unde eligendus erit siccus, serenus, in bono isitu, habens prospectivam in Oric item, non *tidus, non nebulosuS, , non ventosus bonis mixtus odori us, ex rebus calidiS,odoriseris,cor- .dialibus,ut affectio ipsa postulat,unde alterari poterit aer vel cum sub .usumi gijs ex pulveribus odoratis, vel cuin igne ex lignis odoratis, veluti cipresso, lauro,&c.,& ctiam per irrorationes ex aquis florum citru lorum,aurant lol nm,limonurn,rosarum, &alib. Neque ynquam palpitantes dimittendi sunt,ut psi loli remaueant,propter. auguAentum timoris, &praesertim noctu, quoniam ut prurimum iste affectus noctu magis,quam diu invadit, & cum periculo suffocationis. Panis condiatur aniso, fς niculo,coriandro,oiltimi tritici, ne Oleum in eo reperiatur. Cibaria autem debent esse placida, ct si aegrotans potest assumere solum de uno cibo in mensa optimum erit, omnia autem cibaria debent esse in odore, & sapore suauia;cito digestibilia, inulti nutrimenti, ut pullina domestica, caro fasianorum, perdicum,auicularumque paruarum mon anarum sylvemium quoque in mediocri quantitate. unde iuuat etiam in coquendis carnibus semper aliquid admiscere, quod

vim habeat extenuandi, veluti satuream, corticem citrulorulra, serpillum,pulegium,mentha, seniculum,coriandrum, anisum, & alia: item

Omnia epata pullorum domesticorum Optima utar, & alia. A piscibus

abstinendum est. sed stagrotios discraίerit Eligat pisces paruulos

ex locis petrosis captos, ctosque cum mentita. Laudamus ova sorbilia,& tremula . Cibaria lacticinia, pastilia, & cruda reprobantur: niti placuerint ei persica, pistachia, pinea, mala cotonea, cocta, & similia: post cibum summopere probamus condita, consecta; ut Gingiber,Citrum, Conserua ex toto citro, Gellum, conserua ex cito niJS cum cinamomo,& mosco. Coriandrum, Anisum, taniculum, Cinamomum, semen citri, confectum ;&alia infinita. Potus sit suavissimus; ut vinum odoriferum, subtile, satae, album, aromaticum, & huiusmodi limpii t um,aut secundum quod affectio postulat, vel si opus esset fiat vinuin medicatum cum ingredientibus cordialibus supra propositis, de secundum causam facientem palpitationem. Somnus nocturnus, quam diurnus, magisque competit vigilia ipsa: Quiesque magis ipso motu, non tamen ex toto abstinendum a motu, quoniam ipse discutit flatus,

95쪽

materiam peccantem attenuat,& suscitat partes expultrices ad noxIam illam destruendam.motus autem fieri debet per loca plana,& comm dam odorisera . Excrementa omnia respondeant secundum opus , si non secundum naturam, secundum artem saltem. Abstineat ab omnibus animi passionibus tanquam a venenis, nihil curet de negocijs, nisi de sanitate.dimittatur venus tanquam venenum,ab omnibusque extremis in vivendi ratione omni industria, & arte abstineat se, quibus non solum corpus aegrotans, sed T. optime sanum ad interitum red ci solet. Et haec satis i. Ide Palpitationet '.' i cordis.

96쪽

LIBER TERTI VS

De nomine eius.

rutequam naturam,& causas ipsius syncopes cognoscamus,cum ipsa quodamodo in cum aliquibus alijs affectibus conuenire videatur, propterea ne in indagada natura syncopes aequi uocatione la- , boremus,statui antequain definitionem ipsius cognoscamus, & tria mus, ostendere, quomodo cum illis conueniat, eo quomodo ab illis differat,quo cognito postea facilius elucesset, quid syncope sit. Quapropter est sciendum,quod Greci per hoc nomen,syncopen, intelligui affectum, & malum quoddam acutissimuin ipsius Cordis, ut patet ex Gal. I .particula aph.aph. I. Hunc autem affectum latini, cum proprio careant nomine, ncopen etia ipsi appellant. Et quamuis iste affectus, magna ex parte comunicet cum ea affectione, quae Lipothymia grech dicitur,latine animi desectus:tamen syncopera lipothymia realiter noidem sunt,ut infra dicemuM&Obiter notandum,quod non est creden.

dum Epothymia; & lipothychiam esse a stus cordis diuersos, ut qui . dam putarunncum lipothymia sit nomen compositum a verbo graeco Lipa: quod latine sonat linquo,stu descio: & rastreos. latine Animus ideliquium, seu desectionem animi significat: Lipopsychia autem non Animi, sed Animae desectum significet, compositum enim est, a verbo LFo & PDchi: quae verba non Animus,sed anima latine dicitur, sed lypothymia ,& limpsychia quamuis considerantes nomina significata dissentire videatur,tamen sunt unum & idem, & haec duo nomina, unu& eunde affectu significant, qui aliquando & lypothymia, & lipsichi appellatur: Quod autem ista duo nomina significent unum & eundent affectum;& quod adinvicem confundantur, & unum pro alio capiatur testis huius rei est & Hip., de Galenus;Hip. quidem in 8. aphor. septi-Fae particulae haec confunditi Galenus vero primo de arte curativa ad

97쪽

s' ATTILII BV LGETII

GSuconem, tap. I 4&etia in i a. Methbdi cap .Nam in arieturalia' ua ad G conem utitur nombae typo Ibymia, i9 i , . stulato vittar Urmine lipopsychia. Quare audacter dicendum est, re ipsa praedicta nomina nullo pacto dissentire in re,sed confundi inuicem ex Hip.,& Gal.

sentctia, nam eadem est pars, quae asscitur in utrisque, cadem sympto. mala, ac ad casdem causas consequuntur. Affcctus autem, cum quibus

syncope quodammodo conuenit, sunt lipothymia, vel lipo sychia, ALphyxia, Extinctio.. Conuenit syncope cum istis affectionibus, nam in omnibus istis virtus pulsativa confestim imminuitur,ita ut in omnibus his affectibus pulsus statim evadant Parui, Tardi, Rari, cum sumina ,&1ensibili istione,.s imminutione omnium operationum, tam vitalium, quam naturali ut differunt tamen hi affectus per nugis,& minus, nam lipothymia, vel liposychia est ille affectus, in quo virtus pulsativa confestim quidem imminuitur,ut pulsus euadat paruus, Tardus, Rarus, &in quo paucum sensibiliter imminuuntur operationes omnium potentiarum internarum. Syncope Grece, & syncopis lati ne est ilic affectus cordis, quo existente pulsus diminuuntur, & operationes etiam omnium potentiarum internarum, sed magis sensibiliter, qua in in lip

thymiacita quod syncope a causis validioribus dependeat, quam lipo- thymia. Asphoia grece,& Pulsus ablatus latine est ille affectus,in quo

haec magis imminuta apparent, qui quidcm a causa adhuc potentiori suboritur,& morti omnium affectuum proximior, ab eo unico distans Sradu, nam hunc absoluta tandem excipit mors. Extinctio vero dicitur ille affectus,qui quodammodo est priuatiuus,quodammodo posita Eta hic est omnium terribilium ultimus, & mors ipsa.

CAPUT S ECUNDUM

S cope ex Gal. 13. Methodi s , , di ex Avicenna 3.canone Le'. r',tractaru a. cap.6. nil ali ud est, quam praeceps virium lapsiis Wwpter spirituum immιnutionem, & corundem vjolentam agninitio, nem in Corde, Genus in hac definitione est lapsus ηρὲ dem ua, quod idem est:subita vhro dc viri u se habet ex parte diffore*inr,dixit vil tuaη,

98쪽

vt ostenderet in syncope omnes potentias tam vitales, quam natur ses, quamq; animalcS, quo ad sensum tolli, ad differentiam illorum af .fectuum, in quibus tantum via a , vel duae ex his potentijs quo ad sensum tolluntur.quod autem necesse sit in syncope omnes virtutes quoad sensum tolli, patet, nam ubi pulsatilis virtus collabitur, cum haec sit

ceterarum omnium radix,& sundamentum est necessarium, ut omnes

facultates deficiant: sed in syncope pulsatilis tollitur quo ad sensum. ergo in syncope necesse est alias quo ad susum tolli, probatur maior. quod qu indo pallatilis quo ad sensum tollitur, quod etiam alias tolli necesse est: Nam pulsatili quo ad sensum imminuta,& collapsa non est

necessaria respiratio, cum non sit calor, q ut ea tum pro refrigeratione tum pro spirituu generatione indiget:quare neq; etiam spiritus vitales generantur cu opifex sit oblatus: quo ablato quo ad sensum,est etiam necessarium, ut irrascibilis auferatur,qvie ab illo dependet,& etiam est necesse, ut&animales austrantur, quae ab ipsis spiritibus vitalibus proueniunt: quia laeso corde siue per essentiam,sive per consensum,est, necesse, ut reliquae virtutes, & principalia membra, in quibusco sistuat,consequentur,&secundario assiciantur, ex Gal. lib. de usu pulsuuin a. ,& 3. iure igitur dictum fuit, vitium hoc esse lapsu in virium in Plurali numero, quia non una, sed omnes virtutes labuntur: Additum etiam fuit ex parte differentiae: Prςcipitem: quia lapsus iste ocissime in syncope fit, ad differentiam illorum omnium morborum, qui sensim,&sentim vires labefa strat, donec tandem mortem inferant. Huic distinitioni datae a Gal. , &Avicenna per causam formalem addunt causam etfitientem, a qua producitur syncope, dicetates, quod ista vires sic subito deificiunt, quia subito sp ritus quo ad quantitatem imminuuntur in omnibus organis, & magni ipsorum pars subito dissipatur,& illi, qui remanent violenter aggregantur in corde, & sic subito relinquunt propria organa denudata a proprio in strumenoro , quo suas efficiunt operatio nes, quae postquam sunt derelicta , statim sequitur animi deliquium , dc operationes omnes cessant, & fit syncope. Ex qua causa efficiente proxima patet differentia inter syncopem, & Palpitationem, nam palpitatio fit propter spiritus in qualitate mutatos,qui sic mutati remanent iii propriis org inis, no fluunt

ad cor I Syncope vero fit propter desecta aut spirituum in quantitate

Di iti

99쪽

8o ATTILII BULGET II

. in omnibus partibus corporis,& reliqui violenter aggregantur In eo de.Colligamus autem integram diffinitionem syncopes,quae esti syncope est lapsus, idest priuatio quo ad sensum tantum s&istud est gei nus subita: idest subito fae virium id est operationum omnium, pr pter spirituum imminutionem, & eorundem repentinam aggregati nem in corde,de haec se habent loco differentiar. Notandu autem quodioe in definitione syncopis, loco unius ditarentiae posita fuit causaelficiensin immediata,a qua dependet hoc symptoma, non autem fuit potitus morbus ipse,a quo etia potest causari: quia magis apparet hoc symptoma causari ab hac causa,quam a morbo: dato etiam quod morisbus sit causa cius,ut patebit: quare cum hoc symptoma sit accidens , &debeat definiri per additamentum, & id, a quo dependet, poni in definitione ipsius debeat: Cum magis appareat dependere a caula,quam a morbo. Sed statim aliquis ingeniosus dubitanit dicendo, syncopem

dictuin fuit fieri ab imminutione insigni spirituum , dein syncope tolli

omnes operationes vitales, animales, & naturalest hoc tamen videtur

falsum,& non videtur debere tolli pulsatio, &respiratio, cum in corinde concurrant in facienda syncope spiritus, qui ut calidi indigent &respiratione, de pulsatione, dico verum esse in corde tali tempore r manerein concurrere spiritus,sed non co Muse ut dubitatur in corde, sed distincte ad sua opera probe efficienda debitum ordinem, stuinq; obtinendo,quae omnia deficientes, & minimi obseruant. Notandum insuper,quod symptoma siue sit qualitas mutata, siue exiens mutatum, siue sit actio mutata; potest dependore a duabus causis, & aliquando ab v aliquando ab alia, ut dicit GaI. lib. de causis simplomatum S. χcaesa,& a morbo ita quod videtur velle simploma posse causari etiam dato , quod nullus sit morbus in corpore. Sed satis est adesse causa in

terna,quae valeat operationes alicuius partis locre: Hoc tame videturnis ut te maxime de actione laesa, siue imminuta sue deprauata,quia videtur hoc symptonia semper fieri praecedete morbo i nam Gal. dicit in lib. artis medicinalis primo aegritudine esse illam, a qua malae OP

roncs.s. vel diminutae, vel deprauatae veniunt ergo triuer cx codc Gal. Operario res deprauatus ponprouenire niti a morbo . ergo non dabitur symptoma,quod proueniat ab alia cau sa,quam a morbo cum itaq;

symptoma sit accidens morbi, de oporteat symptoma definiri per a

100쪽

a a 3 PAD UBER TERTIUS. . ai

ditamentu,quare est necessariu in symptomatu definitione seper posmorbu,a quo causatur,& in quo inh et; quare cu syncope sit sympi

ma, Oportet ea definire per morbu, non per causa,quae est morbus ,

ut ibi fecit Gai., & male. Dico pro responsione,quod super quando est aliquod symptoma,quod seper est aliquis morbus, & quod et est ca se,& concucis simul,& ut causa,& ut morbus,ad causandu tale simplomama V. G. syncope est quo ad forma subitus viriu lapsus factus t aqua a causa elliciente ab imminutione spirituu & eorum aggregatione in corde: sed imminutio spirituu est etia morbus totius corporis,quia reducitur ad imminutionc imminuta,que est morbus,quare ab imminutione spirituu p ouenient haec symptomata tanqua a causa,& tanqua a morbo: sed cu in hoc casu quasi no appareat morbus,sed magis apparet haec m,nunitio tanqua causa,quam laqua morbus, propterea syncope dicimus fieri a causa, non a morbo: propterea haec imminutio pariter

apparet tanqua subiectu,& causa eficiens,a qua symptoma dependet. no vero laquam morbus licet in omni symptomate sit efficiens, & etiam orbus.quare licet in dis nitione syncopes sit causa & mohbus, postumas tame dicere ea definille per causam, non per morbu,cu sit illud si1 quo depedet:dato quod sit simul & causa,& morbus,magis tame apparet sub rone causae,qua morbi, cu nullu inserat damnu ut morbus,sed ut causa. Ulteritis aduertendum,quod causa, quare,cu in hoc sympto-m ite ad sit etia in I bas in magnitudine diminuta,denominetur tamen

symptoma, & no morbus, est quia in hoc casu magis urget symptoma,

ruam moibus, propterea summedo denominatione a magis urgente, icitur symptoma,& non morbus .Praeterea considerandu quod causa Cisiciens,quae ficit hac portionem spiritu u, quae remanet,concentrare in cor,non est expultrix,ut aliqui voluerunt,quia expultrix expellit, dii

est irritatata , irritatur autem ab excrementis, non vero ab alimentis,c go expultrixyaon est causa elficiens huius affectius ι sed vera causa Elficiens est fortis virtus attractrix ipsius cordis, cum cor ex Galeno cide usu p.irtita n IS..in principio habeat fortiorem attractricem , quam ceterae partes : & cum haec virtus sortis attractrix sit ipsa natura , &Principi u intrinseca cog viscus valde necessarios esse ad vi spiritus , in hoc casu fac it,quod melius est,& attrahit reliquos ad cor,tanqua ad Parte magis principale, in qua magis possint conteruari,& in qua coagulati possint melius succurere defectui hora spirituu , & alios gene-

SEARCH

MENU NAVIGATION