Historia navalis

발행: 1657년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

301쪽

incendiarias in se ferri videret, periculi jam antea monitus arbitrio victoris se permisit'. Eodem die quinque aliae Hispanicae naves superatae. Neque Magnus Alexander invictus stetit, quem centurio Iaarsve ldius in suam potestatem

redegit'. Plures alias non virtus, non arma, sed noctis si1 mul atque nebularum densa tenebrae texerunt, quis cum

accessisset violentior ventus DG quendi 5 Michaelis Dor nii Praetoriae naves cum nonnullis aliis necessitati se ni bduxerunt. Petrus Quaderonus Neapolitanae classis princeps ad Goeingam foeda calamitate navem fregit, pleraque cum eo juventus aquis mersa morti cessit'. Luctantium cum morte miserabile erat spectaculum, modo natando obniti, modo sessis manibus cedere calamitati, ad extremum, sicut morientium acerrimus esse impetus solet, validissimo robore emergere,in tandem praecipiti fato succumbere . Postridie Batavorum classis vehementi vento, &densis tenebris a se invicem divulsa, neque usquam Hispanica apparui . Una hostilium navium ventis undisque jactata cum

Praetoriae nostrae occurreret, etsi centum armatis homini .

bus praeter nauticam pubem insidere tui: duodecim aereis totidemque ferreis stipata esset machinis, a novem sociis navalibus , qui jussu Imperatoris se cymbae commiserant, superata fuit . Dubium , an magis incredibilis tam paucorum hominum virtus, an hostium ignavia . cordia fuerit'. Secunda post praelium die juxta Cingula mari iterum Hispanicae quaedam nave is vela sua ostentabant, caeterum commoto mari nancisci illas Imperator nequibat. Itaquetia modicis velis Angliae oram praetervectus, galeonem obviam, quae metu territa, quod duae bellicae cum incendiaria

302쪽

immitterentur: ultro se arbitrio victoris permiserat, facile oppressi . Plureis aliae circa promontoria Malibi inter ceptae, vel ad Gallica litora juxta Caletum allisae. Ita victo profligatoque hoste, qui tanquam alter Xerxes immensa classe maria instraverat, qui ambitioneri cupiditate distentus, quarum causa pleraque inter mortaleis agitari solent certamina, faucibus patriae imminebat, vindex maritimae libertatis, in Daetus fortitudinis scopulus Imperator noster cum classe sua in statione Dunensi anchoras jecit, honorique Pennigioni Britannica cla si is supremi Praefecti, descircumjacentium munimentorum , machinas omnes festivo sonitu circumstrepere jussi . Caeterum Britannus, cujus animus haud dubie jam ante ad Hispanum inclinaverat, nequidem ullo signo explosae machinae, sicuti inter militareis gratulationes fieri consuevit, respondere dignatus fuit. Ex viginti tribus Hispanicis navigiis, quae primo insultu litoribus Anglia adacta fuerant, cum ex iterum fluctibus attollerentur, ne in jus atque potestatem Foederatorum cederent, quandoquidem neque fugae neque praesidii ulla reliqua spes foret, Penningtonus Anglo milite insideri jussit.

Quis invadendis cum se eludi sentiret jam ante monitus Imperator noster, ne quid hostile Britanno intentaret, Col-stero demandavit, uti viginti quatuor navibus duplices cursus iterando, mare lustraret, ipse Oeream, confestimo Hagam Comitis petiit. Quacunque iter faceret,vel incederet , plebs avida videndi gloriosissim Imperatoris latera ejus premebat, ita ut immensi concursantium fluctus pone attraherentur. Nonnulli ex primoribus prehensare dexteram, nullum ossicii genus intermittere . Ille singulari mo-

303쪽

rum comitate omnium obsequi studiis,etiam pluribus ignotis eadem affabilitate respondere, quippe ipse Batavus Ba lavorum ingenia noverat, quibus pressa pectore taciturnitas contemptus csuperbia appellatur. Immenso gaudio cuncta perstrepebant, nonnulli publice acclamabant, hunc esse immotae libertatis scopulum , Indiae Hispaniaeque procellam, pridie nihil mari recte est tim, illi Provinciam maritimam mandandam, qui inter tempestates atque sanguinem hostium educatus, totam aetatem in mari egerat. Alii, ut judicio suo nimis quam indulget inconsulta plebes, affirmabant, non tantum classem immensam domitam prostratamque, sed in una classe universam debellatam Hispaniam Caeterum uti magnitudo victoriae omnia praeconia exuperat, ita ipse multo majora jam pridem gesserat. Ita nimirum cum populo comparatum est, ut ea quae in oculos incurrunt, ac vi Aoriae praesente magnitudinem tantum cogitent, caetera etiam pulcherrima facinora negligant. Interea Patres, excepto summo honore invictissimo nostro Imperatore, supplicationes publicas, uti Deo immortali auctori supremora unico tanti triumphi debitas grates persolverent, & simul cum campanarum sonitu festivos igneis per totam suam ditionem decreverunt'. Nunquan majori

studio ad sacras preces concursum fuit, quis peractis campanis continuo pulsantibus urbes pagique facibus picatisque doliis ardere videbantuc, Plureisque accensa in turri bus laternae stellarum subito sulgentium speciem jucundissimam reserebanr Artificios ignes in altum aetati, nubibusque immixti, perpetuos caeleste is quoque ignes aemulabantur, quis lapsantibus stellae cadentes, uti vagus loqui

304쪽

consuevit, ad inferiora volvi videbantur. Longe pulcherrimum Hagae comitis in vivario Principis editum navato spei taculum, cum enim sexaginta tormenta ex vicino colle iterum atque iterum explosa forent, in aquis navicula ad exemplum Praetoriae Luutanicae incendiariis immissis conflagravit, atque in sublime rapta imaginem horrendi atque funesti exitus dedit'. Ita immenso gaudio omnium laxabantur peetora, neque tantum externi ignes, Verum etiam interni in omnium oculis praecordiisque flagrabant. Et re . vera longe augustissima haec filii victorii, quae totum terrarum orbem tam nominis implevit. Ultra enim quadraginta nave is depressae, captae, incensae, vadis alliis Ferro, igne, aquis ad septem millia perierunt. Mille de ultra septingentos captivi carceribns stipabantur vulneratorum num rus subduci nequibat. Plureis quoque tempestatum ac sentinae insueti, salo nauseaque consecti, in graveis morbos inciderunt, caeteri ferme, inter quos plurimi inviti ad sacramentum militare coacti, militiaeque insolentes, Regi inutiles fuero.

GIAM CLASSEM T SOCIETATIS INDICAE occI DEIN TALIS IN BRASILIA,

IC.uTI regiae classis in Freto Britannico miserabilis i csceda admodum fortuna fuit, ita circa Occidentem Ooci mari

305쪽

mari quoque infesta fuit. Omnem simul Hispanus intenderat maritimam potentiam, qua superba cogitatione Belgium invadere, Occidentem recuperare, sine modo modestiaque invadere, polluere, vastare omnia, nihil deniquo pensu vel sancti habere, in animum induxerat suum , caeterum praevaluere fata consiliis, potentiaque humana oponisa raro sempiterna semet ipsam precipitavit. Primo ipliim caelum turbatumque mare classi iniquum eandem violenta tempestate circa Promontorium viride disjecit. Accessit alia extrema calamitas , quod quando mare omne cum acte in turbines cessisset,in simul variis undique procellis incerti fluctus agitarentur, miles ferme omnis.maris bellique insidens plerique enim ab aratro ad Lacramentum militare adacti,tempestatibus faedis agitatus, simul diutina navium conciusione tetro odore, pestilentique Africae ora conse- actus, aerumnisin miseriis cod pertias extremum spiritum dedit. Volvebantur aquis cadavera, ct vel immanium belluarum rietibus relinquebantur vel respuente mari in vicina litora ejectabantu . Classis itaque militibus classiariis desecta in sinum omnium Sanctorum se recepit': ubi per integrum annum firmandis copiis navibusque resarciendis subsedit. Interea Mauritius Natavius Indiae Occiden talis supremis Ilii perator certior factus classem ingentem expediri, omnem operam consiliis hostium turbandis intenderes, vigilare, neque insomniis laboribusque fatigari, classem praeparare, juventutem militarem dc nauticam cogere iubere, hortari, ut semper intenti paratique essent , virtute talis volentibus omnia prona fore, hostem vinci assuetum, militiae insolentem, rusticam plebem non ita sulcare

306쪽

sulcare maria atque agros, classem incredibilem in Freto Britannico deletam, jam ipsis vitalibus vulnus afflictum,, illud reliquum esse, ut vastum illud animal nervis succisis

venisque conficiatur Exarsit nautica pubes, quibus aetas, animusque ferox erat, dc immensa cupidine gloria aestuabat. Nostra classis rerum omnium ferme indiga sub Praefectura Gulielmi Cornelii Logii tredecim navigiis constabat, quis commodum accessere e Belgio novendecim, ani

mosque nostratibus auxere. Ea tum erat belli necessitas, ut nondum exoneratis navibus, fatigatus maritimo itinere miles fortunam maris experiri cogeretur. Adortus Imperator noster ingenti spiritu duodecimo Ianuarii die intra Tamaricam de Guaianam hostilem classem, quae sexaginta sex navigiis, adeo enim numerus excreverat quindecim milliabus hominum constabat, cui summa cu maritima potestate praeerat Fernandus Mascarenga, Comes Torrensis, supremus Brasilia Regius Imperator. Potior ille erat numero militum, caeterum paucitas nostroru virtute dc disciplina praevalebat. Non idem vigor corporibus, ardor animis, impatientes illi maris, tempestatum, de ad sustinendum laborem inhabiles, Nostris salo innutritis omnis labos in naturam, Vorterat, neque unquam ab hoste vel tempestate quies, , ut paucis absolvam, horror efferati maris, praeliorum consuetudo animos quoque ferocientes asperaverat. Iuxta Pa- amorellam hostis militem septem millium terrae committere constituerat , caeterum conspecta nostra classe, quae

venti superioris praesidio illum premebat quantum pote rat profundo se dedit. Insectantibus Nostris tribus circitera litore milliaribus post medium diem usque ad seram noctem

307쪽

ctem acre praelium commissium est. Imperator Noster, qtio dinaritima prcelia utplurimum impetii valida esse, atque insultanti omnia prona, cedenti advorsa esse plerunque noverat, militarem hostilem aciem perrupit, caeterum Praetoriam invadendi supra modum cupidus, aquatuor galeonibus circumventus, perire is horas dimicandes, invicta quidem virtute navem explicuit, verum ipse gloriosae mortis necessitati,verbis extremis igneam adhuc sortitudinem spirantibuS, imperterritus succubuit. Verum una ex Nostris navibus adeo tormentoru ictibus quassata, ut aquam hauriens praesenti se subduceret periculo. Neque damni expers classis hostilis fluitabare Nox superveniens praelium non animos militantium fregit . urgente iterum sole, nova surrexit Nostratium virtus, suffectoque in desun et Praefeeti locum Iacobo Hugenio, ingenti ardore nervos contra hostem intendit. Guaianam inter, de Promontorium Album tanto horrore pugnatum, uti confundi cuncta admodum elementa viderentur, sulfurea Dcrassa sumi nubes igneis intercurrentibus radiis caelum d mare obduceret ' Tormenta undique militares ubi intonabant. Volitabant majoribus machinarum ictibus rapta in sublime corpora, lacer artus sanguine tabulata foedaverant, densa hostium cadavera pertransennas spargebantur. AEquior nostris pugna, quod hostiles naves mole sua immobiles fleetere se nequirent, nostrae celeres mobilesque modo puppeis, modo proras, O do concussis lateribus compages certis ictibus lacerarent. Neque enim in lectere se hostilibus navibus asso vii consilium fuerat, ne militum numero obruerentur, sed crebris

accessibus recessibusque hostem fatigare. Usque ad seram

308쪽

vesperam praelium hoc exarsit, pauci ex Nostris pro pugnae

atrocitate caesi vel vulnerati Navium tamen nostrarunti

una, cujus compages valido machinarum hostilium impetu pertusa, quod irrumpentes aquae sisti nequirent, sium Duce Mortam ero dcxLi militibus, fluctibus urgentibus cessire, reliqui prieter caesos in scapham desilientes necesstatem ultimam superarunt Sequenti die tertio ad Paraybam praelio uno a litore miliari usq; ad fugientem solem atrociter dimicatum Una nostrarum navium, cui oloris insigne erat,cum rupto minori malo difficulter se expediret, ab duodecim hostilibus cincta acta anchora extrema expectabat'. Caeterum ab una Praetoria nostra profligatae sex reliquae innectendo se omnem impetum effuderunt. Iamque trecenti circiter foros transiliverant, Nostri imperterriti advorsis telis in confertissimos hostes incurrunt, pro se quisque edit, ferro ferit, cominus acriter instat, utrinque imbuti sanguine enses, tandem fortuna nostra vicit, pulcherrimoque facinore hostes ejecit, quorum plures, .cum arma,quibus corpus tegitur, avertissent, atque in sola fuga salutem ponerent, caesi, alii, qui disiectis anchorariis funibus ad suos revorti nequibant, itidem vel obtruncati, vel aquarum violentia perierunt . Ita victoriae fiducia initium hostilis calamitatis suit, Nostris propemodum victis virtus lacessita omnem modum excessies, tortuna infestae contumaciter restitit, dori nec illam expugnaret'. Neque insectari elapsam naventa sine periculo hostiles quatuor poterant, quod dedita opera vadis se praecipitem dedisset. Caeterum alia hostilis, quae suppetiarum insularium Praetoria erat, ignara periculi,cujus Praefectus erat Ioannes Andrada de Ciantia, sortunam cum

309쪽

illa experiri tentavit e verum cum jam lateri immineret', caeco arenarum haesitans flecti nequibat, utrinque tormen torum fragores densatique iistus inevitabiles erant, itaquetia cum hostis extremam necessitatem effugere non poster, animumdespondidi, is vita incolumitatem paetus arbitrio victoris se permisit. Triginta antea, qui mari se praecipites dederant, ut a Nosstris reciperentur, efferatis pugnandi ardore navalium animis, vel mare vel ferrum conium psit Accepta demum conditione milites ducenti triginta cymbis telluri expositi, Andrada in Belgium missus. Haec duobus conflictibus decimo tertio ad Promontorium album, de seriquenti sanuarii die juxta Paralbam obtiger . Interjectis duobus diebus, silenti aeqliore , cum appropinquare hosti

tranquillitas vetaret etiam praelia conticuerun re Postridie vento se attollente multo acrior pugna recruduir Anona matutina usque ad seram vesperam utrinque sermo pari nisu pugnatum . Tandem vero consummata hostis fuit in faelicitas, Praetoria enim ita dedolata, ut fessa, an guida stippetias postularet, de fuga sibi consuleret . Treis cara vel Leci celocibus nostris in littus actae, ex quibus trecenti admodum Hispani, qui se telluri dederant, a centurione Tourionio caesi Tota clatiis versus septentrionem vela tendens pone rupes, quas Baxo Rochi indigetant, se recepit. Locus ille victoriae conficiundae propter difficiles accessus importunus erat , 5 quod majora navigia inde cursum repetere advorsi continui venti fluetusque impedirent. Interea qtaedam naves hostiles duo millia militum telluri exposuerunt, uti dissicillimo per tesqua&syl-Vas itinere centum' quinquaginta miliarium alii a

310쪽

contenderent aliae iniustaniam, vel ad insulas, nonnullae lineam aequinoctialem secantes itidem Bahiam profectar. Ita irrito rursum molimine, disjecta, fusa, dissipata potentissima classis fuit, quae Occidenti ingentem terr brem incusserat. Ita nobiles illae maritimae Hi1panorum expeditiones potentiam, atque existimationem Regis multum detriverunt , exiguo Nostris detrimento , sibi ipsi summopere calamitosae fuero Calamitas calamitatem trudebat, vastumque illud imperii corpus lacerum undique discerpebatuita: sicuti dissicile est contineres, quae vix ullo limite stringunt ut, Inprimis infestus Hispano Oceanus, de Nostris non simpliciter indulgebat. Et quidem deleta fuisset haec tota classis; nisi quorundam n. utar chorum ignavia vel perfidia pulcherrimam impedivisset victoriam Quippe duodecim tantum

vel ad summum quindecim nave is vires suas profligando hosti intenderant, caeteri sacramenti immemores foedo flagitio optimam occasionem corruper . Quos ubi Reci iam ventum fuit, frequens senatus judicavit contra Rem publicam fecisse De nonnullis more naajorum extremum

supplicium sumptum , quibusdam , prout divors a merito rum ratio postulabat, mortis poena remissa, vibrato supra caput a carnifice gladio extrema imposita est infamia caeteri exuti dignitatibus suis minore ignominia vel etiam' pecuniaria poena multati. Quorum socordia despersidia cae aterorum virtus eo magis emicuit, qui seipsos non deserue rant, & experiendo exiguis admodum copiis classem itit ipsi postmodum Hispani testati sinit, ira navium; litteriquas viginti quatuor galeones, profligat letani suderantque,l quibus d integer honos, illibatusque stetit . . l

SEARCH

MENU NAVIGATION