장음표시 사용
281쪽
tur. Rex Hispaniarum nihil cum tandum ratus , quatuor liburnicas praemiserat,ut portulam omnium, arciumq; Praefectos praemonerent, hostilem classem adventare, omni ope suam, quq ex Terra Firma, tutarentur,neque eam quae Novae Hispaniae est, incerto maris nisi insequente anno committerent. Caeterum classis Terrae Firmae jam ante obfirmato animo se pelago dederat, atque ex speculatoriis suis, quae ad
Promontorium de Corrientes in extimis Cubar oberrabant, intellecto visas duodecim Hollandorum naveis, caeterum
modicas, a quibus certaminis advorsa metuenda non ensent, Cubam vorsus, Havanam vela direxit Iolus longis erroribus actus tandem cognovit, argenti feram classem circa Cubae portum, juxta scopulos, qui Organes indigetan--r aequor navigare. Constabat illa galeonibus octo, aliisque minoribus navibus sex, quis summo cum imperio praeerat Carolus de barra b Immensas illa opes stipabat, namque millionibus novem aestimatam captivi affirmaban , aliorum diaria viginti numerabant'. . Opeis praecipuas Praetoria Hispanica vectabat . In quam Iolus, cum antea nautica facundia suos accendisset, acerrimo insultu proram vortit, atque harpagonibus validissime se implicuit- :quanquam praetoria hostilis ingenti mole castellum aliquod maris, nostra liburnicae speciem praeci ferre . Secundar&tertiae dignitatis naves eodem impetu Propnaetoriam
Noctilucam adortae Ierna itaque cum ternis atrociter dimicabant, relliquis nostratibus contra sacramentum militare extra discrimen pugnam aspectantibus. Exiguis limitibus sanguinolenta belli area claudebatur: uti in extremis fieri solet, quando non tantum pro victoria verum
282쪽
etiam pro salute dimicatur, hinc fori utrinque constrati cadaveribus, illinc Oceanus humanas inferias captabat. Hinc ignes, illinc aquae ingenio loci exitium minabantur. Morientium vulneratorumque ingens clamor, horrida machinarum tempestas picea caligine aerem obducebat, favillae fumo tetrico mixtae, cineresque, undique volitabant. Neque tantum majores pilae glandesque , verum Festucae tabulatis excussae dimicantes interimebant, aut vulnerabant . Et
quanquam ad duas clepsydras varia 5: anceps praelii facies esset, Praetoriae tamen nostrae miles, ingens virium atquo animi, foros de Hispaniciae Praetoria tabulata, pulsis ad inferiora hostibus, victor obtinuit' . Ex corbibus enim nostris, qui jaculatoribus referti erant, pilae ignea adix I dcxis III pondo certis ictibus in tabulata immissae tantum
terroris injecere, ut vacuam aream relinquerent, atqu
infra cancellos in interiorem navis alveum praecipites sodarent. Ita suo carcere clausi jam victi erant, nisi Propraetori de noetiluca Hispanica suppetias ferendo sortunarria mutassent. Ferme ademptum a gregario milite, cui milleo florenorum praemium promissum fuerat, aplustre, cum sulminanti procella hostium ingruente, eadem, qua per funes enixus fuerat, celeritate vix incolumis evasit audax ille su-nambulus. Interea reliqua hostium naves plenis velisin
Praetoriam nostram tendunt, queis unctis, metuens ne ocircumveniretur, resistere maritimus noster Hercules nequibat, quod caeteri centuriones ingenti perfidia praelium detrectarent. Hoc conflictu secundae, tertiaeque dignitatis praesecti, cum quinquaginta sociis navalibus, violento fato cossere,centum de quinquaginta vulnerati. Interea Iolustra' cuodiae
283쪽
cundia oestro concitus, exaestuante ex imis praecordiis sanguine, flagrantibiis de micantibus oculis, fortunam tot mentibus quaesitam, secordia de perfidia sibi eripi crebris de vehementius actis aspiriis indignabatur Minax illi vultus,
torva facies, color varius, inquieti pedes manusque sermo praeruptus , denique totius corporis fluctuatio. Convocatis Ducibus, qui foeda ignominia pugnam aversati fuerant, rupti sacramenti, militaris socordiae ignaviaeque acer-he, uti meruerant, expostulavit, unum ex centurionibus, qui superbe cindigne Imperant responderat, baculo per cussum ex autoravit'. aeteros hortatus ne vincere assueti occasionem optimam corrumperent, ipsam fortunam de- .cus, gloriam , divitias ultro polliceri, totiens hostium per micie ac sanguine ostendisse, se invictos esse, modo vincere cupiant. Hos esse nervos regios, quibus bellum in Belgio alitur, qui succisis domi impotentem inopiam ess . Ne inque navium mole terreantur, saepe minores cum majoribus conflixisse,& victoriam reportasse. Illas immobiles mobilitate Nostrarum debellari posse. Pervenimus ad occiduum solem , non ut cadat nobis liquescatque virtus, sed ut excitetur. Ex ultimo terrarum fine vietores reverti in patriam in manu vestra situm , nisi obstet ignavia. Meticulosos ho- .stes suis incumbere thesauris,in cum argento suo expallui DRD. Non tam ad pugnam quam ad praedam vos duco Virtus ipsa vos vocat, monetque ne per inertiam tantam victoriam amittatis e manibus, dignos vos judicat, qui immensa opes in patriam reseratis, si experiri cupitis Perdivina humanaque omnia vos oro quaesoque, ne Imperato
rem vel potius commilitonem deseratis. Ipse primi spe triculis
284쪽
perictilis me offeram, vos modo seqitimini. Caeterum cum praelii iterum signum dedisset, frustra omnis fuit adhortatio. Alios formido vel pervicacia, ali' hostiam potentia in transvorsum rapuera Postera die, tertiuia singulos duces de navarchos novo obstrinxit jurament', qui syngrapha vitam se ante cum morte commutaturos esse, quam
praelium desererent , polliciti fuerant. Verum experiri tunc virtutem vix licuit, cum mariis vento iniquo nostra classis. ad inferius latus fluitaret, ictibus hostilium tormetitoriindex posita continuo quassaretur. Et superare gradus, prae ter classem hostium eniti iniqua tempestas non permitte bat. Neque fecere officium , qui sacramento se obstrinxe rant'. Die decimo de septimo Septembris certior factus
Praesectus, juxta vada Cube,atque scopulos Organe RispaVnicam classem iter tenere , fortunam iterum tentare voluit Veterum nautica pubes, quae socordia rignavia ducum in
partes quoque divisa erat , incusando simul illos, nequit; iquam ad pugnam incitabatur. Tunc loliis quinqtie Duci xbus abdicatis suffeetisque aliis,omnium animis accensis,hoia stem jam animo dc spe vietor obtinebat, verum arri ante ex statione sua hostes elapsi in Novam Hispaniam abieran .i Ita paucorum socordia dc perfidia tam illnstris evari uit occasio , quae lubrica, neque in vita tenetu G. Hujus perfidiae,prieter plures alios sequaces, duo fuere ante signantiqui, cum Iolus illis aetate minor esset, obtemperare illi opprobrio ducebant. Simultatibus itaq; privatis collis Ducis autor ita infamia 8 dedecus potiora fuere com nnbdis patriae Adeo insita mortalibus irriperandi profunda cupido, ut difficulter iis,
quos pares vel minores dignitate habuere, morem gerant ' ui .. Min CAP.
285쪽
TINUM TROMPIUM ARCHITHALASSUM, ET MI HAELEM Do I NIVM P R E-FEίTVM c LASSIS HOSTILIS.
DUO OEci navigiis fauces Diinherha obsederat in
victus Imperator Martinus Tromptus. Invitum hoc hosti, quem maria depraedandi cupido ingens incesserat', tum etiam destinatus Hispaniae miles arcebatur. Injunctum G Hispanico concilio Praefecto chissis hostilis Michaeli Dornio, Batavos portu suo ditoribus pelleret: non toleranduRegiam classem tam modicis viribus obsideri.Animata quoque pubes nautica a gubernatore urbis Fuentesio,cui persuasum quinque tantum bellica nostra navigia pugna idonea, reliqua numerum tantum implere, caeterum invalida,neque ullum insulture ferre posse. Affirmabat ille,licet felicitas hosti aspirare videretur, temeritati tamen non semper fortuna indulgere. Audeant modo vincere, victoriam in promptu. Nunc maris cubili pulsandum hostem, quem valentiorem audacioremq; propria negligentia faceret Ingenti animorum motu laeta suis periculi juventus perstrepebat, qualis solet esset multitudinis, maxime militaris , quando a primoribus incitata caeco studio agitur. Decimo ictavo Februarii die prima luce appetente, commeatu, milite instructa classis, quae viginti naves, qui regiae majores duodecim continebantur, numerabat, Dunkerka solvit Marchio
286쪽
chio Fuentesius Praefectus urbi in litore caruca vectabatur, qui jam successus magnitudinem animo metiebatur, fiduciaque victoria inflatus, tumida cervices, more gentis Hispanicae, spectandae cladi Batavorum , oculos in vicina maris circumjectabat. In consulta quoque civium multitudo ejusdem voti consors per universum litus diffiindebatur, atque augurio laeta utramque classem oculis usurpabat, promiscuo errore vulgi, ne quidem suos sine crimine vinci possis Cum hostilis classiis primo vela intenderet, centurio Hollardus, qui excubias agebat, exploso tormento signum hostilis adventus dedit Quo audito Imperator noster expediri cuncta ad praelium jussit, ipse circumspeetus, acer, indefessus, audi oritate, ubi necessitarin dicit, astrictus, δρsimul, quod longe dissicillimum , prolixae de effusis in socios
navales humanitatis, qui illum identidem optimum parentem indigetabant, vitam mCrtemque simul cum periculorum socio namque dignitate Imperator, etiam cum gre gario milite eadem munia obibat dividere parati. Velificari noverat ingeniis nostratium prudentissimus Imperator, quos si nimis dure dc serviliter exceperis, irritantur, sin . salva autoritate mitigentur imperia, plura praestant quam promittunt invicti robore Maudacia. Tales viros, quibus
decretum erat aut vincere aut mori, nulla virtus frangero poterat, cum ipsi virtutis modum omnem excederent. Recta itaque in hostem vela tendunt tanta alacritate , tanquam si ad epulas invitarentur. Primum initi iam hostilis calamitatis binae regiae naves dederunt, quae interceptaevi a nostris cinctae, laceratis malis,pluribus caesis, facile captiae superataeque sunt . Interea Martinus noster, Martis illa vera. m et sobo-
287쪽
seboles, cum quinque Regiis navibus solus inaudito successu
tam fortiter per treis horas dimicavit,ita armis de constantia praetoriam navem contra omnem hostilem impetu tutatus est, ut summa infamia atque opprobrio hostes proram avorterent, de tam cruentae praeli tempestati se subducerendi .
Pulcherrimum hoc virtutis spectaculum ingens ludibrium hosti debuit, qui ante victoriam victo . veluti certo successii exultaverat, qui nihil modicum locutus in nostri contemptum, ne quidem quinis navibus contra uisam Nostratium se sustentabat. Neque hic substitit virtus Imperatoris nostri, verum Praetoriam hostilem adortus, per dimidiam horam acrem conflictum exercuit. Jamque illa propemodum victa Mnceisque duabus minoribus singulari
audacia Hispano ereptis, cominus res agebatur, cum levi momento, uti in rebus maritimis solet, sors mutata extremum insultum inhibuit. Flectendo namque navim , quo acrius hostem premeret, tumidiore vento vela inflante ,
praeterlapsa praetoria hostilis turpi fuga terga dedit'. Imperatoris exemplo, ingenti undique trepidatione atque consternatione, caeterae quoque fuga sibi consulere non erubuere. Nunquam insolido stetit vana superbia, mingentium conatuum fastigia, nisi virtute vera nitantur, irrito molimine collabuntur. Praeterquam quod mortaleis curas suis viribus trans fines praefixos expediri non permittit supremum . numen. Neque fugiendo satis tutae hostiles naves Here , nonnullae enim tellurem vorsus flexo itinere, vadis haesitantes auctis demum aquis Dunkerham petiere. Non eaden ta
fuit vicaria hostilis celicitas, quae itidem, cum ostium urbis, quam Scheurtiam appellant,velis attingere non posset, quia
288쪽
quia alte arenis sederat, dubium an rupta, an ita tormentis dedolata esset, ut ultro deprimeretur fluctuare nequibat. Cui superandae cum duae nostrarum navium immitterentur, milite vicino litori exposito proprio igne conflagravit.
Magna haec de inexpectata calamitas vires maritimas hostium plurimum turbavit, praecipue quia difficile erat
attritas opes subitore colligere, spes fractas novare, vel tanto vulnere consternatum cum socio navali militem in melioris eventus fiduciam erigere. Namque ad mille de sexcentos, alii adhuc centum addunt vel cruento fato occubuisse, vel vulneratos, vel captivos fuisse ipsi hostes non dissilebantur. Subito quoque permota civitas, atque immutata facies urbis erat, namque ex summa talitia, quamofiducia victoriae pepererat, repente incredibilis tristitia invasit, neque lachrymae sanguinem caesorum extinguere quibant inprimis mulieres, quarum pediora in dolorem facilius liquescunt, afflictare se manus supplices ad caelum tendere, aliae maritum , aliae patrem vel propinquum ingenti julatu lugere, quaedam misertae parvorum liberorum , fati iniquitatem accusare in prout cuique dolor verba dictabat, effundere 1 Archi thalassus, cum ipsa clades crimini duceretur, in carcerem conjectus, ubi tempestas indignantis plebis deserbuerat , rationibus redditis iterum exemptus. Imperator noster non immodicus i titia, vel fortunae suae pia dicator, vigesimo S primo Februarii ditis Helle voetam appulit, duabus laceris attractis Dunkerhanis navibus, quae quingentis antea viris stipatae. caeteris captivis, ducentos amiserant. Eo quidem haec victoria majori laetitia
289쪽
minabatur, tanquam nimbo undique effusa propere in eundem vorteretur, quod iterum infestum haetenus mare commerciis laxaretur, quod destinatus Hispaniae miles impeditetur. Praemia quoque virtutis insignia Patriae Patres Imperatori reliquisque Praesectis largiti sunt, prout cujusque merita de dignitas postulaband . Praeter torquem auream , qua Proceres illum ornarunt , Regis Galliae QCardinalis Richelivit effusa in illum fuit liberalitas, quae alibi recitata, cum luetuosae ejus morti verborum impari strepitu justa sol
veremus, nunc repetere visum non fuit'.
NENS INTER FOTENTISSIMAM HISPANICAM LASSEM, ET FOEDE
INoεNTisus impensis, regnis omnibus , quam lato
se diffundit Hispana potentia, nervos opum fabriles-ue operas tribuentibus, vix annuo tempore expedita clauis ineunte Septembri Corunna Galliciae oppido mare elegerat, cui tanquam alter Xerxes Hispaniae Rex imperium minabatur. Sexaginta septem navigia, vel potius immensae molis castella, tanquam insulae natantes prolando incubabant, quibus virorum viginti quinque millia stipabantur,. Inter quos prima Nobilitas sponte nomina dederat, tum , ut fidem suam atque animum Regi probaret, tum ut gloriosae victoriae consortes forent, cujus certam conceperant fidu-
290쪽
siduciam. Quamquam enim plerisque S gloria, opes atque alia optanda domi superabant, tamen hanc militiam, recusare, etsi maris insolitis, ingens probrum ducebatuta. Supremum classis imperium obtinebat Antonius 'O- quendo, militiae maritimae vetus, probataeque jam ante i Brasilia virtutis. Cujus Praetoria navis, octingentarum ve-hium, sexaginta desse majores machinas vectabat Archithalassiis Castiliae erat Andreas de Castro, Regni Neapo. litani Petrus Quaderonus, Gallicia: Franciscus Feyus Sotio major, Lusitaniae Lopezius Docias, qui navigio omni unio maximo praeerat , quod tabulatis firmisque compagibus impervium, mille ducentarum vehium, sexaginta octo majoribus tormentis terribile erat. Dunkerhanis imperabat Michael Dornius. Qui rationes accuratius exegerunt,mille septingenta circiter tormenta majora fuisse referunt. Quibus integra regna vi ditiones contra impetum hostium sustentari posse videbantur. Principes terrarum Regesque in suspenso haesitare, quo tam immensa classis ferre tuta, neque quisquam tamen secretorum adyta penetravit. Hispani, quod laudandum, nihil minus quam arcanorum
prodigi sunt, desinterius premunt omne secretum . Taciturnitas optimum rerum administrandarum vinculum, sine
quo nihil recte in Re p. sustinetur. Consilia saepe vulgata hostem instruunt, uti artem arte eludant '. Plurium illa fuit sententia, Amasi vel Fretum Danicum turbandis Hollandorum commerciis peti. Alii alia, neque verisimilia variis sermonibus jactabant'. Praesertim inconsulta plebes avida futuri in rimandis arcanis ingeniosa sibi videbatuta. Nobis certum arcana Principum dissiculter penetrari , cqui