장음표시 사용
291쪽
qui maxime se nosse existimant, inprimis falli. Nam Principes ipsi alia saepe promunt, aliud pectore clausum tenent.
Catterum longius abiit nostra dictio, nunc ad institutu trurevortimur. Praefectus classis Tromptus circa Bevestrat duodecim navigiis mare tenebat, certior factus elassem, Hispanicam Corunnae portu solvisse. Decimo quinto Septembris die ingentis hujus classis vela conspecta omnium, oculos praestringebant . Non tam viribus atque apparatu quam virtute animi res militaris procedit, potentia fortitudine destituta, ubi prim tim impetum, Fidit, collabascit. Utplurimum modicis copiis victores fuimus, ubi viribus propriis nitebamur, magnos apparatus fortuna destitui . Neque tamen calamitatem provocare, ubi subsidia praesto
sunt, boni Imperatoris est. Displosis itaque per intervalla tormentis accessum hostilis classis indicavit . Audito signo Pro praesectus Witto Wittentus animi acer, qui spiritu excelso&erecto omneis motus ortunae, omnia humana infra se despectabat, ex loco , quae Cingula appellant, quam , celerrime, cum omnis mora periculosa esset, quinis navibus se proripui . Insequenti die, cum primum sol surgeret, utramque de hostilem nostram classem oculis usurpans, diu cum advorso vento luctabatur, ad horam tandem undecimam aegre se Nostris unxit, cum per horae spatium acres cum hoste incidissent velitationes. Ita septendecimiai navigiis decretoriis armis contra hostem tu est D 'Oquendo, qui per contumeliam navigia nostra depressa gallinas indigetabat, iam exiguis viribus fortunam Regis ludibrio exponi indignabatur, primum impetum in Praetoriam e fludit tanta ferocia, uti e vestigio eam superare posse falsa
292쪽
opinione sibi persuaderet Ut non naturalis tumor no Xam saepe corpori intentat, ita hominis Hispani, etsi rerum maritimarum periti, ventosa arrogantia nihil nisi opprobrium sibi ingens peperit . Quippe periculo is ego
tiis compertuna fuit, in suo maris elemento Batavos virtute neque velle, neque posse superiorem admittere Acerrime quidem usque ad horam quartam utrinque pugna tum , donec Praetoria hostilis admodum fatigata , languente impetu, septentrionem vorsus ad angulum loci, quae Cingula appellari diximus, se recepit. Sicut vastum animal aegre se movet, ita magnitudine sua torpida illa moles dis ficulter se pugnando flectere quibat atque mobilitate nostrae navis, quae huc atque illuc se vortens certis ictibus
tormenta verberabat, admodum fessa, lassata dedolataque sui . Hoc tamen inter Hispanos S Batavos praelio, non, virtute hostium, sed fati iniquitate dura Nobis sors obtigit. Proprio enim pulvere tormentario forte fortuna incenso una nostrarum navium horrendum spectaculum praebui , cuncti praeter unum in suprema aeris jactati miserabili
morte perierunt, laceri artus, urunca cadavera primori
sublime rapta , dein insolenti velliti nimbo in prosundum maris volvebantur Vespera appetente a Concilio militari constitutum , exiguis velis juxta classem Hispanicam, morari, atque ita hostibus obviam ire. Postridie caelum densa nebula obducebatur, adeo ut prospectus impedire tuta, caeterum fulgore solis dilatissa, versus occasum aestivum juxta castellumadam, Folhstonum ad oram magna Britanniae classis se ostentabat, quo ingenti velocitate properatum. Verum sub meridiem silenti aequore propinquar Ni veti-
293쪽
vetitum Hire. Cum dies cecidisset, militaribus suffragiis
visum post mediam noctem lucente luna hostem ex improviso adoriri, qui relabente mari aestum opperiens anchoras jecerat, uti opportune postmodum in statione Dunensem se reciperer Etsi autem, an consultum videretur nocte intempesta per incerta maris, quo nihil aeque fortuitorum capax est, hostem lacessere, fluctuarent primo animi, tamen mari nostro suetis minus periculii videbatur fortunam experiri contra noctis horror , locorum imperitis infestum vadis mare , subitum praelium , magis iniqua hostibus videbantur. Qub autem naves dignosci pos-1ent neque amici in amicos incurrerent, tum geminati Siti Praetoria, tum alibi singulis accensis ignibus, aliisque indiciis significatum fuit'. unctis quoque navibus pressa navalis acies, ne multitudine hostium circumvenirentur. Ita, euronoto modice vela inflante, fiducia pleni praecipitesNostri in hostem feruntur, sicut in rebus asperis fortissima consilia tutissima sunt'. Quin et animo jam superiores videntur qui ipsi licet validioribus pericula inferunt, cunctatio deses timori atque ignavia propior videtur. Hostilis classis, quae Doveram petens vela quoque jam ventis dederat, secunda post mediam noctem hora tormentorum verberibus praviter impetita, simul cum nostra vorsus promontoria fluctuabat postridie Banc ardus Commendator duodecimis navibus suppetias Imperatori serens adventabat hostis territus in stationem Dunensem cursum flectebat. Hoc conflictu dilae primum hostile is naves superatae, quarum uni, quae Galeo erat, dum priaedandi avida nautica pubes incumbit, atque omis hoste pravum inter ipsos certamen glisciti I spolia
294쪽
spolia consectandi, ab hostibus recuperata fuit. Caeterum plureis aliae, dum cedendo salutem suam committunt flueti . bus, ab insectantibus certis .continuis machinarum ictibus, summopere quassatae, aegre in stationem Dunensem se receperunt. Tanta ardentis pulveris cum feralibus globis emissa fuit copia, non secus atque si fulminantis caeli trucem atque horrendam faciem quis aspiceret'. Deficiente pulvere similitaribus pilis , Caleto vicino Galliae oppido quadraginta millia pondo nitrati pulveris, quatuor millia globorum, atque aliae necessitates bellica confestim accersitat fuero. Revorsus Imperator ad austrum classis Hispanicae anchoras jecit, ita ut hosti gravis pugnandi necessitas incumberet, si mare eligere cupere . Ita cincta modicis viribus immensa classis, S quam ante vix laxitas Oceani capiebat, nunc arctata angustiis premebatur. I erum si satim manus conserendi fiducia hosti adfuisset, dubia forsan fortuna pugnatum fuisset, caeterum moram nectendo, sicut Hispanorum ut plurimum lenta solent esse consilia , dubium an contemptu hostium, an me tu , an quod sub praesidio Regis Britanniat latitaret, neque conflictum ausuros sub
litora Angliae Batavos crederet, certe temporis diuturnitate
copias nostras validissimas effecit. Nobis sedet sententia, invisam potentiam exiguis admodum momentis a supremo numine pessiimi trahi, mortalesque curas inter se fluctuantes tandem collidi, atque in arctum redigi , unde peden L.
referre nequeant'. In tesea Patres Patriae, Princeps Auriacus , summo studio naves bellicas expedire, agendo . Vigi lando, publicae utilitati velox remedium ad bibere, nautis amdc militarem juventutem, cujus animosa 5 ingens subito
295쪽
cbnfluxerat multitudo, ad sacramentum cogere, omnia denique providere me quid detrimenti Resp. caperet. Intra menstruum spatium centum nave is majores in mare deductas attonitus haesit orbis, vix posteri credent . Et nos ipsi vix fidem adhiberemus, nisi factum constaret . In natabat subito pelago instructissima classis, qualem per annos aliquot vix expedire potentissimus Rex potuerat, qui solem, Orientem cum Occidente junxerat, cujus Veneratio de majestas per cunistas nationes latissime diffusa fuerat . actent Carthaginienses, Phoenices, Rhodii, uerum domini Romani immensam maris potentiam , in spitham a terra arctata tanta maritima potentia omnibus terrarum Principi.
hus formidabilis visa fiat . Nam quid ego hic primum,
commemorem, an celeritatem eX peditae classis , an multitudinem navium, an nauticae uVentutis ingentem ttirbam , quae ferociam de robur ex mari contraxerat, atque hostis
profligandi, patriae armis tegendae immensa cupiditate flagrabat, quibus corpus agile dc expeditum, vastus de immensus animus,mortis hostiumque contemptor inerata Neque
vero in unum contracta erat maritima potentia, cum duplo major expediri necessitate urgente potuisset, caeterum sufficere ill e copia profligando hosti videbantu , Ita circumventa hostilis assis omni ope elabi, atque in libertatem se vindicare nitebatur. Tredecim Dunkerhanis navigiis res opportuna cecidit, ut sub obscurum noctis Goyingam vorsus, ubi nullae positie erant navales excubiae, elaberentur. Neque vero hoc socordia dc negligentia Imperatoris contigit, caeterum fides Anglorum, qui majora illic navigia fluctuare non posse asseruerant, helc laborabat. Eorundem ope
296쪽
ope scaphis velivolis, quae simul huc atque illuc remis torquebantur, transmissis in naves hostiles noctu Hispanico
milite, de magno vulneratorum numero, omnis sere pedes qui recens ex Hispania advenerat, incolumis Dunkerham' venit. Quo comperto, ad illud latus aman cardo excubiae actae, ne plures clanculum in posterum elaberentur. Interea Patres primo dubiis agitabantur consiliis, an in station Britannica adoriri hostem consultum foret. Neque tamen cunctationi locus erat decretum itaq; ,sin hostis non prodi
ret, pulcherrimum patrare facinus, ut contra eundem iunctis copiis fortunam maris experirentur. In sex ordines divisa navalis acies. Prima odio velis constabat sub Praenetura Dionysii centurionis, secunda octodecim, ductore Archithalasso, tertia viginti&novem, sub imperio propraesecti Wittonis Wittenti, cui illa cura incumbebat, ut ex advorso Anglica classis consistens prospiceret, ne quid Britannus, qui Hispanis clanculum favebat, in pra: lio rerum novarum moliretur, quarta tredecim, sub vicario imperio Ioannis Everardi, quinta decem navigiis movebatur, qu1s imperabat Praetor, ut vocant, nocturnus Calsiius, sexta totidem, Commendatore Houte benio. Quatuor nave is recipiendo militi, si fatalis aliqua necessitas ingrueret, treis annonae vectandae destinatae erant. Constitutum, ut Tromptus Praetoriam supremi Praesectio 'oquendi, Ioannes Everardi Lo-pezii Dociae Lusitani, Calsus Dunkerhani Praefecti Michaelis Dor nn Dionysius australem, Houte benius Septentriona e partem Hispanicae classis uno impetu adorirentur. Vigessimus de primus Octobris illuxerat dies, cum horrenda praeli tempestas Oceano incubuit, tantaque calami-
297쪽
tas visceribus adacta Hispaniae, ut aegrum Reis corpus extremum ferme spiritum traheret, neque ullis terme fulciri iterum sustentaculis posset: non secus atque navi, quae sentinam trahi , compagibusque solutis laxari pluribus locis cepit, nequicquam succurritur, ita ubi in totum collabi fortuna ceperit, frustra quis remediis obnitituta. Antequam ad praelium ventum, Martinus Tromptus ad Praesectum Anglicae classis Penningtonum , qui iniquior Batavis
videbatur, has literas conscripsit, quarum haec fere summa erat: Certiorem se factum a Penningtono,illi se hostem sore, qui primus in statione Anglica hostilia intentasset, securitatem regiorum portuum primum violasse Hispanumb. Quid contumeliosius viris ad arma natis, quam hostili se a lubidini obnoxios, in seriores&pene victos vietoribus insultare, celocem aliasque naves tormentorum ictibus verberari, etiam unum globo transfixum ' omnia incitamenta victoriae pro nobis sunt, neque Deus siverit, ut Batavorum gloria de virtus ludibrio exponatur. Rogamus te, ut
juxta fidem datam suppetias nobis laesis feras, vel , si illud
displiceat, neutiquam advorseris. Omnium jam aestuant praecordia pugnandi immenso desiderio Iussu Procerum, quis obsequi prima semper nobis cura fuit, manu nostra, si prodire nolit, ex suis latebris tanquam septo clausos hostes ejiciemus. Certam autem fiduciam habemus, Regem, judicio, sapientia pollentem, qui etiam D 'O quendo indixerat, uti statione Dunensi discederet, approbaturum, vel saltem vitio hoc versurum non esse, quod caedendi hostis publica necessitas extorsit'. Haec vel similia cum rescripsi Dset Imperator, pubem nauticam jam sponte accensam hor-
298쪽
tari, ut venienti fortunae, quae non simpliciter sortioribus jam indulserat, occurrerent, hunc magnum diem victoribus decus atque immensam gloriam polliceri, neque vanum hostium aspectum recessu suo metuendum, fugienteis
in illum se recepisse sinum , nunc cinctos undique obsideri,
atque suo quoque metu in extremam perniciem agi Infestum semper Hispanis mare fuisse, virtutem Batavorum maritimam, quaqua soli via esset,Orientem 5 Occidentem perrupisse , circa punctum hoc terrae mari dominationem Hispanicam primum retusam, xvexilla libertati erecta Muntitudinem militarem hostium inertem, & jussit Regio ex opificum tabernis, S agrestibus casis extra istam armis imparem esse, illos velo in mari inter sanguinem ac saevas tempestates educatos, quicquid recte fieri vellent, propitio numine etiam prompta manu efficere posse. Ita inflammata juventus praeceps in hostem ruit, periculis admodum suis laetabatur. Hispanus ubi serio rem agi videt, aquilonare classis latus peti, improviso tumultu excitatus, anchoris sectis dum pericula fugit, in multo gravius incidit'. ebulis enim caritim tegentibus, viginti duae naves Hispanicae vorsus litus vadis alli se haesitarunt, quanquam amante Ο-nuisset Franciscus Fejus, ne illac ulterius cursum flecterent. Ita dum probis consiliis non obtemperant , cum importu no4 vadoso mari luetabantur. Neque evadendi ullum praesens remedium fuit' Luce enim nebularum caliginem perrumpente, pressae sicco arenarum nave is vestigio invadebantur. Et tanto furore missilia mittebantur,uti fixis navibus
nullus exitus daretur. Certis glandiu istibus, nullo refugio, tantum mare hostibus patebat. Itaq; milites 5 socii navales
299쪽
periculi novitate exterriti, alii in cymbas, alii in profundum se praecipites dederunt,quoru pleriq; misere perierunt. Immissis dein incendiariis ignibus,hostiles naves flammis consumptae. Interea nectitori nimis Batavi propinquarent, ex castellis munimentis Angliae aliquotiens displosa tormenta. Reliqua Hispanica classis in divorsas acies partita, ad
interiora maris se proripiebat, quem insectabatur Trom pius, successui insistendum ratus, cum ex primis eventibus ultima quaeque ut plurimum cedant Archi thalassus Cantabriae, quam minc Biscatam vocant, implicitus galeonis alterius velis dum ipse partem aquilonarem classis sua turbat, se caeterasque ejus ordinis ingenti praecipitavit infortunio. Turbatis enim semel ordinibus, cuncta admodum nutabant consilia, festinare, trepidare, suo quisque metu pericula aestimare, modo obniti, modo iterum relictis armis fuga se dedere, nihil denique consulti aut pensi habere. Ita desperatio ac terror, ad affli istos ulterius obsessosque opprimendos multum valuit. Interea Praetoria Lusitanica navis, cui Praeerat Lope Zius Docias, quae mater Teresa indigetabatur, Ioannis Everardi sociorumque vehementissimum insultum patiebatur, caeterum cum invictum illud maris castellum. nullis perforari posset tormentorum verberibus , dc densato militum agmine, qui ad octingentos numerabantuta, nullum accessum admitteret, atque adeo in Nostros incredibili ferocia continuos ignes cum missilibus omnibus machinis vomeret, Trompto, alioque adventantibus consultum visum , quod immensi illa moles nullo alio modo
debellari posset, duas incendiarias immittere . Quaecum praetervectae frustra fuissent, reis aliae denuo immisse horrendum
300쪽
rendum atque ad eb mirabile ignium spe istaculum edidere
Ubi enim incendio pulveris nitrati receptaculum dissiliit , tanto fragore Caelum intonuit, ut vicina litoris tanquam terrae motu trepidarent, atque densa ignium ulmina veluti per attonitas nubes agitarentur, inprimis quia tenebris cadentibus eo magis flammarum violentia in oculos incur-Ieret. Tum incendio navis, inprimis vero ubi discusso in aerem pulvere pyrio cuncta in aerem raptarentur, octingenti homines perierunt , inter quos LopeZius quoquo Docias, cui ante brachium quoque machina ablatum suerat, ingenti virtute fato fundius est. Caeterum varia erat
passim mortis species de imago,alii ferro trajecti,alii ignibus consumpti vel femiustulati, alii profundo mersi , aliorum laceri artus simul cum pulvere in sublime rapti huc atque
illuc volvebantur. Navis ipsa in partes collisa hac tempestate non amplius in mari , sed in ip aere varie adtabatu . Incredibile dictu unam ex majoribus machinis candefactam , tanto impulsu in sublime jactatam fuisse , ut instar . teli ipsis admodum se nubibus immiscere videretur. Neque iniquitas sorti uni Nostrarum navium defuit, cui praeerat centurio Muschius, quae antenna pergulae hostili implicita, cum forte per errorem incendiaria, quae vicinamis hostilem petebat, in illam ferretur, ignibus quoque violentis consumpta periit, caeterum juventus pleraque recepta navibus nostris incolumis evasit jam antea D 'O quendus,&Franciscus Fejus Lusitanicie navi periclitanti suppetias ferre omni ope annixi fuerant, caeterum tanta tempestati se objicere inconsultum censuerunt. Fejus dum modicis velis opperitur, a Presecto de vicario cinctus obsessiisque,cum etiam