장음표시 사용
9쪽
In Q. Valerii Catulli carminibus etiam post praeclaram
Caroli Lachmanni curam, qua omnium quotquot bene de eis promereri studuerunt grammaticorum conatus Ionge superasse milii videtur, complura inveniri quae nondum sint in pristinamῖintegritatem restituta, quid mirum estta in eo libro cuius quae esset recta emendandi ratio idem ille Laelim annus Iuculento primus exemplo demonstravit δNam qui ante eum in renovanda pulcherrimorum carminum elegantia operam posuerunt, etsi multa eos optime emendasse nemo instiabitur, tamen nondum explorato artis et laboris quasi fundamento seri non potuit quin ad falsam saepe opinionem Iaberentur et certae viae ignoratione Iongius a fine aberrarent. Atque ipse Iosephus Scaliger, cum non contigisset ei ut exemplar nancisceretur melioris generis, quem ad modum Τibulli ea minum vetusto codice usus est quem ab Iacobo Culario acceperat, non potuit librorum fidem et auctoritatem accuratius inquirere, nedum potuerint alii qui minus Scaligero in arte valebant. Praeterea multi, cum scirent omnia carminum Catulli exempla ex uno aliquo codice non ita pridem transcripta esse, ingenio potius quam librorum pervestigatione considendum esse existimaVerunt. Nam saeculo a Chr. n. decimo quδrto repertum esse forte
10쪽
fortuna antiquum Iiorum carminum, quae diu delituerant, codicem atque inde propagatam esse haud eXiguam exemplarium multitudinem inter omnes constat: ceterum ubi ille codex inventus fuerit, quo anno, a quo homine, hoc vero magnam habet dubitationem et nisi novum lumen appareat videtur esse inexplicabile. At videor tamen mihi operae pretium lacturus esse, si componam omnia quae in hac causa aliquid momenti habere possint. Isidorum Hispalensem Catulli carmina novisse caput duodecimum libri sexti originum monstrat et accedit sortasse aliud indietum, de quo alicubi dicam postea: deinde per aliquot saecula non videntur esse lectitata. Nam quo tempore lexica conscripta sint in quibus Catulli
versus XXXIX, 11 p. 20, 29 et LIV, 5, p. 27, 4)
illustratos esse Scaliger narrat aeque ignoramus atque
originem glossarii Pithoeani, in quo dum placor explicatur, p. 71 Gothula. , plangor, Catulli vocabulum, excarni. LXIV, 273 p. 51, 10 assertur. Sed saeculo nono Batherius in sermone quodam suo opp. p. 639) quid de me Moere ζ inquit quMirales cogitare t et Ni turpia subsilens honesta solum, prohibita iacet, depromam, si M lege dei. Ni debitorem me fore
non nescio, d non meditor ac nocte, Catullum numquam antea lectum, Plautum quando iam ol lego nec lectum osca. lego lectum , musicam quando Samsormatus exponos' Usus fuerat hoc sermone Rutherii ante quam opera eius ederent Balterini Vero nae a. 1765 Scipio Masseus commemoraveratque hanc narrationem Veronae illustratae parte 2, p. 7 ed. a. 1731. 9uo anno et ubi terrarum Ratherius ista scripserit non