Quaestiones Catullianae / scripsit et ... publice defendet Mauricius Haupt ...

발행: 1837년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 시학

181쪽

illis carminibus versus hac occasione data emendabo. in ca mine 6, V. 42 f., Calpurnius cervum cum describit, haec subiungit, si codicibus credimus,

oua subtiles ramosaque tempora molles Implicuere roSae: scripsisse videtur Cornua sutilibus ramosaque tempora nodis Implicuere roSae.

in ecloga autem 9, V. 53 f., postquam carmen Idae pueri rettulerat poeta, alterius pueri Alconis carmen praeparat. Sed

ineptum est quod in libris legitur,

Haec Idas calamis. tu quae responderit Alcon Versu, Phoebe, refer: Sunt aurea carmina Phoebo. scribendum est, ut mihi quidem Videtur, sunt curae carmina Phoebo. nam praeclara esse Apollinis carmina praeter rem diceret poeta, apte autem loquitur cum ab Apolline, carminum auctore et omnis poesis praeside, petit ut quid Alcon cecinerit

reserat.

Itaque Pharsaliam ex carmine Catulli Pontanus recte removit. sed alius eiusdem carmiuis versus turpibus vitiis

laborat. narrantur ibi haec inde a Versu 285 p. 51, 22 ss. , Confestim Penios adest, viridantia Tempe,

Tempe, quae silvae cingunt Super impendentes, Minosim linquens doris celebranda choreis. mendosa vocabula multi conati sunt corrigere, sed ut neque Verum inVenirent neque refellere eos opus sit. ex me siquis quaerat quibusnam Ρeneus Tempe choreis celebranda reliquerit, respondeo Nymphis. Minosim igitur illud suspicor esse

Naiasin. nam Graecis eius modi dativis cur Propertium et Ovidium primos usos esse credam nullam Video eSSe causam. similiter Bernardinus Reatinus scribendum esse coniecit Naiadum linquens claris celebranda choreis. sed genitivus casus a codicum litteris longius distat, ad orationem minus aptus est quam dativus: deinde de claris choreis sermo hic esse potest nullus. fuerunt qui doris choreis significari putarent Dorica veste saltantes iuberentque nos recordari quam saepe nomina propria adiectivorum significationem haberent. crederem, si nossem aliquos Doros: novi tantum Dores vel Dorienses, qui a Doro gentem et nomen ducunt. est igitur

182쪽

mendosum istud doris. mihi quotiescunque de hoc versu cogitavi unum semper occurrit vocabulum et simplicissimum et aptissimum, idque restituo litteris istis doris paene non mutatis, sed additis tantum una integra et altera dimidia. hoc enim scripsisse Catullum existimo, Naiasin linquens pulcris celebranda choreis.

SEARCH

MENU NAVIGATION