Beati Iustini philosophi & martiris Opera omnia, quae adhuc inueniri potuerunt, id est, quae ex regis Galliae bibliotheca prodierunt. Ioachimo Perionio benedictino Cormoeriaceno interprete. Eiusdem Perionii in multos eiusdem Iustini libros obseruatio

발행: 1554년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

poetarum & historiographorum. Vnusquisque enim eoru,cum eius par- Aticulae diuinae rationis, cuius in se habebat semina, impulsu,id quod eius. dein generis erat intueretur,aliquid praeclare locutus est. Qui autem iis in rebus quae fiant maximi poderis,pugnantia censuerunt,ij nec scientiaquet sub sensum non cadit,nec cognitione quae reprehendi non potest, prςdiati videntur fuisse. Quae igitur praeclare ab omnibus dicta sunt, nostra sunt Christianorii. Verbu enim quod ex Deo qui ortu caret, nec exprimi potest,

prodiit,secundu Deu veneramur, adoramus & amamus, quod causa quoque nostra homo factu est,ut etiam eorum quae patimur,particepS, nos curaret.

historiographi enim omnes innatae rationis semine quod in cis inerat,o scure ea quae sunt,cernere potuerunt. Aliud est enim semen,quod si v lachrum etiam alicuius quoad eius fieri potest, datum est: aliud id, cuius B communio & imitatio, illius concessit ac munere existit. Quare a vobis petimus,ut substripta sententia de approbatione vestra libellum hunc in lucem proferatis, ut etiam aliis nostra nota sint, & a falsa opinione & sen- Toras hie tentia abduci, rerumque bonarum ignoratione liberari possint,ij qui cul-m pa sua sippliciis oportuni & obnoxii fiunt, ut haec homines intelligant:

Propterea quod in natura hominu inest,id quod bonu & malum cogno- .ata, .a icit:quodque nos,quOS flagitia quae dicunt, perficere ignorant,conden antr

Gue ad & quod haec talia probantur diis,qui & eaὸem fecerunt ipsi,& similia ab

extremam hominibus nunc etiam postulant: & quod si etiam in nos, quasi talia fa-ρ q' ciamus, poenam capitis, aut vincula, aut aliquam aliam eiusdem seneris Cpoenam statuant,semetipses condemnant,ut non sit opus aliis lucticibus.

Impiam etiam illam & fallacem Simonis disciplinam, quae in mea gente insedit,conlepsi atq; repudiaui. Quod si haec vos senatusco stulto vestro diuulgaueritis, nos qui de omne is certiores faciemus atq; docebimus, ut si possint, mulct sententiam. Hac enim solum causa adduinis &impulsus sum, ut haec conseribere. Nostra autem disciplina iudicio quidem sapientu, turpis & flagitiosa no est, sed omni humana philosophia praestatior. Sin minus,at certe Sotadeς, Philς nideae,scenicae, icureoru,alissque eiusdem generis poeticis disciplinis non est similis, in quibus tamen versari omnibus& quae facta sunt & quae literarum monumentis prodita,concessum est. Nos quidem quoad eius fieri poterit, agere ac precari deinceps non de- D sistemus, ut omni ex parte omnibus hominibus aditus ad veritatem patefieri possit. Quare vestrum quoque erit pro religionis philosophiaeque dignitate,quod ius & aequum est,secundum nos iudicare.

12쪽

29 SANCTI IUSTINI PHILOSOPHI ET

MARTYRIS APOLOGIA sECUNDA PRO

Christianis ad Antoninum Pium Imperatorem,& Senatum populumque Romanum, Ioachimo Perionio Benedicti no Corinoeriaceno in

terprete.

P v D Titum 2Elium Adrianum Imperatorem, Antoninum Pium Augustum Caesarem, Verissimumque

filium philosophum , de Lucium plillosophum Caesaris natura, Piaque adoptione filium studios ini bonarum literarum ,&sacrum Senatum, populumque Romanum pro iis quos omne hominum genus iniuria odit & calumniatur, Iustinus Prisci Bacchh filius , Flauiae Neapolis Syriae Palestinae ciuis, unus eorum verba feci. Iis qui vere ph philosos phi sunt, ratio praecipit , ut verum unum colant atque ament, Veterum si prauae sunt declinatis repudiatisque sententiis. Neque enim solum non sequi eos qui aliquid contra ius fecerint, aut docuerint, prudens ratio iubet, sed omni ratione etiam animo suo veritatis amicus, morte etiam proposita, recte dicta de facta debet anteponere . Vestrae quidem religionis , philosephiae , custodiae, iustitiae & aequitatis,studiique bonarum artium fama ubique peruagatur: sed sintne in.vobis haec omnia, res declarabit. Non enim ut vobis his literis assentemur, nec ut ad gratiam loquamur,accessimus: sed Vt petamus a vobis, ut ex accurata exquisitate ratione iudicetis, non ex opinione quae antea Vos occupauerit, aut hominibus placendi s udio, quod superstitiosum est, ducti, aut animi impetu qui a ratione auersus sit, Alaque rumore , qui iam diu animos vestros occupat, sententiam in nos seratis . Nam nos quidem perpeti quicquam mali a nemine posse reputauimus , nisi maleficij conuin camur, aut improbi iudicemur . Vos autem poena quidem capitis nos assicere potestis , nocere vero nobis non potestis . Sed ne quis vocem hanc stultam de audax dictum esse putet, petimus , Ut crimina quibus accus amur, conssederetis,& si vera esse doceantur, stippliciis assiciamur, D ut aequum est, atque adeo nos coerceatis. Sin nihil quisquam conuincere & reprehendere possit, non iubet vera ratio ins bilios propter falsum rumorem iniuria vexari, sed vos potius, qui non iudicio, sed animi perturbatione res spectandas ponderandasque censeatis. Eam autem demum praeclaram, solamque iustam de legitimam in ius vocationem

13쪽

I s. IUSTINI MARTYRIS APOLOGIA. II.

omnis prudens esse pronunciabit, si ij qui in imperio aliorum sint, vitae suae 5 orationis rationem quae culpari non possit, reddant: simiisque etiam modo , si ij qui praesunt, non vi, nec tyrannide, sed religione &sapientia ducti, ferant sententiam . Ita enim demum & ij qui praesunt,& ij qui parent, beatitudine fruentur . Quidam enim veterum quodam

loco i cripsit his verbis, Nisi & ij qui imperant, & ij qui in illorum im

perio sunt, studio sapientiae dedentur, nunquam beatas fore respublicas. Est igitur nostrum , & vitae & disciplinae rationem omnibus reddere , ut eos qui nostra se ignorare existimant, supplicio pro ijs quae ignari eorum scelerate fecerunt, condemnemus: Vestrum autem, ut oratio docebit, audiendo dare operam , ut veri iudices inueniamini. Re enim cognita, nisi id quod ius eli seceritis, nullam Deus excusationem vestram accipiet. Nominis quidem appellatio nec in bonis, nec in malis ducitur sine factis quae in nomen conueniunt: quandoquidem quantum ex nomine nostro, quod in crimen vocatur,intelligi potest , optimi sumus. Sed quoniam hoc non aequum iudicamus, pro-yter nomen , si improbi conuincamur, petere ut absoluamur: contra si nihil per nomen nostrum & in vita mali & sceleris admisisse reperi mur, vestrum est omni ratione contendere, ne iniuria de iis supplicium sumentes , qui non sint conuicti, Vosmetipsos poena condemnetis. Ex nomine enim nec laus, nec supplicium iure comparatur, nisi aliquam virtutem aut vitium facta declarare possint: praesertim cum eos qui accusantur omnes ante quam conuincantur, supplicio non afficiatis. In nos autem nomen ut criminosum accipitis , etsi quantum ad nomen ipsum attinet, in accusatores potius debetis animaduertere . Acculamur

enim quod Christiani sumus: cum id quod bonum honestumque est, in odium incurrere non debeat. Iam si quis eorum qui accusantur, Verbo rem neget, eum absoluitis, quasi nullum eius crimen docere possitis: si quid autem concesserint, propter consesilonem, de eo supplicium sumitis : cum oporteat & eius qui fatetur crimen, de eius qui negat, vitam exquiri, ut ex factis qualis quisque sit, appareat . Quemadmodum enim quidam a Christo magistro instituti, non negare in quae- instionibus iubentur : sic ij qui improbe vivunt , sortasse causas dantiis qui alioqui Christianorum omnium impietatem & scelus volunt exponere : quod quidem non recte fit. Etenim philosophiae nomen speciem ubi vendicant nonnulli, qui nihil dignum promissione praestant. Eos autem veteres, qui etiam pugnantia censuerunt & docuerunt , uno nomine Philosophos appellari scitis : eorumque nonnulli naturam Deorum nullam esse docuerunt, Iouemque libi clinosum fui

se cum liberis ij qui poetae fuerunt narrant: & qui illorum disciplinam

tractant , a vobis minime arcentur . Praemia vero & honores eis

qui in eos magna voce dicunt, proponitis . Quod ergo hoc in nos crimen est qui nec scelus admittere nos, neque impia haec probare profite-

14쪽

ΡRO CHRIST. AD AN T. VM IMPERAT. is

A profitemur Non iudicia exercetis, sed animi motu qui a ratione auer sus est, geniorumque malorum supplicio impulsi, indicta causa sine cu ra supplicio alios afficitis. verum enim dicetur . Quondam enim daemones mali cum se ostendissent, & mulieribus stupra obtulerunt, & liberos interemerunt, & terrores hominibus proposuerunt, ut terrerent eos qui ex ratione res quae fierent, non diiudicabant: sed metu perte riti , ctai genios malos esse nescirent, Deos nominabant, eoque nomine unumquenque appellabant, quod sibi quisque daemon imponeret.

Socrates autem , cum naec Vera ratione, & cons yderate in lucem pro ferre conaretur, hominesque a daemonibus abducere , eum etiam daemones, eorum hominum qui vitiis gaudebant, opera, ut impium &η Deorum hostem necauerunt cum illum nouos Deos inducere iactarent: In nos quoque idem faciunt eodem modo . Non enim in Graecis modo a Socrate verbo & ratione haec reprehensa sunt, sed etiam in Barbaris ab inso Verbo , quod formam figuramque hominis accepit, atque homo tactum est, & Iesus Christus vocatum est, cui credentes nos, daemones qui haec persecerunt,non selum non rectos esse dicimus, verum etiam improbos & impios daemones,qui ne similibus quidem actionibus praediti sunt, quae in iis hominibus insunt, qui virtutis cupiditate ducuntur. Hinc etiam athei nominati sumus. Fatemur quio dem his nos talibus diis carere,non Deo qui verissimus est,& iustitiae, &temperantiae, caeterarum ue Virtutum pater, nec quicquam viiij admixtum habet habereque viso modo potest . Sed & illum, & eius filium,qui venit: nosque haec docuit, & aliorum sequentium similiumque boanorum angelorum exercitum, & Spiritum propheticum colimus atque adoramus, verbόque & re, siue Veritate veneramur, idque omnibus qui discere velint, ut ilocti institutique sumus , copiose tradimus . Sed dicet aliquis, Iam quidam capti conuicti sunt malefici j . Multos enim plerumque cum semper eorum qui accusantur, vitam exquiritis & conia syderatis, at non propter eos qui ante dicti sunt , condemnatis.

D Hoc igitur uniuerse planeque profitemur, quemadmodum ij qui apud

Graecos placita sua & sententias docuerunt, Vno penitus philosophiae nomine appellantur, etiam si decreta eorum sint pugnantia : sic eorum etiam qui in Barbaris extiterunt habitique sunt sipientes,commune esse nomen quod crimini datur . Christiani enim appellantur omnes. Itaque a vobis petimus, ut eorum omnium quorum nomina vobis delata sunt, facta iudicetis, ut is qui conuictus erit, tanquam improbus supplicio afficiatur , non ut Christianus: sin quispiam sine culpa & crimine existat, x absoluatur ut Christianus,cum nihil sceleris admittat. Neque enim vos ut accusatores puniatis, rogabimus. Satis enim grauea poenas dant ea improbitate quae in ipsis inest , & rerum bonarum ignoratione . Cogit te vero haec de vobis a nobis dicta esse, cum in nobis situm sit, ut in quaestionibus negemus , sed vivere in falsi assertione , & mendacio B. h.

15쪽

rs S. IUSTINI MARTYR Is APOLOGIA II.

nolumus . AElemae enim purseque vitae cupiditate ducti, cum Deo o - Αmnium parente & effectore degere concupiscimus:properamusque ad confitendum, quod adducti sumus ut credamus, haec eos adipisti posse, qui re & factis se, S: Deum secutos esse & vitam quae apud eum agatur, ubi malicia de vitia non repugnant, amasse docuerint. Atque ut in pauca rem conseram, haec sunt quae expectamus, & a Christo didicimus, &docemus. Plato autem eodem modo scripsit Rhadamanthum & Minoa sumpturos esse de iis supplicium, qui iniuste vixerint, cum ad eos venerint . Nos vero fore dicimus, ut eadem res fiat, sed a Christo , eademque corpora cum animis aeterno supplicio afficiantur, sed non sol immille annom circuitu quemadmodum ille censuit. Quod si quis hoc imcredibile esse ac fieri non posse apud vos dicat, error hic unus est cum altero,quoad re ipsa nihil nos sceleris admittere doceatur.Sed nec eos qui hostiis multis coron Isque ex floribus contextis coluntur : homines qui eorum statuas effictas in templis statuerunt, Deos appellauerunt:quandoquidem haec inania & mortua esse scimus , Desque formam & figuram non habere . Neque enim eam Dei figuram esse arbitramur, quam quidam honoris causa ad imitationem essicham esse confirmant, sed illorum malorum geniorum habere & nomina & figuras. Quid enim attinet vobis qui scitis, exponere ea quae artifices disposita materia secando, diuidedo,constado,percuti edo,& ex vasis ignominiosis si pe artificio mutata solum forma & figurabalia induci Deorum nomine appellantiquod

quidem non sellim stultum esse , sed etiam contumeliae Dei causi fieri iudicamus: qui cum gloriam formamque quς exprimi non potest habeat,

earum rerum quae intereunt, curaque egent, apyellatur nomine . Quinetiam harum rerum ne enumeremus artifices laiciui sunt, ut scitis,omnLque malicia & improbitate praediti, suasque ancillas quae una cum eis inqpere sunt corrumpunt. 5 amentiam, homines libicinosis, Deos ut adorentur, fingere dicitis ac mutare , & fanorum in quibus dedicantur, o tales custodes, tutelaresque statuere: nec intelligitis nefas esse & intelligere & fateri homines Deorum esse custodes. Nos autem hoc sumpsimus, Deum oblationis quae ex materia constet,quamque homines dent, non indigere, cum illum praebere omnia & suppeditare videamus. Eun .demque illos tantum charos habere docuimus, nobIsque persuasimus & credimus, qui ea quae in eo insunt, imitantur , temperantiam

dico , iustitiam , humanitatem , omniaque quae Dei sunt propria qui

nomine nullo appellatur , quod quidem sit impositum . Eum etiam docuimus qui probus esset, principio genetis hominum Causa ex materia informi effecisse uniuersitatem , hominesque qui dignos se eius vo- a Iuntate & consilio operibus praestiterint , cum eo victuros esse meritis suis sumpsimus , ac regnaturos, sic ut ab omni interitu perturbationeque sint liberi . Vt enim eos cum nulli essent, principio effecit: sic fore speramus, ut ex eo quod semiri erunt ea quae illi probantur,eos &

16쪽

A immortalitate & consuetudine dignetur . Nam ut principio quidem es sceremur,in nobis situm non erat: ut autem ea sequamur, quae ipsi grata sint,eligentes iis viribus & facultatibus, quae rationis participes eius munere nobis datς sunt, nobis suadet, atque ut credamus impellit. Atque e regeneris hominum esse existimamus, non arceri eos ab harum rerum disciplina, sed ad eas etiam incitari. Quod enim humanae leges efficere labii

potuerunt, id Verbum quod diuinum est, perfecit, nisi mali geni j falsas

multas & impias accusationes sparserint, adhibita sibi socia pugnae vitiosa illa ad omnes & varia quς in unoquoq; est a natura, appetitione, quorunihil in nobis inest . Vos quidem clim regnum expectare nos audivistis, , sine delectu humanum nos dicere existimastis,cum illud quod cum Deo est intelligamus: quemadmodum etiam ex eo constat,quod η qui a vobis in quaestionem producuntur, Christianos se esse profitentur,cum mortem ei qui profiteatur, propositam poenam esse intelligatis. Si enim humanum regnum expectaremus, prosecto si negaremus, ne de medio tolleremur, daremus operam etiam ut hoc vos lateret, ut quae speramus, adipis ceremur. Quoniam autem in iis quae nunc sent, spes nostras minime defixas habemus, cum necamur, negsigimus, cum etia plane mori tande aliquando debeamus. Patroni porro & socii vestri sumus ad pacem soli ex omnibus hominibus maximὸ,qui hoc censemus, latere Deu eu qui improbe faciat aut aram, aut insidiatorem, aut eum qui virtutibus sit praeditus, nons posse: Sc in aeternum suppliciu raptum iri, vel salute consecutum v nuquenque pro eoru quae gesserit dignitate. Si enim h c omnes homines cogni- ta haberet, nemo ad breue tepus vitium sequeretur, qudd se ad clernu ignis supplicium raptu iri intelligeret, sed omni ratione se in ossicio contineret, virtuteque ornaret,ut a Deo bona cosequeretur,& a suppliciis liberaretur. Neque enim legii quae a vobis seruntur, vel suppliciorum metu, tu iniuste vivunt, latere conantur: sed quia fieri posse intelligunt. Vt vos qui homines estis lateant, iniuste vivunt, si intelligant exploratumq; habeat, fieri noposse ut Deum aliquod lateat non .lum factum, sed etia consili ut etiam is si iis sepulchris quς erecta sunt,omni ratione ornati sint, id quod vos etia Lami iti- concedetis. Sed vereri videmini, ne omnes ea quae iusta bonaque sunt,

perficiant, vosque eos de quibus supplicium sumitis iam non habeatis, quod quidem hominum est de plebe , non bonorum principum . Quae quidem etiam a malis geniis fieri credimus , qui ab iis quoque quirationem ducem in vita non sequuntur, hostias, cultum atque haec ut supra dixi, exigunt : non vos qui religionis & sapientiae studio trahi mini , stultum quicquam fecisse existimavimus. Quod si vos qu que eodem modo quo stulti homines consuetudinem veritati anteponitis,essicite quod potestis. Tantum autem possunt etiam ij qui praesunt, plurisque opinionem quam veritatem faciunt, quantum latrones in selix tudine. Vos porro non recte litaturos ratio declarat. Principem autem iustissimum dignissimumque regia potestate praeter parentem Deum noui-B . iij

17쪽

is s. IusTINI MARTYRIS APOLOGIA II.

mus neminem .Quemadmodum enim parentis paupertatem,mala & de- Α decora omnes suscipiunt, sic quod ratio sequi & eligi vetat,is qui suae ni tis est,non sequetur.Haec euentura omnia praedixisse praeceptorem nostrudico, Desque omnium parentis ac Domini filium,& legatum Iesum Christum a quo etiam hoc habuimus ut Christiani appellemur, stabilesque simus in iis omnibus quae nos docuit, praesertim cum re euenire videantur omnia quae sere praeaixit: id quod Dei est,ante quam facta esse dixit,atq; ita ostenditur cum euenit,ut praedictum est. Atque in his quidem facto line dicendi,nihil praeterea addere potuimus,cogitantes ea quae iusta devera sunt, nos petere: sed quoniam scimus non facile esse,animum ignoratione constrictum paucis de sententia deiicere, ut veritatis amicis persua- adeamus,pauca addere constituimus,qubd sciamus fieri posse ut vero proposito ignoratio fugetur.Nos quidem non esse Atheos, 'ui uniuersitatis huius effectorem colamus:quem no egere cruore, victimi siq; & odoribus qui ei incendatur,sicuti docti sumus, licamus:quemque precibus & E charistia in iis omnibus quae offerimus,quatum animus noster capere potest, laudemus: cum hunc Ynum honorem eo dignum acceperimus, e quae ab illo ad victum & cibum procreata sunt,non igne consumere, sed nobis atque egentibus offerre,illi autem gratias agere, verbisque laudes& praeconia tribuere pro beneficio procreationis, & pro copia eorum omnium quae ad valetudinem pertinent,pro generibus rerum, pro vicissi- μtudine temporum,atque rursus Vt immortalitatem consequamur pro nostra in eum fide rogemus: quis suae mentis non fatebiturZ Iesumque Christum qui haec nos docuit, & ad hoc natus est,qusque in crucem actus est Pontio Pilato,cum Tiberius imperaret, in Iudaea praetore, veri Dei filium esse accepimus,atque in secundo loco habemus, Spiritumque propheticuin tertio, nosque eum recte colere docebimus. Hic enim insaniam nostra& amentiam patefaciunt,dum secundum locum post immutabilem aeternumque Deu,parentemq; rerum omniu, homini qui cruci suffixus sit dare nos dicunt, quod mysterium eiu4 ignorent: quod vi attente audiatis dum illud vobis exponimus , hortamur. Vobis enim praedicimus , voL oque monemus , ut caueatis, ne daemones quos antea accusauimus vos capiant, abducantque ab eo, ne omnin' ea quae dicuntur in vobis radices agant . Hoc enim agunt, Vt vos seruitute oppressos teneant, ministrosque habeant : interdumque visis somniorum, interdum magi cis fraudibus omnes quibus nullo modo sua salus curae est, capiunt, &subigunt . Quemadmodum nos quoque postea quam verbo persuPs sumus, ab illis desecimus, Deumque qui solus ortu caret, Fitu benignitate sequimur:qui antea stupris gaudebamus, nunc temperantiam co-tinentiamque solam amplectimur : quia em magicis artibus Vtebamur, Deo bono qui ortu caret, nos consecrauimus: & qui pecuniarum posses - sionumque copiam plus quam caeteri amabamus, nunc etiam quae habemus,in commune conserimus omnique egenti erogamus :& qui mutuis

18쪽

A nos odiis prosequebamur, mutusique caedibus tollebamus, nec cum ijs qui gentis nostrae non erant,propter instituta & consuetudinem cibum capiebamus munc post Christi aduentum,una vivimus, ac pro inimicis precamur: essique qui iniuria nos oderiit, suadere conamur,ut ij qui ex praeclaris Christi praxeptis aut monitis vixerint, se una nobiscum eadem bona dec5moda a Domino omni u cosecuturos esse cofidant. Sed ne vos capere ac decipere videamur, pauca quςda ipsius Christi prccepta comemorare non Mienum ante demonstrationem censuimus: vestrumque esto, ut qui potentes reges estis, exquirere, num lim vere docti simus, atque doceamus. Breues autem ac praecisi eius sermones extiterunt, neque enim Sophistes erat, sed vis Dei verbum illius. Ac de continentia quidem hoc tantum Mat. dixit, Qui mulierem eius appetendae & concupisceml e causa viderit, iam animo apud Deum stuprum obtulit. Et, Si te oculus tuus dexter offendit, Ibid. IS. eum erue. Satius est enim tibi in regnum caelorurn cum vno oculo intrare,quam cum duobus cothci in ignem aeternum Et illud, Qui ducit relicta repudiatamq; ab altero viro,adulteriit admittit. Et illud, Sunt nonnulli qui ab hominibus execti sunt. Sunt autem qui nati sunt spadones. Sunt vero qui se execuerunt propter regnum caelorum, verutamqn non Onan διω)-ί, hoc capiunt. Vt ij qui lege humana bis coiugium ineunt, peccatores sunt πια λι- apud praeceptorem nostrum: sic etiam ij qui mulierem libidinis causa intuentur. Neque enim is modo qui re stuprum osteri, violat, tran-ς sitque modum apud eum , sed is etiam , qui stuprum offerre vult, quod non sellini Deo opera & facta clara manifestaque sunt, sed etiam cogitationes: Ac pleri Me&pleraeque sexaginta atq; septuaginta an nou nati, quia puero in Christi se aisciplinam tradiderunt, incorrupti permanent: precorque ut in omni hominum genere tales monstrare possim. Quid enim enumeremus infinitam multitudinem eorum qui ab incontinenti intemperataque vita abducti sunt, chm haec ipsa didicissent 3 Non enim iustos nomines, non sobrios ad poenitentiam Christus vocauit,sed impios, inco-tinentes,& iniustos. Quod ipse professus est his verbis, Non veni vocatum iustos,sed peccatores ad poenitentiam. Peccatoris enim poenitentiam ηος - ' ' pater caelestis mauult, quam eius supplicium . De amore autem in omnes haec docuit, Si eos diligitis, qui vos diligunt, quid noui facitis Etenim scorta hoc faciunt. Ego vero vobis dico, Rogate pro inimicis vestris, eosque qui vos oderunt,amate, & de iis qui maledicta in vos iaciunt, benedicite, orateque pro ijs qui de vobis detrahunt. Egentibus vero esse erogandum, nihilque gloriae laudisque causa esse faciendum, docebat hoc modo, Iue. 6. Omni qui petit, date, eurae qui mutuo accipere velit, nolite denegare. Si enim eis mutuum detis a quibus vos accepturos esse speretis,quid facietis . noui 3 Hoc etiam publicani faciunt. Vos autem nolite vobis In terra opes a reth. 6. congerere, ubi tinea & aerugo dissipant,& fures effodiunt, sed vobis in cae-Ε lis diuitias congerite & recondite ubi nectinea nec rugo deterunt .Quid enim prodest homini, si uniuersiam mundum lucrifaciat, animum autem suum perdat taut qua re animam suam permutabit 3 Thesauros igi-B. iiij.

19쪽

Lue 6 tur in caelis recondite, ubi nec tinea, nec grugo deterunt. Et, Estote aute be . nigni & milericordes,ut etiam pater vester benignus est, solemque immotici vult peccatoribus,tustis & improbis. Ne sit vobis curae, quid edatis, aut quo induamini, nonne volatilibus bestiisque praestatis Et tamen eas Deus fouet & alit. Nolite igitur curare quid edatis, aut quo induamseni. Scit enim pater vester caelestis haec vobis esse necessaria. Quaerite ait tem regnum caelorum , atqne haec vobis omnia praeterea dabuntur. Vbi enim thesaurus est, ibi etiam mens est hominis. Et illud, Nolite haec facere vi ab hominibus videamini. Alioqui mercedem a patre vestro qui in caelis est, non habetis. Vt autem patientes in aduersis simus,omnibusque ministrare velimus, nec irascamur, hortabatur his verbis, Et qui malam tuam hpercutit, praebe illi de alteram. Et cum sui adimit tibi tunicam, vel palliit,

noli prohibere. Quicunque autem irascitur, poenae ignis reus est. Omnem cum qui te mille passus secum ire coegerit,duobus sequere. Luceant vero bona Vera vestra ante homines,ut videntes patrem vestrum qui in caelis est, laudibus assiciant. Non enim resistendum est, neque nos malossi imiratores este voluit,sed ut patientia & clementia omnes a turl tudine cupiditateque malorum abduceremur, hortatus est. Quod enim de multis eo- . . Tum qui apud nos fuerunt, docere possumus,ex violentis & tyrannis victi, mutati sundi, vel cum vicinorum vitae constantiam imitati essent, vel comitum itineris qui circunuenti tassent, externam patientiam perspectam qhabuissent,vel eorum qui cum eis aliquid tractarent & agerent experti cssent. Ne autem quisquam iuret omnino,semperque omnes verum dicant, rueia . haec praecepit. Nolite iurare omnino. Sit autem vestrum,ctiam, etiam, n5, non .Quod autem praeterea est,a malo est. Deum autem unum adoradum esse, docebat hoc modo, Maximum mandatum est, Dominum Deum tuu

adorabis, & illi uni seruies: toto corde tuo,& totis viribus tuis, dilige Dominum Deum tuum qui te condidit. Cumque quidam ad eum accessis-atis h. idi. ιe ac dixisset agister bone: respondit,Nemo bonus est, nisi selus Deus. Lucii8. qui essecit omnia . Qui vero non inueniuntur vivere , ut ipse docuit,

intelligantur non esse Christiani, etiam' si lingua ipsa Christi decreta &praecepta proferant.Neque enim eos qui selum dicunt, sed eos qui etiam 'M. iaciunt, Autem consecuturos esse dixit. Haec enim eius verba sunt, Noti Z omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, in regnum caelorum intrabit, sed qui patris mei qui in caelis est,uoluntati obtemperat. Qui enim me audit,caque facit,quae ego facio,eum qui me misit, audit. Multi autem mihi di-

. cent, Don ne, Domine, nonne tuo nomine edimus & bibimus,uirtutesque

tum estecimusitumq; eis respondebo, Discedite a me qui mala operamini: p. uetus erit stridorq; dentium,cum iusti ut sol fulgebunt, iniusti aute inigne ς-

ternu coijcientur. Multi enim veniet nomine meo, qui extrinsecus pellibus ouiu amicti erui, intus aute lupi eruit rapaces . Ex sitis operibus eos agnoscetis. IOmnis porro arbor, tuae generosum fructu no profert, exciditur &in ignem proiicitur. Α vobis aut hoc etia cotendimus, ut eos qui no congruenter eius decretis ac praeceptis uiuut, latii inq; Cluistiani diculur,supplici js coerceatis.

- Tributa

20쪽

Α Tributa vero & censes ijs qui a vobis constituti sunt, ubique in primis conamur pendere,quemadmodum ab eo instituti sumus. Clim enim quida

ad eum adiissent, quaererentque, num tributum pendendum esset Caesari, - α quaesiuissetque ex eis vicissim, cuius imaginem & simulachrum nummus haberet, ac respondissent, Caesaris, rursus eis respondit, Reddite ergo quae sunt Caesaris, sari:& quae Dei, Deo. Hinc Deum solum adoramus: vobis autem in aliis rebus laeti seruimus, regesque vos & principes hominum eo se profitemur,rogamiisque ut vos cum regali potestate sanam bonamque mentem habere inueniamini. Quod si nobis etiam precantibus, & in lucem omnia proserentibus, negligetis, nihil ex eo detrimenti capiemus,' quod credamus, atque adeo nobis persuaserimus, unumquenque pro dignitate eorum quς gesserit, poenas ignis qterni daturum esse,atque pro portione eorum bonoru quae acceperit, rationem esse reddituru, quemadmo-

dum Christus indicauit his verbis, Cui plus Deus dedit, plus etiam ab eo r

reposcet. Ponite enim vobis ante oculos uniuscuiusque eorum qui reges fuerunt, finem & exitum, tum eos communi omnibus morte occubuiste

intelligetis: quae quidem sit ad sensuum priuatione pertineret, prosectb improbis omnibus utilitatem afferret. Quoniam autem sensus omnibus qui fuerunt remanet,aeternumq; supplicium propositum est, diligentiam ad-c hibete , ut vobis haec vera esse persuadeatis atque credatis. Divinatio ea qui fit excitandis mortuis, puerorumque incorruptorum visa,&humanorum animorum appellationes Nexcitationes, qu ; apud diuinos semnia mittere dirutur,&assessores vocatur & quq fi ut ab iis qui hςc noriit, vobis fide faciant,sensus in animis etiam post morte remanere: Ii etia homines qui animis mortuorum arripiatur ic proiiciuntur,quos a daemonibus obsessos, de insinos omnes appellant,eaeque quae apua vos vaticinationes S

diuinationes Amphilochi,Dodonaeq;,& Pythi j dicuntur,caeteraq; omnia eiusdem generis,doctrinaque eorum qui scripiarunt, ut Empedoclis, Pythagorae, Platonis, Socratis, fossaque Homeri,& Vlixis descensus ut haec inspiceret,& eorum qui eadem quae hi dixerunt: nosque eodem modo,quo P illos probate,qui non minlis,atque adeo magis Deo quam illi ipsi credamus, qusque mortuos & quae in terra inhumantur iterum corpora sua acceptura speremus, quod nihil esse quod Deus non possit emcere,censeamus &asleueremus .Quin re diligentius cosyderanti hoc multo magis incredibile videatur,si in corpore non essemus, & aliquis diceret, ex parua quada humani seminis gutt ossa, neruos,& carnes depictas ea specie & s-gura qua videmus,posse fieri. Esto enim nobis ex hypothesi dictat. Si quis

vobis cum tales non essetis,nec ex talibus,diceret monstrato humano si

mine, pictaque imagine,ex hac tali re hominem posse fieri, num crederetis,ante quam aspectus fidem faceretὶnemo quid c ausit repugnare. Eode igitur modo quod nondum mortuum excitatum vidistis, increduli estis. Sed quemadmodum primu tales ex parva gutta posse fieri non creder tis & fieri cernitis: sic cogitate fieri posse ut hominum corpora dissoluta, atque seminum instar in terra dissoluta, constituto a Deo tempore exci-

SEARCH

MENU NAVIGATION