장음표시 사용
301쪽
post graviter offendit quod decimas monasterii improvide & damnose divendidisset, recuperavit ramen alienata, sed non sine monauerit ingenti incommodo. Aliatero regiminis sui anno divertit ad ipsum Joannes Tecelius monachus agyrta & impollor, novus indulgentiarum Papalium negociutor, quem pia rique in urbibus habitantes coenobitae aversabantur, quibus enim in locis circulator ille cu-ciillatus vagabatur, sua que sordidas merces vaenum exponebat, indulgentiae olim sacris aedibus indultae plebique superstitiose diebus seriatis impertiri solitae, quamdiu istic locorum haerebant, suspensae erant & inefficaces: unde praesens religiosis ob ventionum diminutio & detrimentum. Effrons improbi nundinatoris imprudentia. tempestatem excitavit ecclesiasticam omni maris commotione seviorem: quae etsi subsequentibus annis multum innocentis sanguinis effudit, tectis agrisquepa sim eversionem intulit, principesque viros in carceres compegit, resedit tamen Dei beneficio, nobisque veritatem puritatem ue religionis illustratam, adversiariis opprobrium reliquit sempiternum. Obiit Theodorus anno Isar. XLIIX. HENRICUS M. cognomento TiroW, natus PerLebergi, opido marchiae Branderiburgensis praesectus est anno eodem. Tranquilla tum erant tempora, cumque religione repurgata studia doctrinarum linguarumque passim incrementum accipiebant. Verum felicitatem istam interturbabat fatalis in lanientium agricolarum motus & seditio per universam pene Germaniam praerei omnem exspectationem excitata, quae desubito eas vires & progressius accepit ut non sine maxi
mo multorumque dispendio oporessa sit& restincta. Tunc remporis monasterium hoc a turbulentis praedonibus desipoliatum est & exinanitum. Bello rustico, ut vocatur, confecto, cum Magdeburgum, ab irato Caesare proscripta, obsidionem, quae Ssubsecuta est, metueret, ne quid inde periculi crearetur urbi, cives eruptione facta monasterium solo aequarunt, Abbate cum suis fratribus in aedem Paullinorum in ,achorum recepto, ubi ad finem usque belli hujus permansmint reditibus suis fine di minutione perfruentes. Templum Divi Nicolai cellam praebebat&horreum. V statio ista monasterii incidit in annum 13 9 Annis sequentibus bona coenobii vehementer minui & in angustum adduci caepere, unde Lironio antistiti multiplices cuia rae & dolores enati. Quibus perserendis superandisque imparem se agnoscens in Synodo sive provinciali capitulo Ersordiensi caenobiarchas congregatos precibus mmnibus obtestatus est, darent libi collegam adjutorem, qui viventi labores . mole
stias allevaret, mortuo successor daretur. Eum accepit Petrum Ulnerum aulicum o enbuteli concionatorem, triginta seX annorum nominem, qui anno Is6o. Dominica prima post Trinitatis introductus est. Non diu super vixit Zironius curis, laboribus S aegrimonia exhaustus 39. 'anno gubernationis defunctus.
XLiX. PETRUS Ulnerus natus est Glade ei ditionis Juliacensis opido, in
quo insigne conspicitur monasterium familiae Benedictinae a Gerone archiepiseopoeonditum. Annus natalis Ulneri indicatur I 23. 1 . Kal. Novembr. Parenti no men filii Laurentio, qui summos in republica gessit magistratus, obiit septuagena eius anno 1s69. Filium recte institutum uberioris ingenii cultus capiendi caussa mi sit Daventriam ubi a multis annis AleXander Hegius estvalus eiusque suecessio res florentissimam scholam habebant. Nam ut de Hegio tantum loquar, amplissi inum testem habemusJoannem Mutabachium Plemontanum Lacensis in Euphalia coenobii priorem, praedicantem in schola Flegii DaVen riae uno eodemque se tem pore habuisse condiscipulos ducentos supramille. EX Daventriensi schola mittitue Ulnerus Buscumducis Brabantiae urbem, Olim S ipsam ludo litteratio celebrem Annum agens I9. a parente commendatus est Heri nanno ab Hol te, Imperialium mo nasteriorum Verdinae & Hel maestadii Abbati reverendissimo: e cuius manibus ve ste sacra sumta ordini Benedictinorum initiatus est. Quia vero Abbas ipse litteriginstructus erat, plurimumque eas amabat, suos etiam recte erudiri cupiebat, Uine itim, in quo excitatum animadvertebat ingenium, Coloniam Ubiorum misit, ubi eum aliquamdiu tam Philosophiae quam Theologiae Operam navastet, munus ha beridi conciones ad plebem de sententia totius collegii accepit. Anno lues . missius est in Saxoniam ad monasterium San-Ludgerianum viculo Orientali ad opidunia Hel maestadium contiguum, ut ibi etiam ministerio docendi sungeretur: Verum ana
302쪽
stis Cullo NI N MONAsTERII Do evoluto ab Henrico Iuniore Brunsvicensium duce, monasterii San-Ludgeriant
patrono & benefactore, aulicum concionatorem desiderante accitus est. Sunt ab M
liquot seculis Duces Brunsvicenses monasterii Draedicti Advocati Germanis oder Ralteildogie nominantuo qua dignitate, Judicium sanguinis sibi vendicante, io ge ante Hel maestadium precio emtum praepotens illa familia beneficio Abbatum . erdenensium gavisa est, hodieque gaudet peculiariter. Erat, cum in aulam immigraret, Ulnerus annorum triginta duorum. Ibi triennium vixit carus Principatus proceribus, excellentem eius doctrinam, vitae integritatem, morumque suavit
rem amantibus. Inter alios ministerii ecclesiastici labores, hunc sibi etiam sumsit, ut explicationem Evangeliorum Dominicalium Joannis Feri, monachi Dominicani disertissimi, in Epitomen redigeret, quae moliabutieli primum, deinde Coloniae typis excusa est. Adjutor Antistiti Bergensi declaratus, eo se transtulit. Verum asversarium & competitorem invenit equestris ordinis hominem, supra modum i rocientem, quem tamen patientia Uicit, voti sui compos factus. Etenim anno Is6α ab archiepiscopo Sigismundo confirmatus proxime insequenti, cum Zironius viatam finiisset, plenam gubernationem aggressus est. Fuit in ea annis triginta quinque, quibus plurimum monasterio profuit, cum primis aedificiis dirutis reparandis restituendisque. Omnibus istis beneficiis multo augustius est, quod Collegium. suum jugo Papatus excusso erroribusque invectis profligatis, Christo reddidit, vereque secundum Divi Benedicti regulam Dominici Sebolam Sermitti effecit, quae in vineam messemque filii Dei quampliari mos operarios extrusit. Reformatione , collegii incoavit anno Christi is6s. Dominica duodecima post Trinitatis, bienni ante emendationem in templo cathedrali institutam. Correxit tunc libros ritua-Ies, quibus preces ordinariae ct psalmodiae continentur, eliminatis & reiectis quo quot Idololatricam superstitionem redolebant. Munus docendi a reformatione ipse obivit, habitis concionibus eruditis, solidaque pietate refertis. Scholam recte constituit adjuncta ei bibliotheca luculenta, ut in promtu essent Theologi veteres & r centes, aliique sapientiae magistri a monachis nocturna diurnaque manu versandi: Gymnasio praefecit Henricum Homelium, virum eximie doctum ac facundam, qui capita doctrinae Christianae diseentibus succincte nervoseque proponeret. Labor
ejus pii & docti sunt in medio, commendationem insisnium Theologorum indepti: Excepta est aliquando vox Christophori Mollendorfit, summi templi id temporis
Decani, Ulnerum esse coronam monachorum, quod elogium ab omni adulatione liberum, eque puro VeritatiSque amante animo pros him, nemo qui Ulnerum recte nosset, inficias ire poterat. Propter memoriam fortissimi Herois Henrici Ducis Brunsvicensis, cui in vera agnitione filii Dei defuncto orationem funebrem habu
rat, a filio & haerede Duce Julio resormationi ecclesiarum florentissimae regionis una cum praestantissimis Theologis Martino Chemnitio & Jacobo Andreae adhibitus est anno is69. Ubi omnia ex singulari fide egit&industria. Non multo post simille clesiastico muneri in amplissima dioecesi Magdebursica interfuit, & incredibili ansemima veniesne, morum gravitate S sermonis emcacia quam plurimos in superstitionem demersos informavit, permovit, emendavit. Quibus ut exemplo praeiret, post impetratum a summo magistratu consensium, abdicato periculo caelibatus, uxo
rem duxit, eamque virginem, Magdeburgi holaestissimo loco natam, Joannis es, valli, Reipublicae Camerarii, filiam: ex qua filium sustulit unum & quatuor filias. Amisit hanc anno I386. postquam precum Ec laborum fidelem sociam habuerat amnis I3. duxit enim 3373. die Petri & Paulli Apostolorum. Ab obitu coniugis aetate ingravestente coepit Sc ipse mortem meditari, seque ad beatam ex hac vita emigrati nem parare, loco sepulturae Electo,Sc lapide sepulerati curato.Obiit Is93. 9 Idu eptem-hris,mane intra horam sextam & septimam, cum climactericum enneaticum Oct vum, hoc est annos 7a. superasset. Vitae pietatis plenae consentaneus fuit exitus: Piis enim precibus divinam opem sine intermissione implorans inter sancta suspiria exspiravit. ConciWrem sub deductionem funeris, ritu in ecclesiis nostris usitato, habuit Si ridus Saccus,Doctor Theologus,de vero fundamento S basi nostrae salutis ex priore ad Corinthios cap. 7. AEternam sibi suoque monasterio apud recte credentes s mam di gloriam comparavit, quod symboli sive consessionis adversus corruptelas
303쪽
BER GENII s. dii xutio hoc seculo introdestas, cui Formulae concordiaenomentributum , auctoreseconcinnatores, pientissimorum principum auctoritate ad id negotium delectori homirio aliquoties excepit, secumque commorantes liberaliter semper & magnifice tractavit. Quam beneficentiam, ipsi Deo sine dubio per gratam , malefieriatis quibusdam hominibus exagitare collibuit, ut Eclibro ipsi, & ejus concinnatoribus nomen amonasterio indiderint. Circumseruntur eius generis cartae putidae, libelli famosi, satyrae maledicae, emissae partim ab infamibus scurris S portastris,partim ab irreligio sis,Mataeologis, qui obliti mansuetudinis Christianae, tum demum ossicio suo se praeclare functos,suaeque religioni optime consultum arbitrabantur, si adversarios, quantumvis innocentes, nisque omnibus excusatos, convitiis Diabolicis,quantum in se est, prosciderint, L. CLEMENS Strathusius natus suit Werdenae in Westphalia, ad Ruram fluvium,patre Hermanno Strathusio viro probo & industrio. Annus natalis ignorae tur: hoc saltem constat, venisse ipsum in Saxoniam anno aetatis XV, cum moreretur, nonagenarium fuisse.
LAURENTII PASCHAESS. Theol. Doctoris .
ANNO L ABBAS Magdeburgensis, postea factus Anni Episcopus MORAE ACIENSIS. Christi Uimus in hoc solio , mandato Caesaris, ANNO
Fit Pater, & Fratres quaerit ubique pios, Qui recolant secum Dominumque Deumque canendo, Postea GWarmaticas, pascit amanter, oves
OTHMINUS II. p tea Episcopus HILDENSHEIMENSIS,
Udecimus ejus Ecclesiiae Episcopus fuit. DRoximus Othuvinum nobis dedit ordo secundum, Percelebrem, sancta simplicitate, virum, Hine illi tandem Clerus populusque sacratuS, HILDENS HEI MI ACU M dat tribuitque pedum. RICHARIIS III. ΓΕmpore Richarii, Monachalem, transtulit otio. A Sejem, vicinum Montis in usque locum. Mauritiique sacram, pugnantis, Episcopon, aedem, Parthenicum, propriam, semper habere jubet. HERDINGLIS IIII. ABBAS primus autem Be ensis. AErdingus, primus Bergensis dicitur Abbas, - - Qui modo Baptiliae signa loli annis habet, Hoc Patre, fundator Canar, feliciter Ο ΟMortuus, aetherei subrepit astra Poli. N Qta a M
304쪽
318 IN ARBAT. BERIEN s. Anni R ID AGUs V. Postea Abbat Lunebraetensis. Christio ID AGE, Dageni fessio delatus in aulam,
syo. Pelleris e solio, res miseranda, tuo. Attamen innotuit, culpa te quando, Vacare, Lunenburgiacam dirigis arte domum.
D Egnat ut AL ERUS, castissima Caesaris uxorim Condidit aethereo quae sacra templa Deo, Percelebris, mundum, multu pietate, relinquens, Scandit ad Angelici, gaudia summa, chori.
SIGEFRIDUS I. ABBAS VII. G- Saxonicus a Maliae Arater Diesimari Dibeopi Mersburgensis, postea fama Epis pus Monasteriensis.
D ta memoranda quidem, Sigeseido Praesule, montis Igne Monasterii res periere novi. Quod tamen aedificans, iterum Comes ille novavit. Ditat & ex propriis, ardua templa, bonis.
rorta T Aude nilis dignum Marquardus Presbyter egit, Dum fuit in Claustro, Mons, Pater, alte tuo. Hi ne nihil est illi reliquum, nisi rite precemur, Ut habeat placidum, tempus in omne, Deum. BRUNO G. cim a Walbeck, postea Episcopus Verdensisfactus. DRuno Monasteriis dum praefuit ille duobus, Postea Verdensispriessilis arma capit, A puero fuerat quoniam nutritus ad illud, Ut tenerum Christi pascat ovile Dei
DIthmarus arternos, Prior, ut quoque terret honores, Quos superum summa Rector ab arce dabit. Hoc Patre, Monta colis Monachis, regnante Sidam, Ante suam mortem plurima dona dedit.
A Patre Bernhardo, Brumbei, pietatis amore, Villa datur Monachis, vomere culta satis, Rumpitur Zc sanctae Monachorum Regula vitae, Dum cupiunt aura liheriore frui.
to 6. D Egula cum Fratrum cessat, quoque Regula Patrum Desinit, ut huius Praesulis acta docent, Nam bona dilapidat proprii dum singula Claustri, Delicitur regno turpiter ipse suo. c. HILDEBOLDus XIII. Ex monasterio Hirsavgiens Hestin, ros8. rvinitur in populo, nullo discrimine, raB, - Hoe, ubi vel brutis, vita nefanda magis, Ecce venit Hildeboldus, vir doctus di acer, Qui vocat injustum, perdit cuncta, statum.
HLIGO MV. Abbas. Qui is ipse quod ex Hirsavia adductus.
QVando Domeslebius Bernardus nobilis, effet, Ultimus in populo, res memoranda suorEcee duas villas Monachis donavit, & unam Mauritio Montis, cum Pater Hugo fuit.
305쪽
Cum tamen electus, Clerici concorde Senam,
a II Hunc , quidam , contra, nobilis alter era
SMEFRIDUS II. XIV. Abbas, Bergensis-Menburgensi , postea factus Abbas Hirsfeldensis. ER septem placidis Sigeseidus praefuit annis,A Et Hirskldenses postea quaerit agrOS: Cum bona, Boinensi populo, Privilegia, primum A summo precibus Praesule nactus erat.
r Is 8, Nominis Hinrici tantum fit mentio primi Hujus, de rebus scit Deus ipse suis. . Attamen in Chronicis, cum sordida crimina, libris, Nulla lego, justum credo fuisse virum.
c Astra struens, turresque novans, bona sacra guberna , Reinbodo, meruit nomen in orbe bonum, Hinc poterit multis Abbatibus esse figura. Quam studeant oculis proposuisse suis.
T Argus hic in miseros, inricus, visere sanctam in Terram, devoto pectore quando cupit, Deficit in reditu, febri correptus acuta, Ae in Cassino Monte sepultus, obit.
kare. D cratii capitis Fridericus tempora cingit Auro, Reliquias colligit atque secras. Postea commutat charam, cum morte, salutem ora ILCorporis,& vitam quaerit aditque novam
Empore Bertrami coepit discordia Datrum Maxima, tartareo signa movente Deo, Hanc tamen Albertus subito compescuit Heros Parthenicus, meritis praemia dando suis.
DElla velut gladio consedit Achilles Homeri Saepius, ct spolium victor ab hoste tulit: Praelia sic precibus secit Bergensis Achilles, Victor in horrendi Daemonis arma ruens.
x vDRMia Rudolphus, villas mansosque coemit,A Instituens Horas, virgo Maria, tuas. Denique consectus senio multoque dolore, Redditur Alveolo, putrida terra tuo. 1248.
T Argum quandoquidem nomen Geberardus habebat, .m Pauperibus multis munera multa dedit Fratribus &Monachis, animae' pro pace migrantis, Ex proprio mansos emerat aere duos. x263.
Endidit ex auro tabulam, quo debita posset V Solvere, contraxit quae Pater ante suus. Ω78.
306쪽
;αο IN ABBAT. BERGEN . Anni Nec sine conventus consensu totius hujus, Christi Qui vel ad hoc, duro tempore, promptus erat.
1 Entis erat compos vix Heidenricus, ob aestum Cordis, ei quem dux moverat ante Satan, Hinc iterum confiat quam plurima debita Monti, Nec, quod adhuc superest, diripuisse timet.
x ZEndiderat quamvis tabuiam calicesque Johannes, ' Debita quo tandem solvere cuncta queat, Sufficit haud tamen hoc, Judaeis venditur ergo Campana Heidolpho, res miseranda, Patre.
Praesulis Heidolphi, post ultima inera, Bodo Eligitur, capitis dexterioris holito. Debita sed Claustri postquam se solvere posse Haesitat, impositum jure repellit onus.
n Urea falciferi redierunt cecula Regis, Cum Bodo Montani coeperat arma Chori, Dives enim sacris decimis pagisque redemptis, Praedia possessis adjicit, augeri agris.
Λ Nno senex summi curat solennia templi Festa magis, regni quam eolit arva sita Propterea statuit certis cantarier horis, Perpetuo, Divis, cantica grata, suis.
Lauco triumphales pompas, sumptusque prophanos, In mundo, tumida carne regente facit, Cum fuerat melius Monachalem ducere vitam, ' Seque vel in Cella continuista sua
THEODORICUS LEO L. Abbas XIII.
T Ana, Sigefridus, quae condere coeperat ante, A Haec Theodoricus splendidiora facit. Ac ea Mauricii cum templo dedieat uno Tempore, Parthenici Praesulis, uncta manus.
IOHAMNES II. de Ruperin, Abbas a IV.
Ondit adhuc Monachus, multis Altaria Sanctita Quae, Pater electus, post meliora facit. Furibus at sociis legem praescribit iniquam, Ne prosit quamvis paenituisse velint.
ra Ie tribus integris Henningus praemit annis, Demetiens Fratrum pinguia rura suum, Praeterea reserunt nihil hic Annalia nobis, Carmine quod possem commemorare meo.
ALBERTUS Quemordi: Frater Archiepiscopi MupΛ- burgensis Alberti x PLΛ Lbertus mundi pomparum summus amator, Prodigit hic, montis quicquid agellus liabet.
307쪽
. at D/. TETRASTICHA. A MIEt si defuerit quondam quod devoret inquit, Se tandem Monachos velle vorare suos.
Ertius, haud multos, Arnoldus p sidet annos, Qui de Parthenico sanguine natus erat, Hic, ubi Luciae produxit virginis umbram Phoebus olympiacas scandit aditque domos.
HIMICUS III. Cognomento Sehor . x Πα Onventus jussit, frendens, insignia, Schor , fi Cogitur ossicii depotuisse sit:
Non fuit oeconomus quoniam, nec Lacra gubernat Muneris ut decuit, pro ratione sui. p. a
CTendalium genuit Franciscum, Berga locavit ' . Praesulis in summum, sede vacante, locum. Cuius in imperio rursum discordia Fratrum I iCoepit Sin claustro vita soluta fuit. HIMICUS IV. de Buchemum M. Jobilis, Hinricum, Gunt erus Episcopus, illum Longius ex aliis huc vocat usque locis, Ut faciat pacem, Monachos, Fratresque re rmet, iVivere Claustrali quos sine lege juvat. HIMRICUS R. de Mos a- XLI. . .
T Ustra, regit sacras,Ηinricus, quatuor, MasM Has, qui perpetuo Vivere dignus erat, Namque brevi cumulum rutili congesserat auri, Et poterat rebus consuluisse sacris.
V X itabulo facta est, Hermanno Praesule nostro, . - Splendida collectis Bibliotheca libris, AEdificat iturres, altas &construit aedes Post, Senior, placida morte, peremptus abit.
Jreas Canonum Doctor celeberrimus, olim Parthenicus privstans ossicialis erat. Postmodo contemnens mundum, subit atria Claustri In quibus, extremum finit obitque diem.
Onsecrat Ernestus Princeps de more Matthiam, Vult & ei sacras imposuisse manuS. Sed ubi sex totos, tribus &cum mensibus, annos Rex iberat, Baculum projicit inde suum.
I Tale, Cardineum gestans, Rai munde, galerum, Quaeris ubi nummos hic S ubique tuos. Cur tibi perplacuit, Montani culmina templi Visere quo, Thomas, tempore, Rector erat φ
UT suror& rabies, tandem petulantia Fratrum, - - Quam sequiriar regni perniciosa lames, Constituunt stolidum Tilemannum denique Patrem, Qui tamen internis, disperit aeger, aquiS.
THEODORICUS II. De Humburg. Abbas XLVII.
308쪽
iva IN ARBAT. BERGEN s. TETRASTICHA. Anni Postea sed decimas redimit, redimitque favorem Christi. Principis, at regni, non sine clade, sui
Isar. D Ustica colluvies cum grassaretur in orbe, Hinricus, timuit rebus, dc ipse, suis. I rs. Hinc cito Parthenicum, miseranda voce, Senatum, Invocat, hoc, tutus possit ut esse, loco.
Isss. XILnerus, Ducis Henrici, Brunonis ab urbe' Dicti sacrata Pastor in aede fuit. Is6o. Electum firmans, regali stirpe creatus Sigmundus, mandrae collocat in solio.
. quidem ea aὸ me pervenere, edidi omnia. Desit autem in clemente,
vinquagesimo sebbate, post eujus ebitam ipse per ahquot quidem annos actue siversuit, de Fueeqsere tamen labanne Helcinio nihil amota it, imo in Gementis Strathusiu historuajusto parcior est. cum vero modernus Coeno,i illius Imperialis Bergensis Abbaa. mr maximὸ Reverendus, Amph=mvis , Da. --BASTIANVS GORBE IUS, mihi in e ritione butu chronici occumto,ultro transmiserit,unde . clementM suppleri etar reliquorum Abbatum vita contexι ρ ιnt 3 d, salsimum itidicavi, horum quoque optime de monasterio meritorum virorum mimortis' am conservara,cum praesertim in eo feliciores fiuis antecessoribus fuerint, quod μb istoram νενimine hoc monasterium vera oesinereae religionu seminariam non ignobile extiterat. L. CLEMENS natus est prope Merdc nam in estphaaia ad Ruram st. in primdio Strathusio, quod ab avis ejusdudum possessum, toti familiae nomen dedit Fratrem Germanum habuit Antonium Strathusium, qui in h0s etiam Archiepiscopatu
in sacro ordine magnOS honorra adeptus est. Primum quidem in Ammensistiensi monasterio ConventualiS&dein Procurator: mortuo aut , Goebenno Abbate Hibtus, sed cum probis moribus esset, modestiaque insigni imensisti ensem ita cepit, ut Ammenslebit secum esse vellet,& pex aliquod quidem tempti, ad scholam Hallensi ebiensem mitteret, dein autem in monasterium suum reciperet, & quibuscunque posset modo , ornaret. Igitur & A bbati Bergensi Henrico Tiro. de meliori nota non sine fructu , commendavit ; rebus tamen illius monasterilmale se habentibus Amme lebit mansit, donec Petrus Ulneius , Henrici successor, pnestantissimus vir S magnuS restaurator Coenobii Clementem ad se vocaret. Creverat cum aetate prudentia, ideoque optimi viri benevolentiam itasibi conciliavit, ut paterne ab illo diligi videretur. Unde mox Cellarii munere ornatus est, in quo administrando ita se gessit, ut spem patroni sui superaret. Anno t374. Coenobio Virginum Meindorffensi Praepositus datus est, quod aere alleno, quo pene oppressum minximam partem liberau it, non sine magna nominis sui fama, in minoris rei cura ostem dens,quid in maiori posset. Hinc pindecennium mortuo Uisero , cum ad eligera.
dum novum Abbatem una cum aliis vocaretur, non rid' ν interim t.
309쪽
chimoniderico Marchione Branderiburgico, tum temporis Archiepiscopatus Asministratore, confirmatus. Solent modesta ingenia etiam maxime meritos honores
quam diligentissime declinare, idque etiam sincere agebat Clemens, non diu post electionern accusando Conventuales, electionis non bene Dictae. Multo enim aptiores alios potuisse eligi, sibi capulari seni animi corporisque viresdeficere , sine quihus illa provincia auiministrari nequeat. Ita parum sibi fidebat optimus senex. Quamvis enim robur corporis illi pene singulare fuisse , & in extrema quoque senecta acie visus egregie cum admiratione omnium valuisse constans fama sit, tamen Anno 16o8. Hibeei uitatis nomine sibi Coadjutorem dari petiit,& impetrau it, Paullum Gothos e-dum,virum eCregium, qui post annum quartum mortuus est,superstite adhuc Abbate Clemente, cimus humeris subire debebat , turbato mortalitatis ordine. Memorari meretur, Abbatem Clementem sepulcralem lapidem,quem vivus sibi fieri curaverat, huic Coadjutori suo Paullo Gotho fredo concessisse, eoque illum tegi voluisse: confestim tamen novum sibi fieri curavit, ut in recenti semper memoria mors esset, exspectanda quidem juvenibus, sed senum cervicibus propius impendens. Interim in mmnibus monasterii rebus parem curam ct prudentiam adhibuit, maximo cum publico emolumento, nec minore sui gloria. Restauraverat Uinerus pleraque Coenobii aedificia, ad quod cum magni sumptus re*iirerentur,non parvum aes alienum contra xerat. Illo ut liberaret monasterium diligenter operam dedit Clemens, successitque res tam feliciter, ut non tantum intra viginti sex, quibus praefuit annos, debita Qt v rentur, sed reditus quoque non parum augerentur, imprimis coemptis praediis duobus iii queresster Zco sermittingen. Non minus autem res Ecclesiasticas, quam oeconomicas, ceu dixi, curabat. Vitam severe instituebat,nihil eorum,quae ad religiosum cultum pertinent, intermittens, ipse in fundendis precibus assduus. Natum quidem illum Parentibus, pontificiis superstitionibus addictis, constat, & iis etiam in tenera aetate imbutum, voluit tamen Deus eum mature resipere, quippe , qui jam tum anno 1s6s. cum Monasterium Bergense tapius laudatus Uinertis resormaret, errores agnoin vit, nostramque Consessionem, Augustae propositam,amplexus est. Non desit igitur exemplo Antecesibris sui pietatem omnibus modis promovere, quaeque Ulnerus instituerat, scholam,Bibliothecam, quaeque de CantiCis Ecclesiasticis, ue Concionandi exercitiis inter Conventuales, Lectionibus inter edendum pie & prudenter ordinave rat, diligentissime conservavit. Mortuus est I9. Julii 162 i. circa noctis meridiem placida morte, quam saepe ardentibus a Deo piscibus petierat, inter suspiria di preces conventualium & amicorum. Nonagenarium se Iam esse paullo ante obitum dixit, quamvis de die ipsius natali nihil certo testimonio habeatur. Funebrem Concionem, rogatus a conventu,habuit Reinhardus Bakius M. Theol. Doctor,eo die, quo in templo monasterii honorifice sepultus est.
I. IOHANNES HEIDENIUS. Natus est anno 1383. Jerflebit, patre viro
Reverendo Johanne Heidenio, Pastore illius loci,quem tamen nimis mature, anno a talis stiae octavo amisit, ideoque Verdam ad cognatum minus est, ubi alterum aetatis
luce o Rennium transegit, literis in schola publica diligentem operam dando. Rediit dein in patriam, sed mox missiis Brandeburgum in Scholam Salderianam, inde Qued-linburgum,donec tandem studiis majoribus aptus ad Academiam Juliam sese conser ret, ubi per annum integruin commoratus est. Inde itebergam prosectus est, ibi per biennium vixit, sed premente eum,quae bonae mentis Bror esse solet , paupertate rediit, estque per Paullum Gotholaedum Coadjutorem in Fratrum Coenobii Bergensis numerum cooptatus. Diligentia tum sua dc pietate ita se commendavit Domiano Abbati, ut, mortuo Praeposito Wolmerstedensi, illius locum nancisceretur. Cui quidem Coenobio per C annos non sine illustribus pietatis S fidelitati documentis
praefuit, donec anno i62I. mortuo Clemente Abbas Bergensis legitime eligeretur, proclamatione a D. Baio solenniter facta. Fuerunt tumea tempora ut multis curis laboribusque constaret ipsi hac dignitas. Nam relinquere monasterium & in urbe se aegre sustentare cogebatur, tristesque semper asserebantur nuncii, qui spoliatum monasterium, abacta pecora, abductas fruges nunciarent: quae tanto aegrius serebat, quanto magis se obstrictum remedio serendo sciebat, parem autem
310쪽
Mortuus enim quinto sui regiminis anno, nondum media patra finito, abreptus dy senteria populariter tum gratiante. Annus aetatis ejus 42. suisse memoratur. Se pultus est in templo monasterii Virginis Mariae in urbe Magdeburgo, funebrem concionem habentemdem, quem sit pra laudavimus, Bahio. L. u. SAMUEL CRUSIUS. Natus est anno rue a. Hundsburgi patre Uiro Reverendo Henrico Crusio, tum temporis Rectore Scholae Fliuidsburgensi: dein Pastore Glotenti. Amisit quidem inprima iuventute patrem. sed defectuin illum stip-plevit cognatorum diligens cura. Dedit operam literis in schola nou una, Bruns, Neensit. Saltgwedelensique, ubi sub celebri Rectore Ludovico Praetorio diu vixit, pluarimumque profecit, ut anno 1613. qui aetatis erat M. Witebergam se conferret, eademicis studiis aptus, ubi in tertium annum sacras literas imprimis tractavit sub magnis Theologis, Leohhardo Hultero, Friderico Balduino, olf ango Daninio, Balthasare Mei mero, Jacobo Martini. Quamvis autem publice & privatim sub illis intra triennium non parum proficeret, & nihil magis optaret, quam bene coepta seliciter absolvere, tamen deficientibus sumptibus medio in cursu interruptus munus qualecunque oblatum accipere coactus est. Erat in schola monasterii sui sermandatum temporis occupatus Abbas Clemens Strathusius, ad quam regendam vocabatur. Sineepit spartam I Augusti I6Is. & in 7. maue annum non parum eam orna
vit, donec Abbate Johanne I eidenio, pulveri scholastico subductus in fratrem Coenobii reciperetur, & post annum, qui erat seculi hujus et3. in numerum Conventualium, tandemque sequenti anno Procurator, Conventualium omnium unanimi consensu, constitueretur. Intervenientibus dein Dialibus belli calamitatibus, modi
tuoque in urbe Abbate Johanne Heidenio, hie Procurator in illius locum successit. Acta sunt omnia more recepto, juxta tenorem legum. Communi enim consensu omnium Conventualium singulari Dei providentia per Benedictum Sartorium N tarium publicum praesentibus aliquot testibus Abbas Bergensis rite electus est&a D. Reinhardo Bario in Cathedrali, Templo Concionatore proclamatus, dein a ReVe rendissimo, Serenissimo Dn. Augusto Postulato Archiepiscopatus Magdeb. Adminis stratore, rite confirmatus est. Iuramentum praestitit incurvatis genibus & erectis digitis coram Altari in templo Cathedrali, comitantibus eum Abbatibus Aminensi e-hiensi, Hildenslebiensi dc Proposito Monasterii Mariat in Magdeb. Verum quibus Armtecessor ipsius immortuus fuerat calamitatibus, eae novo quali impetu iacto in illur irruerunt. A. 28. huius seculi a milite Caesareo, cleroque Pontificio monasterio ejectus est&expulsus, multaque indigna passus, ipsis belli flammis Magdeburgum ci
Mantua vael miserae nimium vicina Cremona lIlluxit tamen iterum sol, cumque vigore pacis Pragensis omnes qui ab anno 16 7. ejecti erant, repetere munus locumque suum licite possent, ipse etiam anno 16,6. con- sensu Serenissimi Dn.Johannis Georgii Ducis Saxoniae &e. b. R. Imperii Septemviri, tum temporis Pleni potentiarii, in integrum restitutus est, retinuitque dein locum, α Conventum tenore Fundationis conservavit, durante adhuc truculentissimo bello. Equidem quae in optimis quoque de conservando monasterio consiliis impedimenta habuerit, quivis facile conjicere potest, qui silere omnia jura inter arma novit. Re
stauravit tamen aedificia quaedam, redem cacram, cum c ella prope devastatum cc nobium, braxatorium, horreum, molendinum, non quidem ut volebat, sed ut pol rat, cum de necessariis magis, quam commodis sollicitum esse cogerent infelicia tempora. Tanta enim erat pecuni ' penuria, ut ad haec aedificia, maxime tantum nece sariis usibus paranda, Praedia Prei tensia ab Abbate Clemente empta, praevio tamen consensu Reverendis L. Archiepiscopi, vendere cogeretur. Vitae fuit in culpatae, pietatis imprimis amans , t ad DEI nutum sese componere promptus. Admiration i plurimis fuit ipsius constantia, magnusque in adversis animus, cum, quibus reliqui dejiciebantur calamitatibus ma imis, in illis sese erigeret ipse,viresque sumeret a vulnere, ratus cum Lactantio miserias illas laboresque exercitia ες corroboramenta mirtutis esse. Uxorem exemplo Uineri habuit, quam tamen Α. 1629. cum nulla recuperandae dignitatis spes luperesset, viduam duxerat, Mariam Harimannam, honesto loco
natam ..Obiit illa a. Martii 1649. sepultaque est Magdeburgi, in templo coenobii Ma-- riae