Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

genterque descriptas ad eosdem anno MDCCXVIII.

misit, ut ex iis intelligi pollat, quale judicium

de summa controversiae, duce illa rerum omnium magistra experientia, faceret I ) . Novissime Lancisius vulgavit opusculum , quod instituit ad Joannem Olivam De natura O praesagio Dioscurorum nautis in tempestate apparentium , in quo duo potisiimum inquirit, unde ortum habeant hae Φλασης, quae sepe noctu in maximis tempestatibus nunc specie unius flammei globi , nunc duplicis, aut numero plurium in apice praesertim mali conspiciuntur; & unde fiat ut intem dum futuram tranquillitatem ex vero portendant . Hoc argumentum tractandum ille se psit, ut esset sibi levamento in maximo labore, quem in opus de Aneurysmatibus impendebat . His ab eo editis ingenii monumentis, quibus minimam materiem ex rebus per se investigatis ad rerum occultarum cognitionem attulit , omnia pneclaro ordine disponens , omni, que explicans , si non semper plane pura &candida, satis tamen polita litterataque oratione , cum illud Ciceronis sibi persuasem haberet, mandare quenquam litteris cogitationes Das , qui

112쪽

eas nee disponere, nee illustrare possit, nee des ctatione aliqua allicere lectorem, hominis esse

intemperanter abutentis otio , O l itteris , incredibile est quantam apud nostros homines non solum, sed etiam apud exteros consecutus sit famae celebritatem . Augebat hanc cogitatio illa , quod tanta e ise solet in tuenda Principis valetudine occupatio, ut non sinat in aliam cu- Tam incumbere. Declaravit hoc qui expertus

fuerat Lucas Toggius quadam epitiola ad ipsum Lancisium, in qua haec suat λ Siquidem tu etiam, ωir eximie, nosti quo tempore Pontificiae valetudini tuendae istic praeram , nou solum nullum mihi fuisse scribendi otium , sed nec ea , qua a

me olim inchoata fuerunt, tranquillo animo versandi ; confirmavitque exemplo suo , ut de ceteris taceam, Malpighius, qui per totum illud

tempus , quo huic muneri vacavit apud ΙΝΝΟ - CENTIUM XII , Omnem cogitationem abiecit aut interrupta contexendi , aut absolvendi initituta. Atque ea cum scriberet Lancisius, nemo poterat existimare, hunc minus attentum ac diligentem se priebere in conservando Pontifice , cum ve

re gloriari potuerit, adeo se pro illius valetudine

113쪽

dine viginti fiere annorum spatio excubasse, ut quam aegram accepit, si non firmam , bonam tamen reliquerit. Tali modo cum ille ad aet tis annum sextum & sexagesimum perventilat,& non minus gratia , Brtunaque , quam fama cre-Viiset multam enim pecuniam praesertim ex curationibus nobilium & divitum fecerat &quanquani tenui, bona tamen usus esset valetudine , nactus ei t morbum , quem is statim, aliique Medici esse gravissimum periculosissimumque senserunt. Erat enim febris acuta, quam co-- mitabaeatur dolor in dextro hypochondrio posticam partem verius , summa faucium, linguae ac palati ariditas , ut vix loqui polset, Vomitus biliosi , aliaque instantis mortis signa. Cum frinstra adhibita essent remedia , & vis morbi magis magisque cresteret, quarto die postquam decubuit , rite , & shmma cum religione omnibus iis persolutis, quae divinitus ad expiandos animos,& placandum Deum sunt instituta , naturae dein bitum reddidit xui. Kalendas Februarias, hora

XII. ann. MDCC xx. Dici non potest quantum is ejus discellu dolorem acceperint non modo amici , sed univetia civitas . In primis doluit

114쪽

Summus Pontifex, qui, allato sibi nuntio de , illius morte , abdidit se in cubiculum , omnibuΩ

que per eum diem aditum ad se interclusit . Perdiderat enim virum , cuius fide ac prudentia multis maximisque in rebus utebatur. & in cuius suavitate & sermone magnum levamem tum reperiebat. Mortui corpus balsamo perum

ctum elatum est ad S. Spiritus in Saxia , ibi

que cum pompa funeris sepultum. Tumulo vero hoc elogium inscriptum est.

D. D. M.

115쪽

Heredem , ut hic declaratur , testamento reliquit Nosecomium eiusdem S. SpirituS , ea ,

inter ceteras lege , ut novum ibidem excit retur valetudinarium curandis mulieribus. Id ta

men pluribus gravibusque de caussis essici haud

potuit. Qtrapropter BENEDICTUS XIII. destina

tam huic rei pecuniam Nosodochio S. Gallicani attribuit, causique in aedibus statui placuit marmoreum Lancisii simulacrum cum hac in

scriptione . a in IOANNES MARIA LANCISIUS ROMANUS SUMMORUM PONTIFICUM INNOCENTII XI. ET CLEMENTIS XI. INTIMUS CU8ICULARIUS ET ARCHIATER CUM Noso COHIUM S. SPIRITUs IN SAXIA UBI PUBLICAM BIBLIOTHECAM DEDICAUERATTEsTAMENTO HAEREDEM SCRIPSISSET UT NOUUM IBIDEM PRO AEGROTANTIBUS MULIERIBUS VALETUDINARIUM EXCITARETUR PLURIBus TAMEN GRAVIBUSQUE DE CAUsIs

SUPREMAE ILLIUs VOLUNTATI LOCUS ESSE NON PossET

116쪽

EgNEDICTUs XIII. P. H. CUNCTIS RITE MATUREQUE DISCUssIs HABITA ETIAM AEGROTANTIUM MULIERUM RATIONRNE PIA TESTATORII VOTA IRRITA ESSENT HAEREDITATIS PARTEM TRICIES SESTERTIUR , HUIC OPERI ADDIXIT. AC LIBERALITATis EIUS IN HOC PERENNI PONTIFICIAE PROVIDENTIAS

MEMORIAM EXTARE IUSSIT ANNO DOMINI MDCCXXVI.

Corpore fuit paullo graciliori , ac breviori , & in senectute etiam agili, oculis vegetis , & acuta ac celeri acie , naso paullo emi nentiore , totaque facie miram alacritatem hilaritatemque prae se ferente. In victu post quadragesimum praesertim annum magnam temperantiam adhibuit, vinoque abstinuit, parcequ, psomno indulsit . Sic valetudini suae consulere existimabat, quam solitus erat dicere stulentari notitia sui corporis, & observatione earum rerum , quae prodesse, & obesse possunt, continentia in victu , fugiendaque illa omnium ma-G lorum

117쪽

lorum matre voluptate. Interdum tamen crudi. tate S inQmniis laboravit ob vehementissimam contentionem animi, quam in studiis litterarum adhibebat, ex qua etiam canitiem praematuram contraxit. Senex dentes amisit. Munditiam amavit non odiosam, neque exquisitam nimis ,

sed quae fugiebat agrestem illam negligentiam , quam plerunque , qui se philosophiae dicarunt,

affectant . Sed excellentiora alia in eo animi bona elucebant. Erat enim modestus, veritatis diligens , patiens, affabilis , blandusque admiram dum in modum et non tamen illum caruisse desiderio honorum , & dibaphum quoque cogitasse , qui ei intimus fuit, mihi testatus est. Idem ad amicos sublevandos fide fuit singulari, ct in hoe se maximum exiltimabat capere fi cium gratiae , qua pollebat apud optimates, &maxime apud S. Pontificem , quod pluribus , &litteratis viris praesertim prodeise posset. Erga

Patrias amantissimus fuit . Tres autem Patrias se habere dicebat, primam originis, secundamnaturae , tertiam civitatis. Nam cum esset, ut initio docuimus, e Biturgia oriundus , Romae vero natus , in populi Urbinatis civitatem an.

118쪽

99MDCCIII. susceptus fuerat .. Nullas inimicitias habuit, quod neminem ludebat ; & si qua de re cum aliquo disputavit, ita se gessit , ut oss-cium semper teneret, nunquam excederet, ac

veritatis, non contentionis studiosius is cognosceretur . Huic rei sunt indicio quae scripsit ata versus medicos Io. Baptistam Salvadorum , &Ioannem Cosmum Bonomum , qui scabiei originem non ab ulla sanguinis contagione , sed a , vermiculis unice repetendam esse toto pectore contendebant. Collegit Lancisius omnia , quae ad hanc controversiam pertinent, in unum libellum ; huncque Hieronymo Brasavolo inscripsit . Animo maximo nullis unquam laboribus difficultatibusque ab arduis quibusque aggrediendis se deterreri est passus. Prudentia Vero tanta in iis pciesertim , quae ad facultatem , quam , profitebatur, pertinebant, ut O de iustantibus,

ut ait Τhucydides, verissime judicaret, O futuris callidissime conjiceret. Quod quidem cuius virtutis sit, facile existimabit is qui iudicare poeterit , quam ille in loco lubrico , periculosoque

versetur , qui in tanta naturae obscuritate , tam iisque tenebris, quibus plerunque diversa mor-G 1 bru

119쪽

horum ratio continetur , huiusmodi fluctibus se se committere audeat. Sed tamen dici satis non potest , quam hoc esset illi facile factu , ita ut

cum rem ipsam investigasset attentius , quod certe quotiescunque res pollularet, usu veniebat , eum raro admodum sententiae suae poeniteret . In quo si quam ipse rationem secutus est cognoscendorum morborum , persequi velim, videar magis quam debeam , mihi tribuere'. Non enim solum scrutabatur , quod Vitae genus, qui mores, quae etiam ciborum, quae Vigiliarum , somnique esset consuetudo , sed oculos ad ea quoque intendebat, ad quae non licet harum aditium mediocriter peritis facile adiicere , ut cum ad pronuntiandum descenderet, detectis , ut ita dicam, latebris morbi , Videret, quantum quidem patiebatur artis natura, quid spei sibi propositum esset , quid etiam remedii . Fuit & disertus; nec minus concinnus in brevitate respondendi, quam in perpetua oratione ornatus . In sermone quotidiano mirum in , modum delectabatur locis & facetiis, quae rerum graviorum severitatem Sc tristitiam mitigarent . Intestigens erat existimator signorum, Sepi-

120쪽

piecurarum , credo , quod pleniorem quandam pulchritudinis speciem animo comprehensam habebat ; cumque esset diligentissimus antiquitatis investigator , de veterum aedificiorum splendore, ac magnitudine ex iis, quae silperessent, ruderibus, sagacissime iudicabat . Habuit singularem memoriam , quod ex eo facillime potest iudicari ,

quod cum anno MDCXCI. tota quadragesima P.

Caselinio concionanti adfuisset, potuerit eius ὀ- rationum aliquas domum reversirs iisdem pene

verbis exscribere , omnium Vero accuratum com

pendium facere . Tanta autem industria fuit , . tantumque vigilavit in studio , ut non maxima summo eius ingenio gratia habenda videatur . Nullum enim tempus illi vacuum a labore erat, quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi in, nem reformidans, in ipso curru , dum per Urbem Veheretur , seleret legere , & interdum etiam stylum prehendere. Quapropter minime eli mirandum , si tot, ac tam praxiara potuerit posteris relinquere ingenii sui monumenta eo. tempore , quo occupabatur in conservanda tenui. Pontificis valetudine , ct in docendi muneret,

: quod nunquam dimisit; quo sepe districtus erat, G 3 ano

SEARCH

MENU NAVIGATION