장음표시 사용
81쪽
62proesertim in Anatome , Chimia , Bolanica is , nec non Naturali histaria. Quo factum est, ut
omnes, quae tunc temporis Romae celebrabantur, nobiliores Academias sive Medicinae, sive Anatomes , ceterarumque naturalium scie tiarum frequentare caeperit, in quibus cum strenue ac laboriose ingenium exerceret , palam
omnibus fecit ingenitam quandam cupiditatem , qua ferebatur ad gloriam. Ad quam ut incenderetur quotidie magis , Sapientiam in tabula vivis expressiam coloribus sibi comparavit. Sedebat haec magnifico in Templo , quod posse
tum erat in vertice montis: strenuos autem cinrona donabat, eos omnino despiciens , quos aut labor medio in cursu, aut voluptas , aut otii desiderium procul averterat. Cum in cognitione rerum medicarum haec praeclara fundamenta iecismet , nervos omnes contendit , ut Romae in
publicis Nos omiis eo in studio quotidie exemceret se diligenter. Neque vero quoties obtulerat se occasio, privatim id agere intermittebat, eos invisens assidue , qui Joannis Tiracordae diligemtiae , quem sibi ducem elegerat, & a cuius latere nunquam discedebat, valetudinem sitam
82쪽
63commendaverant. Qua quidem in re tantum ad. hibuit industriae, ut cum omnia prudenter animadverteret , omnium etiam morborum hist
rias in Ephemeride diligenter describeret. His ille rebus cum ad hominum famam pervenisi set, accidit , ut munus illud vacaret, quod vocant Medici Adsistentis in Nos omio S. Spiri. tus , annos postquam consecutus erat lauream Lancisius non amplius quatuor ; quod ille , etsi competitores essent quamplurimi , facile obtinuit . Non enim illi opitulatus est aut ambitus, aut gratia , aut aliqua insignis Doctoris commendatio , quippe summa ingenii Vis, qua
praeditus a natura erat, earumque rerum cognitio , quibus facultas huiusnodi continetur, eum ita commendabant , ut superiorem neminem , paucos pares haberet . Nihilo secius reliquis ille in Nosecomiis , quae Romae plurima a sunt, sepe aderat; Sc quod caput est , dum is aegrotos inviseret , etsi detentos variis morborum generibus , ubique idem erat Lancisius , ubique industria sua utebatur , illud assidue contendens , ut quem sibi proposuerat finem ,
citius omnino assequeretur. Veruntamen cum os
83쪽
fatis videret quam lato in campo, nullisque limitibus definito vers iretur , ut sibi , suisque studiis diligentius caveret, alumni locum Piceno in Collegio obtinuiti quinquennium Vero ipsum
quod eo in loco consiimpsit , adeo navavit 1edulam operam medicis studiis, ut potuerit viginti duo. magna volumina conficere indicum earum rerum , quae cognitionem , usumque spectarent .
Haec inter Anatomes studium , quod ei curae maXime erat, eum quotidie districtum habebat; quo prope fuit, ut in corporis cuiusdam sectione infectus gravissimo morbo vitam finierit. Sed integrae redditus valetudini , cum cooptatus misi set in eum doctorum hominum coetum, qui Comgreisus medicus appellabatur, quique habebatur
apud Hieronymum Bra volum , illius Antonii Mus e nepotem , qui simina cum laude iaculox VI publice medicam facultatem fuerat Ferr,riae prolatius , sibi in illo cum scriptis aliis, tum ea praesertim lucubratione , quae est de Virgine quadam Calliensi mirabili vexata Omplomate plurimum nominis comparavit . Qua re factum est, ut cum diisecandi Magi 1ler in . Archigyinnasio Romano munus dimisisset, quanquam non . ita
84쪽
ita pauci, iique instructi interioribus litteris procvinciam huiusnodi speet irent , Joannem Mariam Lancisium , qui ei succederet, omnibus ses, fragiis elegerint Moderatores . Quo quidem in
munere ita se gessit, ut non modo opinionem vicerit, quae de doctrina e us erat , sed etiam ,.si perpaucos exceperis, gloriam sirperiorum . Adiunxerat ille perseetae rerum anatomicarum scientiae laudem illam ut polite latine loqueretur , excellenterque pronuntiaret; quocirca quinties dieturus erat, magnus ad eum fiebat concursus non modo discere cupientium , sed etiam virorum doctrina insignium , quorum in numer
iam fuerunt qui quantique viril Marcellus Malpighius, di Lucas Toggitis . Neque est
praetereundum , quod si ine eveniebat evenit autem sepissime ut inter dicendum aliquis dignitate illustris homo ad eum audiendum accederet , interrupta oratione, eatenus dicta in Dptam epitomen varie contrahebat r) , quod quidem nullo negotio praestabat , cum haberet divinam quandam memoriam rerum & verborum . Hoc tempore perstasit Archigymnasii R elori, ut elegantius instauraretur Theatrum Ana-E tin
85쪽
66 tomicum , quo fac , idem in ingressu apposuit
duo illa hemistichia: LACEROS IUvAT IRE PER
rum alterum ex Claudiano, alterum ex nescio quo poeta desumpsit. Mansit ille in hoc munere duodecim annorum spatio. Nam anno MDCXCUI. siffectus est Iacobo Sinibaldo, qui Θεωρησι κην medicinam eodem in Lyceo docebat; ex quo demum loco venit ad docendam medicinam πρακτικον A. MDCCI. Sed maxime gloriosum fuit Lancisio, quod mortuo Francisco Santuccio, qui INNOCENTII XI. valetudini curandae γperam dabat, ei successit, cum nondum quatuor Sc triginta complesset annos, quod nescio an ulli contigerit. Cui provinciae sane gravisimae ille non modo cumulate satisfecit, sed cum arcana multa ei communia essent cum Pontifice , qui plurimum eius studiis , ingenio, fidei, ac prudentiae tribuebat , quotiescunque vellet, apud Virum illum sanctissimum patebat aditus. A quo auctus etiam dignitate nam inter Canonicos Basilicae Ss. Laurentii & Damasi adst, tus fuit ) ei omnia obsequii & benevolentiae OG scia praestabat . At non ita multo post cum
86쪽
Isuo gNTIus ad superos evolasset, quippe qui facultatem , quam in deliciis habebat , Reipublicae bono exercere cupiebat, Canonicatum dimisit. Fuerat is iam ab anno MDCLxxxIx singulari Voluntate Moderatorum adlectus in Collegium Archiatrorum Romanorum, quo quidem honore ita usus est, ut non modo ornamento, 1ed magno etiam adiumento eidem Collegio fuerit . Nam praeterquamquod praestitit se acerrimum propugnatorem eiusdem iurium , non destitit , quibuscunque rebus polset , Collegas iuvare , ut is omnium parens videretur. Cum quotidie magis cresceret Lancisius laude doctrinae, huic non solum bis demandatum est munus Prot
medici Romanae Urbis , totiusque Pontificiae ditionis , sed illum quoque esse voluit Cardinalis Palutius S. R. E. ut vocant, Camerarius, qui in laureis medicis tribuendis vices gereret suas in Archigymnasio Romano et quod munus , Palutio defuncto , eius silcce Dr Joannes Baptista Spinula in Lanci sio firmavit; ac tandem CLEMENs XI sentiens eundem potius tribuere provinciae suae splendorem , quam ab ea accipere , ne loco am
plius moveri pollat, edixit. Interim nobiliores, E a quae
87쪽
68 quae Romae extant , ita sibi familias conciliaverat ut ii lem assidue operam navans, Caetaris etiam Legatos effecerit tuos . Cumque nihil pro termitteret eorum , quae ad exercendum ingenium conferre possie Viderentur, cooptatus in Arcadum coetum , quem viri interioribus litteris praediti , N poeticis studiis quam qui maxime addicti in tituerant, Ersilii Macariani nomine est appellatus. Neque Romae solum , sed etiam absentibus erat notus 3) . Satis enimis multa scripserat , quae dimanaverant ad exillimationem hominum. Ex his typis impressa sint, Humani corporis Anatomica Ono is πα Anatomia per Aso e intelligeneta dei disegno , ricercata nousolo sugii ossi e muscoli dei corpo umano , madimostrata ancora fulle statue antiche piu insignidi Roma m Dissertatio de ratione philosopbandi in in arte medica ad Senensem Nisiocriticorum Ac demiam αα Epistola ad Radimundum Heussenium , qua probat sal acidum in sanguine contineri ,& caetrahi pose , haud pol se tamen laec duo ille quaesierat ) veris certitque argumentis statuiquam universe proportionem habeant inter se Parici tangainis ; ac Epistolae duae ad Felicem
88쪽
69 Adamum Mulebancber de molis , deque feminis
vermiculis , quae relatae sunt in secundi m volumen operum Antonii Vallinerti ) . Quibus ille rebus cum sibi famaeque suae consit luisset , INNOCENTI Us XII. morbo quodam implicitus , ex quo sit prema fata portendebantur eidem , hunc accersivit r eodem vero e vivis erepto , alter ex duobus Medicis , qui Cardinalibus in Conclavi degentibus operam pmitant, electus est Joannes Maria . Hic multum otii cum nactus esctet, in eo languere noluit ; quocirca a primis diebus coepit cogitare , quo posset genere litter rum Reipublicae prodesse. Inter multa , quae ei occurrerunt, argumenta, illud de Aneurysinat,bus plane dignum existimavit, in quo stridium suum poneret . Nam videbat utilissimum hunc scientiae medicae locum multis obstructum esse difficultatibus, S a nemine , nisi leviter admodum ad eam diem fuisse tractatum . Cum opus in manus sumpsisset, & multa adumbrasset imius mensis spatio , ecce ad summum dignitatis fast, gium evehitur Cardinalis Albanius ; is qui CLEMENTIS XI. nomine appellari voluit, qui cum es set intelligens ingeniorum existimator , eisque
89쪽
7 semper debitos habuisset honores, statim Lanis um elegit, cui valetudinis suae curam comis mitteret . Hoc munere auctus ille , Bre sibi otium existimavit ad ea , qua: inchoaverat, brevi perficienda . Sed falso . Nam qui locus quietis & tranquillitatis fore plenus videbatur , in
eo maximae moles molestiarum extiterunt. Coeinpit enim summus Pontifex variis affigi morbis, quem ut integrae valetudini redderet , incredibile est quantum diligentiae ac studii possierit Lancisius . Eo accesserunt alii aliis temporibus graves publici casus, qui ut Pontificis
animum maxime perculerunt, sic Lancisium , occupatum impeditumque tenuerunt . Fuerunt hi magna Romae in primis frequentia repentinarum mortium , contagiones malorum, quae a
palustiibus aquis profecta nonnullis praeserti mo Romani agri oppidis solitudinem sere intulerunt; ac demum bovilla pestis, quae tota Pontificia ditione foede vagata est. Hinc Lancisius Iusis Pontificis, qui nihil reliqui faciebat, quod ad prospiciendum Reipublicae saluti pertineret, adigumentum sumpsit trium operum, quae singula tbreviter, instituti nostri tenendi causia, resere
90쪽
TImus . Inscripsit primum De subitaneis Mortibus, idque in duos libros divisit, quorum in altero
de genere univerio agit repentinarum mortium ,
qui locus a recentioribus desertus post detectam praesertim circulationem sanguinis lucem docti alicuius scriptoris desiderabat, in altero perpendit caussas & principia , unde his temporibus tot homines huiusmodi mortium fata peremerunt .
Profecto his libris nihil potest esse utilius iis ,
qui aliquam cupiditatem habent notitiae rerum a medicarum . Nam solerter adeo , docte, exquisiteque enucleat vitae, ac mortiS caussias, omisnia ex mechanica solidorum structura, fluidorumque temperatione , altemisque motibus deducens , omniaque accuratissimarum dissectionuni experimentis comprobans , ut in illis universam propemodum medicinam contractam esse haud
immerito possis dicere . Quam vero accepti su rint , hoc erit indicio, quod statim a stim misviris maxima facta est Lancisio gratulatio, e quibus nominasse suffciat Lucam Togetium , Dominiciun Guglielminium , & Bernardinum Ra- .mazetinium cs , quibus cum fuisset probatus, non poterat dubitare futurum, ut ab omnibus pro- . - E q. ba-