Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

13a qui Custodi adeste debent, rogata est . Nam Gravina adversus Crescimbenium contendebat, hanc esse vim huius legis & verborum sex in orbem eligito , ut non liceret semel functum munere suo Collegam , praeteritis aliis idoneis, iterum eligere . Placuit rem ad concilium Pa-sorum referri; ac nullus erat qui non videret,

si Graviniani superiores discessi sent , Crencini benium de Custodis gradu deiectum , eiusque in locum Lorenet inium suffectum iri. Erat enim ille harum partium , omniumque huius dignitatis gloria maxime dignus existimabatur. Sed res aliter evenit. Nam plerique Arcadum secundum Crescimbenium pronuntiarunt, seque eum defensuros palam professi sunt: dictaeque etiam graves sententiae in Gravinam , elusique sectatores, quod miscere & turbare omnia viderentur . Quae contumelia non fregit eos , sed erexit. Nam cum sibi Custodem creassent Bracicianensium Ducem Livium Odescalchium, si- dem

Iegae duodecim adsunto. Eorum singulis annis Custos,

Consulto universo Coetu , novos sex in orbem eligito ;sex veterum retineto. Adininistros sibi duos aJsumi- . Praeter haec alia munera publica ne sunto. Patro'nus nullus esto . Diuiti Ooste

152쪽

dem inter se dant, omni ope atque Opera enisuros, ut adversarios e laudis pollessione exturbarent ; & quoniam se solos esse conservat res & custodes legum Arcadicarum gloriabantur , omnem penes se redactam esse potestatem assirmabant. Nihilo segnius , qui erant alterius partis , caussim suam agebant , cumque ceteros Exarcades iudicassent , eorum nomina albo Pallorum erasere . Memorabilem ego hanc controversiam existimo , quia litteratissimi homines non magis de dominatu Arcadiae, quam de principatu Poesis inter se contendebant. Qua in contentione magnum profecto fuit nomen Loreminii , quem etiam Braccianensium , Dux Vicarium suum habuit. Non demere amplissimi viri, qui rem ad otium deducere temtarunt . Sed id ne fieret maxime obsistebant Graviniani, dicentes non privati odii caussa , , aut amore discordiae a ceteris se avertisse, sed uti sartas tectas leges Arcadiae conservarent ;utque se & Arcadiam paucorum factione opinpressam in libertatem vindicarent. Non est praetereundum hoc loco , Dominicum octavium Petrotalinium adolescentem ad Poeticam natum ,

153쪽

qui a Gravina stabat, materiem ex hac controisversia sumpsiise poematis ita varii, ita morati , ita concinni, ut nihil fieri possit elegantius. In hoc summis laudibus effertur Lorenginius . cuius in intima familiaritate ille versabatur . Tali dum pugnatur modo, moritur Braccianensium Dux ; cumque, in dies se Brtuna inclinante , intelligerent Graviniani se pares amplius esse non polle adversariis, statuerunt aliquid sibi novi consilii capiendum esse . Suasit Gravina , ut sua adversariis relinqueretur Arcadia , novamque sibi instituerent Academiam . & s cerunt . Id tamen non probavit Lorenginius , qui in ea fuit sententia , aut cum adversariis concordiam reconciliandam, aut in sustepta contentione perseverandum . Quid enim erat Arcadiam

relinquere, nisi turpiter se fateri victos; & fidem datam illius dignitatis se fore custodes, frangere λ Hanc si ipsi negligerent, se profecto strvaturum. Itaque tertio anno postquam a Veteri Arcadia distesserat, ad illam reversus est, datique ei fuere agri Luciniani, unde nomen

sempsit Philacidae Luciniani r nam Eliaci, quos initio possederat, quosque amisit, ut Exarcas

154쪽

cum ceteris Gravinianis iudicatus fuit, in alterius potestatem venerant. Huius discessum vehementer doluere Graviniani , quod ab nullo se plus adiuvari possie intelligebant ad nova: Academiae gloriam comparandam ; quodque non dubitabant plures sere , qui illius moti auctorita. te & exemplo se Arcadiae coniungerent . Sed id non tam conatus est LorenZinius , quam ne ullae superessent simultatis reliquiae . Haud tamen res plane tranquillatae sent nis1 post mortem Crestinabenti. Frat, ut initio docuimus, Lorenginio haud magna res , hancque cum diis labi sineret, egere caepit. Illud quoque ei accessit calamitatis , quod non defuerunt, qui in eius vitam maledicta c oniicere auderent, quibus tantum quidem tribuit Alexander Falconerius, qui severe & iuste Urbi praerat, ut hominem ad se accerserit. Sed statim vidit inimicorum, quos multos habebat Lorenginius , iniquitatem & perfidiam ; eiusque admiratus ingenium , di miseratus Brtunam , voluit ut loco pincernae apud se esset. Quo beneficio tanquam ad aspiciendam lucem vocatus, potuit studia litterarum ardentius colere. Haec enim hilarit,

155쪽

tem quandam desiderant, quam in si mina inmpia frustra quaeras. Haud pauca vertit de L tinis , & inter haec quasdam Plautinas fabulas. Ut vero Falconerium sibi magis magisque conciliaret, scribendas suscepit vitas eius gentilium B. Alexit, atque B. Julianae , quarum

unam anno MDCCXIX , alteram an . MDCCXXXVII.

lupis commisit. Iniit quoque gratiam cum Cardinali Ottobonio , cuius pleraque Melodramat Italicis carminibus composita Latina fecit. Maxime autem his temporibus eum districtum tenebat Anatome , cujus sagrans studium eum impulit, ut socium se adiungeret Caietano Petriolio, qui tum Chirurgiae magna ingenii laude operam dabat . Mirum tantam solertiam eos contulisse ad noscendam admirabilem fabricam membrorum animantium, ut potuerint quaedam haud ab aliis animadversa deprehendere . Eligebant ea, quae notatione & laude digna erant, . eaque librario transcribenda dabant ea mente, ut postea in vulgus ederentur. Sed fuit qui tuo. nomini ex horum laboribus libare laudem Voluit . Nam turpi largitione. corrupto librario ,

scripta ab eo abstulit, iisque opus quoddam

suum

156쪽

suum ornavit, quod inscripsit: In Tabulas Anatomicas Bartholo ei Eustachii Germesii de Ful. get Commentarii. Tantum crimen non serendum putavit Lorenginius. Itaque Dialogum composuit, vulgavitque , in quo & furti reus ille convincitur, & errata quaedam ipsius falsissime exagitantur . Qua re ille vehementer offensus toto ferebatur animo ad ulciscendum Lorenginium . Sed ne statim faceret , continuit gratia qua ille plurimum apud Falconeriunt pollebat. Itaque hoc defuncto , in vulgus emisit Sermonem quemdam Latinum , in quo plane evomit Virus acerbitatis suae. Sed sorte non intellexit quocum sibi certamen institueret. Nam Loren. . et inius non solum paria paribus retulit, edito

nomine Quinti Auilii Serrani Sermone, quem non dubito laude Jatini tatis Q. Sectani satyris anteponere, quemque ipse Italicis versibus reddidit , sed etiam epigrammata in eum fecit ,

sso di Fulget 2 ra Ie rivole Anatomiche di Rarto meo Eustachio . In la IX. Dia Iugo primo. a Loda penGis: δενσυι se 1 2L Nomine Germesii de Fulget ocultari Antonium Cocchium , qui tu Archigymnasio Romano Bolanicam docebat, aperte in Dialogo declaratura Diuitiaso by Corale

157쪽

I38 pluraque ab amicis obtinuit , eo sepore latino

condita, ut cum antiquitate certare videantur.

In his praeter Plagiarium illum , alii quoque ,

qui illius se fore acerrimos defenQres palam , ferebant, omnibus contumeliis lacerantur . Quibus veluti fulmine illi percussi, ne histere quidem amplius ausi sent. Haec epigrammata imstripta iunt: Analecta variorum Pastorum cadum , quos defen sionem sui arripuisse fingit Lorenetinius. Et aequum videbatur, cum munus Custodis sellineret e quod qua ratione ei delatum fuerit, breviter explicabimus. Mortuo anno NDCCxxviII. Mario Crescimbento , Arcades creando occessori convocantur , stffragia ferumtur, renuntiantur, pleraque nomen Lorenginii habere inveniuntur . Aliqua tamen deerant ad justum implendum numerum , quem lege quar ta Arcadiae de creando, & removendo Custode , sancitum est duas esse ex tribus partes. ILlius fautores postulant rem revocari ad seMagia. Obsiliunt adversarii, praetexentes satis haud siperesis diei. Latum deinde ad Arcades de abroganda lege , quod iisdem adversariis usque eo visim est indignum, ut statim a concilio di . scen

158쪽

scesserint denuntiantes , testificantes , iurantesique per omnes Foeticos Deos quidquam se tale nunquam probaturos. Qui sepe iterunt Adicades scitum fecerunt , ut abrogaretur lex, omnesque Custodem declararunt Lorenetinium . S ges hinc atque materies magnarum discordiarum . Ad Magistratus quoque aditum est , ut quod factum erat, id irritum iuberent esse s a Sed cum Lorenetinius se munivisset benevolentia multorum, potuit adversariorum conatus proehibere . seque suo in munere, quoad vixit, tu ri. Quo in munere haud pauca praeclara gessit. Nam Colonias quinque constituit, Truentianam Asculi in Piceno , Fanestrem Fani, Pa mensem Parmae , Icneuticam Foro Livii , &Incultam Romae in Collegio NaZZarenor in morem induxit ut hebdomadis singulis die Jovis Arcades privatim convenirent: effecitque ut in locum publicorum coetuum , qui magna in diseordia Pastorum haberi non poterant, Scena succederet . Nam cum instituisset quoseam adoleGcentes ad agendas fabulas Plauti ac Terentii, has

spectandas dedit tanto quidem cum plausit ut nihil potuerit supra. Id assequebantur actores industrii,

159쪽

I ostrii, ut ii etiam , qui bene linguam Latinam

non callerent, facile tamen ad Poetae sensum , penetrarent . Quare minime est mirandum, si omnium ordinum virorum magnus ad eos fiebat concursus. Voluit & esse spectitor Frideri-eu, Christianus Poloniae Regis filius , qui argenteo numisnate singulos aci res muneravit. Neque solum Plautinas ac Terentianas fabulas , sed etiam dialogas Ciceronis de Amicitia , & de Legibus, contentionemque Aiacis, .& Ulyxis ab OVidio mirabiliter descriptam in scenam produxit Lorena inius. His vero exercitationibus plurimum favisse Cha MENTEM XII, ex hoc intelligi facillime potest , quod eas tutela Cardina lium Gentilii de Corsinii commendavit; ac frape Loriginium ingenti pecunia donavit, qua S theatrum instruere , & sibi prospicere posset. Nam, mortuo Cardinali Falconerio, iterum in egestae caeperat esse . Huic quoque subventum est a Cardinati Scipione Burghesio, qui

allum In numerum retulit siuorum nobilium familiarium, tantaque in illum usis est indulgentia , .ut nunquam operas, exegerit . Inter

haec Lorentinius Parrhasium nemus, quod fuera:

160쪽

I Idecennio clausum , rursun aperuit . Data hinc occasio plurimis adolescentibus , quos ipse in poetica instituerat, in lucem prodeundi. Et si . quos ex iis ingenio minus valere videbat, non patiebatur inglorios esse r sua cnim & libenter& facile iis concedebat. Quo factum est, ut quasdam carminum Collectiones habeamus, quibus si Lorenet inius auferret quod sinim est, haud paucos similes superbo illi graculo omni ornatu nudatos videremus . Idem delectus fuit, qui instrueret eos qui agere debebant in Collegio Germanico Latinas Tragoedias Josephi Campanii S. I. ; ac nemo erat , qui operam ab eo exposteret , cui ipse libentissime non satisfaceret. Quod non praestabat natura solum , sed etiam doctrina: Nam , ut ait ille , principium

philosopborum ita percepta habu it praecepta , ut

iis ad vitam agendam , non ad ostentationem uteretur. Non semper tamen homines in se aeque liberales expertus est; vitaque functo CLε- MENTE XIl , cum magnis subsidiis caruiiset , neque idcirco sumptus minuisset, quos in the trum praesertim faciebat, in aes alienum inclindit . Metuens ne huius magnitudine opprimeretur

SEARCH

MENU NAVIGATION