Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

I 2tur anno MDCCXLI. omnem suam de Latinis fiabulis curam abiecit; relictaque domo , quam conduxerat prope templum S S. Laurentii &Damasi, Burghesianas in aedes habitatum venit . Quoniam hic tantum habebat otii , quantum ei nunquam antea contigerat, plura scripsit tum Italicis, tum Latinis carminibus . In his sunt aliquot eius Sermones , in quibus Persium imitandum sibi proposuit, non illum durum 8c obscurum , sed falsima , acrem, de brevi , ut ipse aiebat , iugulantem mucrone . Sed praesertim ad sacrarum litterarum studia traduxit animum ,

sumpsitque hoc sibi, ut librum Job , δ cantica Prophetarum versibus Italicis redderet, non ut interpres , sed ut παραφράςην . Quibus in rebus cum esset acerrime occupatus in febriculam incidit , quam initio ipse de medici ,

quisvis ventris profluvium accederet, contempserunt. Sed cum nunquam plane decederet,

morbus ingravescere caepit . Id ut sensit Lo- reminius , Iosephum Carpanium , quem paullo supra commemoravimus , 3c quocum sibi vetus erat familiaritas, ad se accersiri iussit, sibiqtie ut adesset rogavit. Plurima quidem in hac di

162쪽

aegrotatione dedit ille tellimonia constantiae ac pietatis. Dicitur, cum ei morti proximo allatum effet sacrum & salutare Domini nostri Codipus , aestu ingenii sui , divinoque amore abreptum fudise ex tempore carmen illud, quod incipit ron Dio nelle mis stange λ Ab non son degino re. Sed falso ei tributum nil se , & stylus, quique domum eius frequentabant , fidem faciunt . Diem extremum obiit postridie id. Junii anno MDCCxLIII , eique honestium funus in Τemplo S. Nicolai de' Perfelti Cardinalis Budighesius faciendum curavit. Ibidem conditus est, tumuloque triennio post haec inscripta fuere.

FRANCISCO LORENZINI ROΜANO LITTERARII ARCADUM COETUS CUSTODI GENERALI DOCTISSIMO VIRO POETAE sUMMONICHAEL IOSEPH MOREI ARCADIAE CUSTOS DECEsSORI CLARISSIMO

163쪽

1 in

ARCADUM CONSULTO

. POSUIT ANNO Μ DCCXLVI. OBIIT ANNO ΜDCCXLIII.

Deberi quoque Arcades hoc a se tanto viam putarunt , ut mortem illius carminibus deflerent , hocque elogium Parrhasio in nemore is inciderent.

Θ C. v. C. PHILACIDAE LUCINIANO ARCADIAE CUSTODI GENERALI COETUS ARCADUM VIRO MAXIMO

Praeclara haec quidem ad diuturnitatem gloriare sed his perenniora erunt elegantissima illius carmina . Pauca quidem sunt in manibus, si numerus spectetur eorum , quae scimus condidi Lie. Nec omnia propria illius dicere debemus, si ea excipias, quae leguntur decimo in Volumine desie seme degli Arcadi. Utinam aliquis reperi-

164쪽

quae sunt alieno nomine vulgata , suo auctori re. stitueret, quique plura ab hoc relicta sedulo perquireret, omniaque in lucem proferret. Pro. Deri huic Italica Poesis non parum deberet , ut plurimum certe debet Lorenginis , quod imter primos Romae Viam munivexit ad genus scribendi nervosum , grande, atque magnificum. Idem etiam , si res posceret , dulcis erat, sua. vis de venustus . Sed piertim in eo . altero genere excellebat. Habet ille quidem multa &praeclara intelligentium virorum iudicia , sed mihi unus instar est omnium Vincentius Gravina , qui solitus erat dicere , Lorenginium aIterirum esse Homerum . Eius domum quoque coinparabat modo equo Trojanor, ex qua scilicet

non belli duces , sed egregii Poetae plurimi in

apertum prodirent ; modo antro Apollinis, umde qui ingrederentur , Poetae redirent. Libet hoc loco referre Iambum ejusdem, quem scripsit in quodam libello: carminum Lorenainii, quae ipse collegerat. . Petrqrcha primus tempera.it Italam

165쪽

mas illiu ferebat aetas.'uadlida . Post c litores prodiere litterae Sacri Leouis a favore provido, Ibi ver inu provocans , Grajum novas Exsuscitavit , O Latinas Gratias.

Hos anteire cum studeret Ciam lus Musarum adulter , O Marinus impudens , Et q/i Petrarcham nominarunt aridum, Inane murmur , spumeosque turbines Stulti dedere, O dum ea ne commmia , Feriantur imprudenter ad contraria.

Ma peste multi saniores territi

Solo Petrarcha muniuntur Iobrio e. At cum Poeta .erba misso spiritu Texant, neque uix quam Petrarcha prodeant Ter cautilenas, perque eorum uenias, Vox vana sensu destituta circuit.

Sed qui POETA paganis istis canit, Tarique quisquis educatur sidere As aridis declinat atque turgidis , Dircaea tutus dum pererrat flumina. Sed quemadmodum laudatores quam plurimos lia. buit Lorenginius , ita obtrectatores quod fatum est clarissimorum viro, um) ei non defue

runt Diuitigod by GO le

166쪽

runt, qui illius scribendi genus non ipsius viribus, sed imbecillitate sita metientes, dixere λpe plus aequo efferri, ac etiam turgescere, nec varietatem quandam habere , Sed hos conluta re neque necesse est , neque est huius loci . Tantum monere volumus eos , qui se Loren-ginianos profitentur , stulte errare, si ex eo

quod pauca verba illius sint imitati , hoc nomen mereri putant. Sunt multo plura, & majora , ad quae aspirare non possitnt nisi ii , qui natura valent, & mentis viribus excitantur, & quasi divino quodam spiritu amantur; qui in scriptis veterum studiose, & multum sint volutati, quique iudicio summo sint praediati , ut intelligant, qui sunt recti fines, dum illum feliciter audentem consectari volunt. M. verat optime Lorenginius, quod

Scribendi recte sapere est principium Ofons:

quo factum ell, ut nunquam intermiserit studia Philosophiae: sacris vero litteris tantum Operae navavit, ut non facile reperire possis quid ei fuerit incognitum . Nec leviora quoque studia contempsit: nam non solum de signis, pict ris , aedificiis rectissime iudicabat, sed etiam K a Pa

167쪽

I 8 pastillis haud ineleganter pingebat . Ob quam

rena a nonnullis harum artium peritis mirifice colebatur , eosque multum consilio suo iuvabat . Fuit autem procero corpore , Brmaque

ad dignitatem adposita ; sed sui & omnis munditiae ita despiciens, ut Cynicum dixi iles . Jo- eis & conviviis plurimum delectatus est. Ι-dem suspicax , pronus ad iram , & paullulum turbulentus . Etiam machinatio , & illa astutia quae vult illa quidem videri se esse prudentiam , sed abest ab ea, distatque plurimum , haud raro visa est in eo. . Adversam vero Ε tunam moderate tulit; divitias non expetebat, ac sepe oblata sibi a Cardinali Gentilio CLg-ΜENTIs XII., ut Vocant, Datario, secerdotia constanter recusaVit. Quod non tantum moderationi , quam Religioni tribuendum est Intel ligebat enim, Ecclesiae bona iis selum deberi, qui ad ministerium illius a Deo sent vocati. Fide fuit singulari, ac liberalitate in amicos , ut possit iudicari, omnia ei cum ipsis fulis a Communia. Plurimum valebat in genere dicen. Hi gravi, aptoque ad perstiadendum , quod sepe servor quidam inflammabat . Nunquam de se glo-

168쪽

gloriosius praedicavit , levisque animi esse , dicebat quaerere laudes hominum , quasi mercedem meritorum . Nihil ei optabilius S iucundius erat quam impertire ceteris, quam ipse consecutus fuerat , praestantiam doctrime . Ex quo factum est, ut eius domus , tanquam ludus quidam , semper patuerit industriis' adoles.

. . . .

RIME . Non uno in loco impressa sunt earmina Italica Lorenzinii , videlicet Mediolani, Venetiis , Ne poli , Praeneste , & Foro Livii. Romae vero edita suere cum carminibns Italicis aliorum illustrium Arcadiae Pastorum . Separatim a reliquis volitant per manus hominum Παραφρασχς Canticorum Moysis, quae sic incipiunt et Audite , Caeli , quae sequor, & Cantemus Domino gloriose t Debborae et sui Donte obtulinis e trium Puerorum τBenedicite omnia opera Domini atque Ode sane nobiliusima , quam dixit in aedibus Cardinalis Ottobonii , cum Marcellus musicus docuisset canere ad harmoniam Psalmos Davidicos . MELODRA Ara varia. Haec sunt r. ..is. Jahel Sisarae debenatrix: Romae apud Ioannem Franciscum Buagnum ITO I. in A. - Athatia et apud eundem IT 3. in A. --. Sedecias: apud eundem I o4. in i Mater Machabaeorum et apud eundem, eodemque anno , in A. - Thamar vindicata : apud eundem IVG6. in .

- Diva Maria Magdalena de Rul is. Italicedi Latiae apud eundem Buagnum IzO7.

170쪽

ANGELUs FABRONIUS 3. P D.

H bes Manstedii vitam , Zanotte doctissime. Fateor , me ad illam scribendam tiamide accessisse, quod verebar , ne me non solum reprehensione , sed etiam poena dignum homines putarent , quod ego qui neque usu satis , ingenio parum possum , de illo scribere susceperim, qui zel peritissimum sc= iptorem deterrere debuisset. Periculum est enim , ne dum talium virorum extollere quis gloriam velit , minuat. Illud quoque augebat timorem meum, quod omnino ne eesse erat loqui de rebus altioribus , quam ut eas

ego humi stratus suspicere possim. Sed quoniam in hune cursum ingress sumus , ut Qitas scribamus illustrium doctrina Italorum, qui hoc saeculo floruerunt , non praetermittendam esse duxi Citam Mansterii, praesertim spe sustentatus , fore te in bi judicem. oe adjutorem quoque , si ο esso videretur, ad illam eonficiendam . 2Nam cum in te omnes singularem uoctrinam praedicent, non E mino-

SEARCH

MENU NAVIGATION