장음표시 사용
181쪽
Isatres non modo fratres , sed etiam , quod mireris , binae serores Eustachii, qui omnes Astronomis nostris multis in rebus magno erant usui. Harum observationum seriem ad annum usque MDCCIII. , unde initium starunt observa
tiones habitae in aedibus Ferdinandi Marsilii, in quas Eustachius paullo ante immigraverat, idem accurate persecutus est in eo libro , quem de Schedis Mathematicis Stanearii compositit. E dem anno MDCCIII. librum edidit de Solaribus maculis, quae maculae improvise e Sole eme gentes , omnium Astronomorum studia dudum enim desiderabantur mirum in modum commo. verunt . Hunc librum qui legerit, intelliget quae fuerit in illis maculis & directio , & celeritas notata, quae duo maxime investiganda erant ; ad quod quantam diligentiam Eustachius, eiusque secti contulerint, ex hoc coniici facile
poterit , quod eorum observationes fere Omnino consentientes fuerint cum iis, quas in us
Gallia summi viri, iique diligentissimi habuerunt . Ab hoc curriculo, in quo Eustachius tam to animi ardore, tantaque nominis sui gloria versabatur, defexit parumper, animumque ad Hydro
182쪽
Hydrostaticam transtulit. Nam anno MDCCIV. Senatus Bononiensis coercendis sei agri fumunibus , a quibus maximae calamitates impendunt , illum praefecit. Scimus apud Persas ossicium. Praefecti aquarum inter praecipua illius gentis munera recenseri, summoque in honore esse ;ac nonnisi cives fide , & industria cognita ei praeeς se. Est & eodem loco apud Bononiense s , sed contraria prorsus ratione . Nam quod illic siccitas , difficultasque satis & aequaliter terras rLgandi, hic facit aquarum copia, ac dissicultas illas dirigendi , avertendique. Cum provinciam sustinuitat quindecim circiter annis Guglielm
nius, hanc aquarum scientiam angustis antea limitibus circumscriptam adeo provexerat, ut scientiam propemodum novam effecerit. Intelligens ergo Manstedius, quam scopuloso difficit,
que in loco versari deberet, quantoque viro sucis cedendum esset, verecunde ac dubitanter onus suscepit. Sed se ipsum non norat, nec satis sciebat quid in hoc etiam genere efficere posset. Vigebat tum maxime celebris controversia B nonienses inter & Ferrarienses de reducendo Rh
no in Padum, cui se quoque immiscuere Ve-L a neti,
183쪽
neti, Mantuani, Mutinenses, ac pene omnes Cisalpinae Galliae populi . Non eli credibile
quantum negotii Manfredius cum his omnibus habuerit, quantisque implicitus fuerit molestiis. Sed vis & magnitudo caritatis ergo Patriam efficiebant, ut facile omnia ej. is caussa perserret. Multa scripsit ut id quod intenderat confirmaret , ct id quod contra diceretur, refelleret ; quod docte adeo, scienterque praestitit, ut inde magnam famam sit consecutus . Quae cum percrebesceret in dies magis, eo tandem pervenit , ut fere omnes huius generis controversiae ex universa Italia ad ipsum deserrentur, neque ulla res maior gesta sit, de qua prius deincretum fuerit, quam Maniredii sententia cognita . Qtrae singula si vellem explicare, non Vitam eius enarrare, sed historiam viderer scribere, idque non sine lectorum satietate . Itaque praecipua capitulatim exponam , ne minus lucide appareat, quantus in hoc genere vir ille suerit . Lucam venit, ut esset iudex controversiae, quam Lucenses cum Hetruscis habebant de dirigendis aquis suminum Auseris & Oieris. Iidem Lucenses illum & consuluerunt, quid sibi
184쪽
faciendum esse putaret, ut siccarentur paludes, quae fiunt in viciniis Viaregii; utque impedirentur alluviones , quae cepe fiebant in ea parte, qua Aufer in oseris alveum influit. I utiorem docuit derivationem aquarum , quae eX Clunibus fluunt . Eius consilium 3 magnae utilitati filii Fanensibus in instauratione portus . Sed praesertim Ravennatibus multam & utilem ope ram praebuit in contorquendis in alium cursum aquis Bedesis & Vitis . In eo congressu, qui anno MDCC xxv. sibi fuit cum claris Mathem,ticis Faventiae apud Cardinalem Piaggam , ita Patriae caussam sit stinuit adversus Corradum , qui
in ea erat sententia per novum alveum deducendas ei se Bononiensis agri aquas, ut non moedo superior discesserit, sed etiam coegerit adversarium fateri, magno se in errore Versatum fui ise. Triennio post venit quoque in congressum colloquiumque cum summis mathematicis Grandio, Zendrinio & Marinonio, laudemque non minus boni civis nomine enim Patriae venerat quam doctissimi hominis reportaVit a Consultus est de ratione exsiccandi Pontinam paludem , deque restituendo Antiano portu
185쪽
Qua in postrema consultatione singularis cognita est Minoedii modestia . Etenim nonnisi aegre admodum ab eo impetrari potuit, ut sententiam sitam proferret, cum diceret, parum se nosse vim & naturam aquarum fluentium , penitus vero ignorare Vim & naturam maritimarum . Haec Omnia vero utrum eidem magis gloriosa, an laboriosa fuerint, non facile est iudicare .
Nam & dissicillima itinera sepe suscepit iniquissimis temporibus, & interdum etiam vitae perbculum subiit. Id maxime evenit ei cum A seris ripas, totumque aquarum cursum e superiori loco prospicere, eamque ob caussam manibus , pedibusque adnixus in altissimae rupis Verticem evadere Voluisset. Nam eo proceς sit, ut neque pendere ibi diu, neque progredi Posset, neque iam regredi tutum esset in sale-hrosa, & horrenda crepidine, flumine rapido minaciter subterfluente . Haesit aliquantulum stinpenti similis, ubi repente se tot cinctum periculis animadvenit. Sed cito animum revocavit, imploratoque Dei, hominumque auxilio, potuit se usque adeo sustinere, quoad scalae & sunes ali,
186쪽
tae sunt. Paucis mensibus antequam Manstedio aquarum Praefectura daretur , electus fuit ad regendum Collegium Montis Alti, quod olim Sixtus V. ad homines suae Provinciae in doctrinis praesertim Ecclesiasticis erudiendos Bononiae condiderat. Plane hoc munus non erat dignum viribus Manstedii, qui ma ora in Republica onera sustinere poterat. Subiit ille t men , quo facilius domesticae subvenire posset inopiae. Ac primum omnium ad constituendam disciplinam adiecit animum ; & quanquam sibi res effet cum indomitis , & egrenatis adolestemtibus, qui desertis liberalibus studiis, de repudiata omni disciplina , regi antea nullo modo potuerant, tantum tamen lenitate , prudentia , optimisque praeceptis atque institutis effecit, ut ii, posita paullatim ferocia, petulantiaqueo , collegerint se se, atque ad bonam frugem redierint . Pari felicitate usus est in excitandis iis ad laborem , doctrinarumque studium . Nam brevi eo ventum est, ut plures essent qui fre-- , quam qui calcaribus egerent. Ex his multi insignes Theologi , legum sacrarum periti , ac Poetae quoque haud vulgares extitere. Sed
187쪽
168 fatis mirari non queo , quomodo Eustachius, qui erat cum animo, tum opera distentissimus, qua de Collegio , qua de aquis, qua de Gymnasio , potuerit non modo ad studia Astronomiae redire , sed etiam in humanioribus litteris versari. Anno enim MDCCv. vulgavit Latinam epistolam ad proeliantissimum mathematicum Dominicum Quartaronium , qua defensionem siusicepit cuiusdam Anonymi ab illo impugnati , qui sexdecim propositis capitibus , urgebat co rectionem Kalendarii. Biennio poli, cum primus omnium Cometam in Capricorni astro animadvertisset , hunc diligentissime observavit toto eo tempore, quo in caeso apparuit id fuit a die uti. Kal. Decembris ad Januarii initium ) eius cursum accurate descripsit, & pu eta praecipue constituit, in quibus idem Eclipticam , & AEquatorem , ut itineris serebat ratio, secuit. Parallaxim quoque Cassiniana meth do quaesivit, sed ea fuit si non plane nulla , at ce te usque adeo exigua , ut plane nulla videretur. Planetarum etiam conjuneriones , oppositionesque ab eo & sociis determinatae, Veneris sidus in linia cum Sole conjunctione in Meridiano deprehensum I
188쪽
sum , multae denique astrorum post lunam occultationes tam noctu , quam interdiu adnotatae . Inierant hi quasi quandam tbcietatem observationum cum celebrioribus Europae Altronomis ; hique erant Romae Franci icus Blanchinius, Genua: Paris Marchio Salvagus , Mutinae Caietantis Font,na , Parmae Achilles Beccadellius , Tiguri Ioannes , A Jacobus Fratres Scheucheteri , Norimber. gae E immarius , reteibaurius, Mulierus ; Massiliae Antonius Lavat , Montispelli lani Bonius , Plantada , Cluptarus ; Lutetiae Cassinius maior ,& Maraldius. Cum his igitur sepe Eustachius per litteras egit de rebus caelestibus, aliisque
gravissimis ; eiusque sententia magni erat apud omnes momenti ac ponderis. Praeter haec Ephemerides. motuum caelestium, de quibus mox dicemus , scribendas suscepit . Ut vero de mam suetioribus Musis benemereretur , defensionem
arripuit Ioannis Iosephi Ursii adversius Scriptores Ephemeridum Trevolitiensium, consecitque Italicam epistolam summa elegantia conditam , in qua demonstrat, iniuria ab illis insimulari Marinum nimium exquisitae. sententiae , quod de
flens obitum Poetae Aloysii Gradonici familiaris
189쪽
1 oris sui , dixerit Musas cum eo mortuas, & s
pultas fulta s) i simul & illud ostendit Gallicam
Poesim , si subtraxeris metrum , & illud similia ter desinens, haud distingui a seluta oratione reontra Italam quasi alia quadam lingua loqui, suasque habere formas excogitandi; & ex hoe discrimine fieri, ut Galli haud gultent rati nem, quam in suis carminibus Itali Poetae sequuntur . Ex hac profecta epillata apparet , quanto ingenii acumine praeditus esset Eullachius, ct quam doctus intelligensque esset existimator veteris Poeticae, nostrae, & Gallorum , in quorum scriptis praesertim Tragicorum eum istimus in adolescentia studiose & multum v lutatum , eorundemque quasdam etiam Traga, dias Italas fecisse . Nec multo post , rogatu Marii Crescimbenti, accurate eleganterque more suo vitam scripsit summi viri Marcelli Malpughii , eaque legitur in primo volumine Vitarum illustrium Arcadiae Pastorum. Sed in primis in eo elaboravit Eustachius, ut Italicae Poe-
sis studiosi haberent collectionem aliquam, quae a Poetis faeculi xiv. ad ultimos usque procedens , contineret quidquid praestantius ipsi condi
190쪽
17 Iderant in eo poeseos genere, quod lyricum appellatur; & ex qua, quae cuiusque aetatis , celebriorumque auctorum scribendi ratio voluntasque fuerit, intelligi possiet. Ad hanc conficiendam necesse ei fuit omnium pene Poetarum libros evolvere , ex quibus quidquid elegit, non solum illo suo sincero & subtili iudicio , sed
aliorum etiam intelligentium virorum probari voluit. Qui vero legat ea , quae praefatus est in Primo volumine, non multum desideret historiam contextam mutationum quas habuit Itala Poesis . Atque ex hoc opere laudem ipsum non quaesiisse ex hoc coniici potest, quod illud nomine Augustini Gobbii, qui Alumni locum Collegio in
Piceno obtinebat, vulgavit. Parva quidem haec sunt, si spectentur summa illa sua in litterat rum Rempublicam, & in Patriam merita, ad quae magis magisque declaranda libet aliqua in terponere de origine Bononiensis , ut vocant , Instituti , adiectaeque ei Academiae. Aloysius Ferdinandus Marsilius vir nobilitate & opibus,& bellica virtute, doctrinaque omatissimus , cum intelligeret Physicam, si sit praesertim a Geometria seiuncta, sine ope experimentorum, Ob