Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I a minorem tamen laudem tribuunt humanitati tuae, qua nunc te uti vel maxime decet, neque defuere

onus expoliendi , pc ficiendique hoc opusculum meum levidense. crasso Alo . Siquidem non solum me tibi in perpetuum devincies, sed officia quoque praestabis Patriae, hominique , qui cum te unice , in civis dum fuit, dilexerit, hane modo mercedem caritatis exigere videtur. Non puto te pluribus egere, ut meo desiderio sati facias. Cura igitur ut Saleas, meque tui studiosissimum , ut facis , ameX. Kal. Ianuarii MDc CLXV.

UsT ACRIUs ΜANpRgnius Bononiae natus est patre Alphonse, matre Anna Maria Florena anno a Chri-

ni ortu MDCLxxiv. xII. Kal. Octob. Pater eius Alphonsus e Luco , quod est flarenti sibmum oppidum Ferrariensis Provinciae, Bon niam concesserat , ibique Notarium agebat . Hic prout ipse amabat litteras , omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet, mox. que Philosophia filium ab optimis praeceptoribus

172쪽

I Ibus erudiendum curavit. Qitibus in studiis tanto ille antecessit condiscipulos , ut facile intelligi posset, ad quamcunque facultatem se appli. cuisset, pari modo omnes superaturum . Pater itaque perpauca in re quaestus illecebra invitatus , iussit eundem ad iuris prudentiam poti Gsimum se conferre , cui quidem sic dedit operam , ut annos natus duo de viginti insignia doctrinae sit assecutus. Sed praesertim illum ad se alliciebat Philosophia, cuius studium pariter

cum aetate in eo crescebat. Videns vero adolescens ingenio acutissimus , quod siquis ab ea Philosophiae parte , quae in tenebricosis , natur, que involutis quaestionibus versatur, lucem MDthematicarum facultatum tolleret , nihilo plus agere quam si tenebras tenebris offunderet , eas sibi excolendas, nemine licet p eunte , putavit. Ad Geometriam , dc Geographiam contulit se primum, mox ad Gnomonicam ,& Opticam, & ad reliquas deinceps. Neque his contentus, Astrologiam I) quoque attingere voluit, credo invitatus multorum illustrium Virorum exemplo, e quibus nominasse sufficiat

Galileum, & Guglielminium, quos illa aetate

173쪽

non puduit huic facultati multam operam imis pendere . Sed hoc specimen fuit prudentiae Man-fredii, quod licet, ut casus fert nam quae ratio afferri unquam poterit cur, exempli gratia, stella Iovis, ac Veneris con uncta cum Luna ad Ortus puerorum salutaris est, Saturni , Martisve contraria Θ ex natalitiis quorundam sideribus nonnulla vere praenuntiaverit , rem tamen ratione magis aestimans quam successu, sic eandem illam facultatem postea irrisit, ut nemo unquam irriserit magis . Neque subtilissimarum facultatum unus ardor erat in eodem. Nam Italicae mesis suavitate captus , ita se legendis scribendisque carminibus dedit , ut inde vel praxipuam sibi

famam comparaverit , magna quidem immaturae eius aetatis commendatione , quod nor γaequalibus modo suis in eo genere antecelleret, Verum etiam cum claris viris conferretur , qui Poesis laude praestare tum putabantur. Haec sunt curricula, in quibus prima Eustachii adolescentia , impetu quodam animi concitata- .se exercuit. At rerum varietas ac magnitudo , quas ille gustavit in Mathematicis disciplinis, adeo harum inflammarunt amore, ut penitus re

licta

174쪽

licta Iuris prudentia, earundem studium ratio.

ne atque ordine sibi instaurandum putaverit . Florebat tum Bononiae mathematicus summus Dominicus Guglielminius , cuius paullo supra mentionem fecimus , huncque Eustachius adeo admiratus est atque adamavit, ut se totum ei traderet. Neque Vero minus Guglielminius delectatus est Manseedio. Etenim hic singulari ingenio singularem industriam cum adiungeret, dubitare non sinebat talem futurum , qualem c gnitum omnes pollea iudicarunt. Ad hoc fulgebat in adolescente virtutis indoles cum quadam specie liberali , ex quo eximium illud

nescio quid videbatur existere , quod homines allicere solet. Sed quamvis Eustachius dies ac

noctes in rerum gravissimarum meditatione Verissaretur, aliquid tamen temporis nanciscebatur ,

ut se cum Musis oblectaret ' sicque tristitiam' 1e veritatemque disciplinarum Mathematicarum , mitigaret ac relaxaret . Nemo ignorat , &nos Depe dolebimus , quantum superiori iaculo detrimentum secerint humaniores litterae. Suo regno pulsa Italica Poesis 3 in quo collocata fuerat opera praesertim Dantis di Petrarchae, nec

175쪽

non docti Cmorum virorum , qui faeculo xvr. soruerunt, iacebat in situ ac squalore. Ea enim caligo perstrinxerat mentes hominum , ut nullus esset scriptorum delectus , nullae leges , inflatum ac tumidum vigeret dicendi genus , exquisita antitheta , absurdae translationes, putidae argutiolae , & reliqua huiusmodi vitia , adeo ut qui peius dicerent, melius loqui putarentur, ac nemo poeta haberetur, qui illis vitiis non esset infectus. Quae pestis cum late esset grassata, ut reliquas Italiae urbes, Bononiam quoque invaserat. In has corruptelas cum incidis, set prima Eustachii aetas , hunc absorbuit quidam consuetudinis aestus , & ad scriptionis morem usitatae traxit. Verum, ut erat ille acerrumo iudicio , sensit cito quantis in tenebris Versaretur ; cumque ad veteres scriptores tanquam

ad lumen respexisset , fanum , ac splendidum sibi comparavit stylum , qui non selum paucis iis viris , quibus cor saperet, fuit accepti si, mus , sed etiam iis, , qui de via desexerant , probari ciepit, quod in eo plenum quiddam ac sonans esse videbatur . Hoc stylo conscripta lassint carmina, quae in unum librum collegit ,

176쪽

ac semel iterumque Vulgavit Ioannes Petrus Lanotius r nam quae sibi adolescentulo , seu potius puero exciderant , ne quid apud posteros de laude sua detrahi aliquando posset, in ignem conjecit. Sunt in eo libro quatuor, stiprauuinquaginta illorum breviorum poematum , quae nos Itali dicimus Sonetii ; quo in genere non video, cui cedere debeat Mantadius. In his nihil aut durum, aut insolens, aut humile , aut Iongius ductum , sed omnia ilibere fluentia, omnia pura ac propria , omnia splendide dicta ,sioque loco posita ; apteque adeo eXtrema cum primis inter se coliment, concluduntque sente tiam, ut nihil demi Vel addi posse videatur Sunt & quaedam ωδηι, cingoni nobis dimin-tur, quarunt prima, quae est de laudibus Juliae Vandiae I dum illa virginem sese Deo dicaret, tantum meruit plausiim , ut Musarum hostes ii haberentur, qui illam memoria non tenerent. Puellam sane formosissimam amaverat Manis dius , idque versibus sic expressit, ut amores.& Poeta digni, di Virgine viderentur. Sunt ctiam alterius generis carmina , .& meo quidem iudicio ni libit nobilius eo, quin laudes ac Virtu

177쪽

tes cecinit immortalis Regis Ludovici nν. , iisque duobus , quae inscribuntur dei Paradiso , in quibus Dantem imitatus , sic illum a secutus est , ut haud sciam , an ei par esse possit. In his multa admiscuit ex intima philosephiara , exposuitque splendide , omateque Cartesii decreta de vorticibus, quae etiam tum Italicis Μm sis fuerant incognita. Sic cum Eustachii ad lescentia esset multis litteris ad summam laudem ornata , ct in illum omnium coniecti oculi essent suorum civium , facile obtinere potuit munus docendi in patrio Gymnasio Mathematicas disciplinas . Hic vero primus fuit fructus, praeter illum laudis & gloriae, quem cepit idem

studiorum sidorum annum agens vigesimum se tum . Conflictatus tamen eli cum adversa --tuna . Pater eius , domo familiaque relicta, Ro-

mam conce iserat, ubi cum aliquandiu in eg eate vixiiset, tandem amicorum opera Tusculanam Praefecturam consecutus est. Sed ex hac tantum non capiebat emolumenti , ut eo conse-lere filiis posset sitis , cum vix sibi fissiceret. Eustachius ergo , uti natu maximus, partes sust. pit regendae , ac sustentandae familiae. Verum

cum Diuitiaco by Corale

178쪽

Iys cum re familiari, ut initio docuimus, valde laboraret ; cumque eXiguum esset annuum stipem

. dium , quod ei de publico aerario numerabatur , brevi in summas angustias se adductu m sensit. Hac ille perculsi is ca lamitate non silccubuit, .neque eo secius studi is suis vacavit . Sed illa etsi animi magnitudinem non frangebat, tamen imminuebat. Verum non diu is caruit amicorum in se tuendo facultatibus, in quibus enituit Joannes I ICeph Uritus , vir non minus litteris, ac virtutibus, quam opibus , ac generis nobilitate clarus , qui p3ί se liberalitate uti in amicos maximum pecuniae fructum esse semper censuit. His subsidiis Eultichius non modo suis prospiacere, sed privatam quoque speculam ornare potuit. Nam hoc tempore quantum Vacabat a publico munere , tantum Astronomiae studio tribuebat , quod tribus annis ante stisceptam hanc docendi provinciam , aggressus fuerat. Caussa aggrediendi haec fuit. Jacebat deserta di neglecta omnium celeberrima Meridiana linea

quae enim est alia sive gnomonis altitudo , sive divisionum sibtilitas, sive Auctoris fama spectetur, quae cum illa comparari possit

quam

179쪽

x6o quam Bononiae in S. Petronii an. MDCLxv. Astronomus summus Dominicus Cassinius construxerat. Nemo enim in ea urbe erat, qui simiabmiae studeret , cuius studium etsi aliquando coluerat Guglielminius , anni tamen plures erant, cum illud intermiserat; nec spes erat fore , ut illud in conspectu suorum civium renovaret , cum hoc tempore honeIiissimis fano conditionibus invitaretur a Senatu Veneto ad tradendas Patavino in Gymnasio Mathematicas

disciplinas . Id animadvertens Eustachius vidit sine summo Patriae dedecore fieri non posse , ut diutius admirabili illi instrumento sui deessent Astronomi .. Itaque, socio Miconserte gloriosi laboris sibi assis to Victorio Staneario singulam ris ingenii adolescente, quocum a condiscipulatu vivebat coniurastissime , ' sibi experiendum putavit, quid in hoc studio assequi potat. Cum igitur illius scientiae principia a quibusdam li-,bris , quos in promptu . habebant, hausissent ,

cumque nonnulla sibi comparassent instrumenta , caeperunt totas noctes insumere iti caeli comtemplatione , notandisque stellarum , planetarumque motibus ac traiectionibus .a Noctumae hae ob

180쪽

fieri placuit apud Manstedium, qui in superi, ri aedium parte ad id satis idoneum locum destinaverat, quem inter cetera ornabant haud ma

gna linea meridiana , horologium cycloide instructum et) , cui simile nondum aliud in Italia et,

horatum fiterat, atque instri mentum ad dignoscendos transitus planetarum , quod quidem non eo artificio perfectum erat , quale nunc opera Anglicorum habemus . Admirabantur

omnes Manfredii , ac Stancarii ingenia , eaque pene divina praedicabant , quod potuerint pneclaram , difficilemque hanc siderem scientiasti ab interitu, nullo pnaeeunte , suis ipsi conatibus vindicare . Multi quoque rei novitatoe allecti ad eos concurrebant non adjutores, sed curiosi auditores , spectatoresque , quibus Omnibus ii faciebant satis, quod non putarent homines facillimi, humanissimique irascendum esse intempestive accedentibus, & inepte interdum interrogantibus, ne in odiosam morositatem inciderent. Verum plane digni fuerunt quos haberent observationum suarum participes , Ioannes Baptista Morgagnius Stancarii contubernalis, . Ib tres

SEARCH

MENU NAVIGATION