Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

172 servationumque mancam ac debilem esse: haec vero capi atque haberi sine magno initrument,

rum, machinarum , ceterarumque rerum appaaratu non possie , statuit hac in re civium suorum utilitati consulere. Itaque occasionem ido neam nactus propter multa , quae ei sulcipiemda fuerunt itinera sive ad bella gerenda, sive ad componenda foedera, vir scientissimus tele scopia, horologia , quadrantes , organa alia D stronomica, machinam Boyleanam praestantissimam , mic scopia , magnetes insigni vi, barometra , thermometra , instrumenta tornandorum corporum , Essilia omne genus , metallorum ,

matrices, sales , sulphura , pellucidos lapides , aliaque elusinodi permulsa infinito labore aesiumptu comparavit ; eaque omnia Bononiam in domum sitam deportanda curavit. Ad hanc cum multi ingenii laude praestantes adolescentes rerum novitate allecti confluerent, iisdem illis rebus impulsi atque incensi sent ad naturae in- Vestigationem . Verum unus omnium maXime florebat Eustachius , qui , ut supra demonstra tum est , in eandem domum immigraverat , propterea quod Marsilius tractandae custodiendmque

192쪽

que litterariae huic supellectili ipsum praefecenat, aedificandaeque speculae curatorem constituerat. Sic domus Marsilii, quasi ludus quidam atque ossicina reconditiorum disciplinarum estecta est . ille interim de condendo Instituto cogitare caepit , qua in re principem consilii Eustachium habuit. Acta cum Senatu res est , cumque conditiones convenissient, Marsilius omnia illa, quae apud se collegerat , publico in loco civium sitorum usiui, Patriaeque ornamento consecravit. Post hoc sex creati Magistri a

in iis Eustachius, cui data est Astronomiae proevincia . ino factum ell, ut relicto Collegio , quo ab aedibus Marsilianis concesserat, in domum Instituti se contulerit. Tali modo conduto Instituto id fuit anno duodecimo supra millesimum septingentesimum Eustachius auctor suit Marsilio , daret operam , ut Inquietoruma Academia illi adiungeretur, quod facile a Seκ natu impetratum est. A quibus illa profecta .: sit initiis , quosque per gradus ad eam , in qua nunc est, altitudinem pervenerit, breviter explicabimus. Cum Eustachius in pueritia , ut initio docuimus, nobilis inter aequales ferretur I

193쪽

tur, omnesque incitaret studio sito, accidit , ut ex his multi ad eum venirent, quo in Philosophia exercerentur. λω quisque vellet in medio penebatur, & in utramque partem dissi rebatur non ad copiam Rhetorum , sed ad Schoelasticorum morem , tenuiter scilicet & ieiune . Interim a quibusdam cogitatum est de dirige dis huiusnodi exercitationibus ad leges quas. dam, dandaque huic conventui Academiae forisma . Itaque & leges conditae, & Princeps creatus , cuius annuum esset imperium ; assum piumque Insigne, quod erat terrae globus cum sole & inerrantibus stellis, atque anguis, qui caudam ore tenens ad significandam aeternitatem , illa omnia complexu suo coercebat. His autem inscripserant: MENf AGITAT ; quodque in haec verba , atque in illud ipsem Insigne maxime convenire videbatur , Inquietorum nomen sibi sumpserunt. Mansit Academia apud Man-stedium quatuor annis, ab anno scilicet MDCXC. ad annum MDCXCIV. , mox ad Iacobum Sandrium doctum virum, & medicum clarum mi gnaVit , locum quaerens opportuniorem comm dioremque . Eo tempore Bononiae studiorum

194쪽

causa commorabatur Ioannes Baptista Morgagnius , de quo supra mentionem fecimus, singulari ingenio adolescens, multisque iam tum praestans artibus, ac distiplinis, facile ut appareret , omnia consequi posse, simul ac velle eaepisset. Hic, Manstedius, & Stancarius inierunt consilia erant enim inter se & amicitia, de omni voluntate, studiisque coniuncti) de novis condendis legibus , abolendaque veteri disputandi ratione , & quod nimis ieiuna e siet , & quod iisdem de rebus semper quasi dictata decantaret , vel si aliquid novi quaereret , non selum

non reperiret, sed etiam quae ante fiterant dotecta , prope iterum contegeret, sic ut disputam tes nihil commutarentur animo, & iidem ab rent , qui venerant. Sed cum viderent huic rei multos adversarios Dre nam saepe ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas , & opbnioni confirmatae ratio ipsa cedat illius conficiendae tempus idoneum exspectandum putarunt. Haec cum molirentur, Princeps Academiae creditur Morgagnius. Cum nihil igitur opportunius potuisset accidere , leges describuntur, Academ, corum animi pertentantur , laudantur prompti ,

195쪽

eonfirmantur dubii, incitantur segniores , dissidentesque oppugnantur. Hoc facto, convocat concilium Morgagnius . Conveniunt frequentes Academici. Ad unum omnes probant illius semientiam , quam gravi splendidaque oratione explicavit . Sic trium Virorum prudentia Acad mist Scholasticorum tyrannide liberata est, reia itemque inani studio certandi, totam se convertit ad excolendas Mathematicas disciplinas, naturamque per experimenta investigandam, . Quo fictum est, ut brevi tempore illustraretur. Cumque eo iam processet, ut cum celebrioribus Italiae Academiis certare posset, & discessit Morgagnii, & morte Stancarii , aliisque de causiis tanta rerum commutatio facta est, ut vix ulla amplius esse Academia videretur. Sed percommode accidit, ut illa Instituto adiungeretur . Nam ex hoc tempore Academici examsere ad gloriae recuperandae cupiditatem; ho minesque ingeniosi industriique illud assecuti sunt, ut haec Iustituti Scientiarum Academia choc enim nomine nomen Inquietorum libuit commintare ) forentissima multum omnibus fere Italicis gloria praestet. Porro laetissimus cunctae C,

196쪽

vitati fuit dies , quo Institutum cum sta Ac,

demia publice solemniterque Musis inaugur tum est . Is fuit 1H. Idus Martias anni MDCCxiv. Eodem die ceteros inter Μanfledius ea ipsi disseruit, quae postea pluribus persecutus est in suis Dbemeridum libris , de nova colipsium

praedicendorum ratione , posuitque exemplum in eclipsi, quae futura erat anno sequenti vI. no.

nas Maias. Post hoc in eos , qui aliquem hon ris gradum tenebant, quique huic solemni inaugurationi intererant, librum distribuit, quem ipse consecit de Abedis Mathematicis Stanearii, quemque inscripsit Senatoribus Instituti Praes diis. Optandum erat, ut quoniam huic lingui ri viro, qui in matura aetate ad shmmi Matheismatici de Philosophi laudem pervenerat, vita prius erepta est, quam ei licuerit mandare litteris ingenii sui monumenta, aliquis curam sust,

peret illa colligendi, edendique. In quo quidem libentissime elaboravit Eustachius, tum ut publicae utilitati, Patriaeque gloriae, cum ut immo talitati hominis carissimi consideret, cuius etiam vitam de mores in eodem illo libro descripsit. Anno post bina Ephemeridum volumi-

197쪽

na in vulgus edidit, eaque summo Pontifici

dum sibi munus fuisse Pontifex humanissimis vera his Lancisio significavit, eique, ut iustas debitacque gratias Manstedio ageret, negotium dedit. Plurimi enim ille liberalium artium studia, doctosque homines aestimabat. His vero libris nihil potest esse utilius Astronomiae studiosis. Nam

Eustachius non sic fecit ut ceteri fere omnes huius generis scriptores, qui divinandi levitate hujus facultatis terminarunt modum, cum nihil ille tam irrideret, quam praedictionem ex astris rerum humanarum , sed omnia complexus est , quae ad Astronomiam utcunque pertinerent , cuius principia, omnesque supputationum modos primo in libro exposuit. Hinc diligenter notati in iis reperiuntur Lunae transitus per meridia. num circulum , eiusque declinationes; traiectiones Planetarum , horumque appulsus cum ad sieinvicem , tum ad Stellam quamcunque prima

riam , Lunae cum Planetis coniunctiones, ecli ses Satellitum Jovis, aliaque plurima cogniti ne dignissima. Fatetur idem , tot calculorum confectionem infiniti fuisse laboris, quem tamen ei

198쪽

ei aliqua ex parte levavit labor Sororum. Atque has rationes duxit ipse e tabulis Astron micis Joannis Dominici Cassinii, quas longa o, ser atione a se confectas , ac nunquam editas libentissime Eustachii pollulationi concessit. Haec

volumina, quae annos decem continent, secuta sunt alia duo, quae ab anno MDCCXXV. ad amnum usque ΜDCCL. Ephemerides perducunt. In

his conficiendis praeter Sorores , alios quoque sineios laboris sibi sumpsit Eustachius , cum eXpe ius fiterit, plus se oneris siustulisse, quam pars virilis ferre posset, praesertim occupata Opera , impeditoque animo . Secutus est easdem tab las Cassinianas, correctione tamen quadam adinhibita , in Jove praesertina, ac Saturno, ac par tim etiam in Mercurio poli observationes a d ctissimis viris Maraldio, di Cassinio iuniore habitas, ac secum pro ea, quae sibi cum iis intercedebat, familiaritate communicatas. Comstat inter omnes , nihil ab aliis, nec Regiomomiano, nec Magim , neque Keplero exceptis, fuisse persectum , quod hi libri longe multu, que non superent, qui sunt editi, ne scientia stantarum rerum iis, qui in Astronomia versam Μ a tur.

199쪽

Igo tur, deesset; eammque utilitas manaret quoque ad Chronologiam , Geographiam , artemque Nauticam. Neque praetereundum est, eos qui sunt apud Sinenses verbi Dei praecones, his

ipsis libris uti, ex quibus existimari de ingenio Europaeorum debeat, quos prae se illi populi pene rudes atque agrestes putant. In A cadica quoque ubemeride condenda , iubente cae- tu Pastorum , in quem iam ab anno MDCXCIIX. nomine Acidis Delpusiani cooptatus fuerat, multos annos ante elaboravit Manfredius, in quo tamen primae partes fuerunt magni nominis astr nomi Francisci Blanchinii. . Interim Bononienses illum Romam miserunt cauilla. contrOVe

sitae, quam ii cum Ferrariensibus, sicut stipra significavimus , habebant de Rheni aquis. Quotquot erant in Urbe doctrinae ac litterarum laude praestantes homines , eos potuit facile sibi coniungere , quod celebre eius nomen erat; quodque brevi summa in eiuslem consuetudine & familiaritate suavitas cognita est. Sed praesertim comiunctissime , iucundi ssimeque vivebat cum Justo Fontaninio, Nicolao Fortiguerra, Joanne Maria Lancisio, Francisco Blanchinio, Caele-

200쪽

stino Gallianio, Prospero Lambertinio, Philippo Montio, Joanne Baptista Lappio, & Mario

Crestinaberio , quorum omnium pervulgata sunt nomina. Hoc quoque ad animi sui delectationem, fructumque ducebat esse permagnum , diligenter observare vetustatis aedificia , eorum que - reliquias ; atque invisere locos, in quibus memoria dignos viros acceperimus essetas Versatos. Quanquam id fere infinitum est in hae Urbe . Quacunque enim ingredimur, in aliquam historiam vestigiuna ponimus. Paucis tum mensibus Romae fuit Eustachius. Eodem vero

ineunte anno' MDCcxvII. remigrare itissus , biennio fere commoratus est. Hoc tempore olepidam illam de vidua Ephesina ex Petronio fabellam in Arcadum coetu dixit, quam tanta elegantia condivit, ut Bocaccium scripsisse non puderet. Legi haec potest in secundo volumine earum rerum , quae sunt ab illustribus Arcadibus soluta oratione scriptae , ut & in libro cadiminum Italorum Mansredii, qui Bononiae est editus an. MDCCLx. Cum in Patriam rediisset, rediit quoque ad sita. studia Astronomica , a quibus divelli iniquo serebat animo. Frequens e

M a tiam

SEARCH

MENU NAVIGATION