장음표시 사용
271쪽
VITA PILESSANDRO G Iu . Edita est in tertio volumine delia rite degli Arcadi illuctri , impresso Romae ITI 4. m 4. apud Antonium de Rubeis .
IL SECRETARIO CLITER TE ai Baron di Coma vara , di Satire libro . Ofinopoli al Grifo . LETTERA aYAbbate Antonio Conti sulti di mi Πα- ejdia iI CESARE. Edita est cum hac Tragae dia Faven
LETTERE FAMILIARI. Editae sunt in eo libro, qui inscribitur die Delle lettere familiari Talauni Bolognesi m . IL REM PENSILE Fauota P catoria Lucca I76 I. RADI NE ROMAMO. Canti III. in I a. IL FEMIA SENTENNATO λυοIa di messer Stuces a me er Cartabriohe . In Cugliari presso Haneeseo Angel-mo Panno det Signore IT 2 .LA UERSAGLIE Demetto . IL NIM , e GLI AMICI: Drammi . Tria haec postrema opuscula nunquam mihi videre contigit . Extare tamen mihi assi r-mqtur. Non est tacendum quosdam putare scripsisse Ma tellium Carmina, quae in Gobbiana collectione Theresi eZanae tribuuntur . De Martellio certe loquitur carmen , cujus initium. est Di quatiro Dari EDUAR
272쪽
V Itam calexandri Pbliti reddet tibi cum bis
litteris Zacharias Tamburinius . Te vehementer etiam atqIe etiam rogo , ut eam perlegas , O quaecunqae tibi videbuntur commutes . di olo enim in lucem prodeat , nisi tu eam primexpenderis , adhibuerisque ei limam judicii tui. Facere hoc debes O pro tua singulari humanitate , O pro amicitia, quae inter te O illunt, praestantem virum intercessit, O quod interest ad decus ordinis tui, ne impolita exeant , qua ad illum quoquo modo pertinent. Δ''ae quidemni satis multa es e putarem ad excitandam operam tuam , obtestarer te quoque per amorem erga te meum , qui a prima adolescentia susceptus, sic cum aetate crevit , ut nulla fieri post accessio. Omnia enim tua semper me delectarunt, sed maxime maxima fides in amicitia , vitae gri Uitas atque integritas, homines juvandi studium , prudentia , modestia, facilitas , litterae . Nec vereor ne assentatiuncula quadam gratiam tuam aucupari videar , cum haec de te praedicem . Res enim commemoro in clarissimae Provinciae oculis, oe iu
273쪽
omnium pene gentium auribus positas. I 'apropter mirum tibi videri minime debet, si sic ardeo studio
rerum tuaram , ut nihil magis optem quam eas HAstoriae mandare . utinam possem perinde ac tu mereris. Sed si plane non satisfecero immortalitati laudum tuarum, habebis saltem singularis obser-zantiae erga te meae testimonium . Vale Romae Kal. Febr. MDCCLXV.
LEx ANDER POLITus Florentiae natus est v 1. Id. Quint. an. MDCLXXVIIII.
Ioanne Polito , & Victoria Manel- Florentinis . In iis 1ludiis, quae ab humanitate nomen habent , imbutus est a clericis regularibus Societatis Irsu et Philosophiae vero praeceptores habuit homines Scholarum Piarum. Dici non poteli quantum vel a prima pueritia litterarum amore flagraverit, ut prie illarum dulcedine non selum omnia alia oblectamenta abiiceret , sed etiam parum Valetudini parceret. Studiosus audiendi ea loca frequentabat, quo convenire soliti erant docti homines, a quibus si quando sermo aliquis de litteris haberetur , attentas ille aures praebebat , neque prius discedebat, quam Iia Civibus
274쪽
2ysquam ad finem sermo esset deductus. Quo vero expleret cupiditatem, quam habebat notitiae clarorum doctrina hominum , lariptorumque ab iis librorum , sepe erat in bibliothecis ; quantum illius ineuntis aetatis patiebatur pudor, multa ex iis, qui illis praeerant, quaerebat. Dederat eidem natura ingenii vim , & quosdam igniculos , quibus totus incendebatur ad gloriam , ad quam ut certius ac brevius perveniret, plurimum studii Graeca in lingua , usiis praeceptore Ja' cobo Maria Ayrolo e S, J. viro non modo Graecis , sed etiam Latinis , & Hebraicis litteris docto, consii psit. Intelligebat enim , qui Graece nesciret, aditum ad veram selidamque eruditionem patere nemini. Sunt haec quidem in is omni aetate laudanda , sed in puero admirationem quandam habent. Tali modo exacto aetatis anno quinto & decimo, sodalitatem Scholarum Piarum ingressus est ; eoque tempore , quotvrocinium posuit, huic rei studuit in primis , ut aliquos veterum Latinorum Poetarum illustraret , confecitque volumen observationum , quod dic avit Sigilmundo Coccapanio, qui inter suos magnam auct3ritatem habebat praeerat enim
275쪽
assEtruscae Provinciae & a quo non diligebatur solum , sed etiam amabatur. Ab luto tyrocinio , renovavit studia Philosephiae: sed haud ita multo post ab iis discessit, ut Romae operam rerum divinarum scientiae dareto In hac cum profeci siet non mediocriter, doctrinae atque imgenii periculum fecit a. MDCC. plaudentibus primariis ordinis viris , qui ad generalia comitia Romam accesserant . Hoc peracto , moderat res ei munus detulerunt publice docendi artem
Rhetoricam ; sicque eam docuit aliquot in Etruriae Collegiis, ut omnibus se probaverit. Nam non modo discipulis suis commonstrabat viam , Ec ut fieri solet, digitum ad fontes intendebat, sed ipses manu prehendebat, ponebatque Vestigia quae persequerentur . Optasset ille quidem, ut omnes Latina cum Graecis con unge. rent , utque pares evaderent in utriusque orationis facultate , sed cavebat ne plus exigeret, quam se assequi posse speraret. Hinc venit haud multos post annos ad Philosophiam explicandam , sectatusque est, ut temporibus illis , Peripateticos , aliquo tamen rerum delectu libbito , ut videretur ea quae dictabat e fontibus
276쪽
eorum iudicio arbitrioque suo hausisse, non ' o Doctore aliquo sumpsivse. Interim arbitratus est utile fore studiose iuventuti, si contraheret, &in angustum deduceret totam pene Drmam Philosephiae Peripateticae . Itaque anno ΜDCCVIII.
librum edidit his verbis inscriptuin m Philosophia Peripatetica ex mente S. Thoma quia natis per breves Theses ad Aristotelicam metho dum explicata ab Alexandro a S. Sigismundo Florentino Scholarum Piarum Σα Sed quae hie coarctaverat dilatare postea aggressus est ; erat que ei propositum , non selum nihil praetermittere eorum , quae ad illustrandum illum Peripateticorum parentem Aristotelem pertinerent , sed etiam omnia persequi , quae ab illustrioribus hujus disciplinae sectatoribus , ne Scholasticis quidem exceptis, scripto mandata fiterant. Arduum sane opus vastumque , ut ipse appellabat, quod brevi e manibus deposivit, seu quod eum volumtas , aut spes abselvendi defecerit, seu ut diligentius praestaret munus tradendae rerum divinarum scientiae, quod ei a. MDCcxII. demandatum est. Atque haec facultas si non summa , haud vulgaris tamen erat in eo. Nam , ut docuimus, ado-R Iestens
277쪽
lescens haud parum studii in ea posuerat, nec ullo unquam tempore remiserat S S. Patrum lectionem ; fungebaturque iam tum munere Theologi Cardinalis Medicet. In hoc quoque, non secus ac praestitit in Philosophia , sibi elaborandum putavit, ut totius Theologiae seminam uno volumine explicaret, quod Volumen manu sua scriptum cum cuidam ex discipulis sitis commodasset , hic reddere amplius noluit, impudemtissime negans se accepisse . Prokcto Politus tanta erat industria, tantumque evigilabat in is sudio, ut quo tempore totus erat occupatus in aliquo opere , non iam quaereret quibus rebus relaxaret ac remitteret animum , sed quibus aliis intenderet. Cum nullum illi igitur a legendo
scribendoque vacuum tempus relinqueretur, po tuit haud multorum annorum spatio meliora facere , quae pene puer notaverat in Lucretium Sc Martialem, quem postremum ad incorruptorum quoque codicum veritatem exegit; multa scribere in Elymologicum magnum Andromachi, in Ethnica Stephani Bygantini, in Dioninium Halicarnasseum , p sertim corrigens interpretationem , quam ejus secerat Humius, ct in He-
278쪽
odotum, quem etiam in Latinum convertit. Adique haec inedita. In vulgus Vero anno MDCCIT. Latinam orationem emisit, qua probabat breviorem longe esse optimarum omnium artium , quam humanae Vitae cursum; ac triennio post ibbrum de Patria in testamentis condendis pote.
state, quem conscripsit rogatu cuiusdam nobilis viri, quemque instituit ad Salvinum Salvinium
virum optimis artibus eruditissimum , ac secum familiaritate coniunctum. Materies haec tota aerat propria Iurisconsultorum , quorum arti cum ille nunquam studuisset, evenit quod accidere debebat, ut eiusdem Artis Antistites quidam ipsum male habuerint, & ex iure manu comsertum vocaverint, quod in alienas possessionestam temere irruisset. Sed aiebat ille , hane scientiam omnibus patere ; tuebaturque se testimonio Antonii, qui quanquam Iuris prudentiae minus se studuilla fateretur, tamen se non Ve reri dicebat, ne iis caussis, quae sibi in iure defendendae essent, satisfacere non posset, cum iuris utilitas ad quamcunque caussam , quamVis
repente vel a peritis, vel de libris depromi possit. Verum hoc erat leve & infirmum . Cu-R a Ius
279쪽
ius enim ponderis esse potest sententia illius de iure civili . qui se illud nescire consessiis est pAdde, quod Antonius, ut idem postea testatus est, ea aliaque similia pronunciavit, ut refelleret in quo nemo ei unquam praestitit Crassum , qui non dubitaverat impudentiae singularis eos condemnare, qui hac juris scientia nudati
ad forum accederent, non ut ea exponeret ,
quae ipse sentiret. Sed illuc redeo. Cum videret Politus a plerisque ita hanc artem tractari , ut eam indotatam, atque incomitatam , N incomptam esse sinerent, voluit ipsam in hoc libro verborum dote, & infinita pene eruditione locupletare & ornare. Sed in hoc peccavit , quod non senserit quid esset fatis. Sint igitur in hoc libro praeclara multa, nec levis est illa coniectura, quod insertus fuit in ra forum operum illustrium iurisconsultorum is , quod in Hollandia impressum est , sunt tamen haud pauca redundantia, nec sua quoque ei d sunt absurda. Quare minime mirum esse debet , si in epistola quadam ad Ludovicum Bentrandum , in qua plura persequitur de ratione studiorum suorum, illum sibi excidiise conquestuS
280쪽
a 6 Istus est . Magnum Iamdudum ceperat Politum desiderium conficiendae sibi Bibliothecae, quam non modo utilem, sed necessariam existimabat ad eas . res , quas apparabat. Igitur cum omnes vendemiolas suas eo conferret, festivam iam hoc tempore habebat librorum copiam, praeseratim Graecorum; comparaveratque etiam quondam raros Manuscriptos , quorum erat quam qui maxime intelligens. Ad hanc copiam augendam omni ferebatur cogitanione, quo factum est . ut omni studio suos reddiderit Joamnem Gibsenium, & Georgium Iachsonium Brb. tannos , homines honestissimos, divitiis assuem ies , ac, litteratorum studiosos & fautores. Quae quidem res ei salutaris fuit. Nam ab iis multa adiumenta habuit non modo ad emendos liabros , sed ad instituendam quoque editionem sui Eustathii , de quo nunc dicemus. Constat inter omnes ex m.ltis veterum, qui in Homero explicando , emendandoque operam suam collocarunt, unum excellere Eustathium Archiepiscopum Thessalonicensem, qui seculo XII. sortiit. Hic enim admirabili, iudicio ac erudiistione instructus, cum in unum locum collegisset