Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

a saeximia quaeque ac praeclara, quae in omni a late notata fuerant in illum Epicorum Poetatum principem , descriptiones temporum, sacrorum iura , sacerdotum , domesticam , &bellicam disciplinam , sedem regionum, locorum, omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera , officia, caussas aperuit , plurimumque non selum Homero, omninoque SGnecis litteris luminis attulit & verbis. Sumpserat hunc Auctarem in manus Politus , nec satiari poterat in illo legendo. Qua de re cum sermonem aliquando contulisset cum amicissimo

collega suo Iuliano Sabbatinio , docto viro , qui postea Mutinae Episcopus factus filiit quin tu, hic inquit, suscipis cogitationem curamque di gnam virtute tua , ut, quod multi tentarunt, nemo perfecit, celeberrimum tario interpretem a in Latinum convertas, suisque locis illustres Huic ille r Vellem equidem, inquit, praesertim te L Ore, si mibi ullum tribueretur .aemum γ iboerum tempus r neque enim , Occupata operara ,

res tanta suscipi potest. Nihilo tamen minus Politus, qui magna semper spectavit, sibi emperiendum censuit; & quantum sibi tribuebatis otii

282쪽

et syotii docendi nimus ad Eustathium potissimurn conferebat. Instituto iam opere , ecce Genuam mittitur Γ id fuit anno MDCCxvI. J ad tradendam e superiori loco rerum divinarum scientiam, moratusque in ea civitate est duobus an nis, nullum diem abire Mens , quin aliquid loboris in suum Eustathium impenderet. Post hoc tempus reversus in Patriam, cum sibi initium requiescendi, atque animum plane vacuum adsita studia conserendi concessum esse arbitraretur, casus molesti quidam intervenerunt, qui licet illum non removerunt a persequendo suo Eustathiano opere, multum tamen celeritatem illius absolvendi retardarunt. Id erat propositis

tum Polito & sane praestitit intelligentium judicio ut non modo verbis plane Latinis sentenotias Eustathii converteret, sed quantum seri

poterat verbum pro Verbo redderet, & genus Omnium verborum , vimque servaret; quod

eo dissicilius fuit , quod habet Graecus iste staVerba dc genera loquendi, quae vix in rebus praesertim grammaticis quisquam intelligat, nisi sit in eo legendo studiose & multum Voluta. tus . Illa igitur Politus se non solum tanquam . A R AE pypςν

283쪽

appendere lectori putavit oportere , sed etiam,

quantum res patiebatur, annumerare. Quod vero attinet ad illustrandum opus, id ille specta. vit, ut omnia obscura , quaeque in aliqua parte difficiles explicatus habere possctent, patefaceret. Quae dum praestitit, instituto suo vagatus est i lius . Nam multa & Varia tum Graecorum, tum, etiam Latinorum scriptorum loca examinat a que iudicat, & agendo partes modo Theologi , modo Geographi, modo oratoris ac Poetae, sepius Philosophi, saepissime vero Grammatici voluit omnibus ottendere lumen ingenii siui . Huc quoque corollarium intulit quorundam , nimadversionum, quas inter legendum fecerat Antonius Maria Salvinius, homo Graecis litteris adeo eruditus , ut nullius rei quae quidem eς set in his litteris, ignarus esse videretur. Cum huius praeclari operis fama non solum, sed etiam specimen quoddam ad publicum devenisset, avide illud exspectabatur. Verum seu quod pecunia deesset Polito ad sumptus faciendos in impressionem primi voluminis, quam ipse sibi, assumpserat, cum ceterorum Imprimendo

rum onus suscepisset Typographua Bemardus

284쪽

26sPaperinius, seu aliud causia fuerit, habuit sane longam moram haec primi voluminis editio. Prodiit tandem an. MDCCxxx, deditque illi Politus patronum Joannem Castonem MDgnum Etruriae Ducem . Biennio post vulgavit secundum volumen, quod inscripsit CLEMENTI xII , secutumque est tertium an. MDCCXXXV.

Ludovico xv. Galliarum Regi dicatum . Hic haesit res cum querelae ortae fuissent inter Poelitum & Tvpographum. Ille vero doluit semper , haud sibi dari facultatem abselvendi opus , quod certe immortalitas consecuta esset. Nihilo tamen secius magnam ingenii famam coli git , & hic suus labor , ut in lucem venire campit, late illico dimanavit ad existimationem shominum commendatione de iudicio intelligemtium . Quo factum est, ut ei anno MDCCXXXIII. delatum fuerit munus tradendarum litterarum 'Graecarum in Pisano GVmnasio. In hoc ita se gessit, ut omnes magis magisque sint admirati in eo excellentem Graecae Linguae cognitio nem. Sed optandum erat, ne se adeo in ii

terra abdidisset, ut paullo faciliorem se pra bere volui et in admittendis domum , audien dis

285쪽

disque scientiae cupidis adolescentibus . Ann qui secutus est, rogatu Senatoris Ferrantis Capponit, vitam scripsit taminae sanctitate eximia Mariae Angelae Giniae Florentinae, quae inaee

eas virgines fuerat, quae suburbanum Monast .rium incolunt, quod dicunt S. Matteo tu . rce. tri . Post neque ita mu Ito ad docendam eloquentiam in eodem Gymnasio electus est , quod munus nemo post mortem Benedicti Averanti obtinuerat, ut gloriosum fuerit Polito ei viro successisse , qui magna eloquentiae atque eruditionis laude non selum in Etruria , sed prope cuncta in Europa enituerat. Hanc provinciam ita ille sustinuit , ut studiosi dicendi adolestem tes, qui ad eum audiendum frequentes conveniebant , non iam inanem quandam de nudam eloquentiae speciem intuerentur, sed plenam de persectam . Homo enim abundanti doctrina a , di quadam incredibili varietate rerum & copia. instructus, poterat facile eos fontes aperire u de non aliqua aqvula scateret, sed universum numen erumperet; qui quidem ita abditi stintdc retrusi, ut pauci doceant & teneant. Moata a majoribus traditus , ut qui hiuic muneri Pr

286쪽

praesent in anniversaria studionim instauratione Latinam habeant orationem ad excitandos imfammandosque adolescentes ad laborem & Iau dem, cui quidem sic satisfecit Politus , ut noemen disertissimi Oratoris sit consecutus . Η rum orationum quasdam separatim edidit, duas in tertium volumen Eustathii retulit , easdem

octo numero in unum volumen collegit, quod Romae a. MDCCx LII. edidit , ac BENEDICTO XIV. dicavit; atque has ipsas iterum cum aliis quatuor anno MDCCXLuti Lucae vulgavit. Sed cum ille videret adhuc a se tractata argumenta eL se communia di pervagata, mom quoddam l& inusitatum in medium proferendum puta.

vii ; sumpsitque hoc sibi, ut singulis orationubus aliquam Etruriae Urbem laudaret. Harum sex fecit, quae laudationes continent Pisiarum , Volaterrarum , Aretii, Cortonae, Saminiati ac Liburni; in quibus, admonendi sunt Lectores,

ne ut ab historico Veritatem omnium laudata. rum rerum exigant. Ut nostrum vero de eisquentia Politi iudicium proseramus, dico perbone illum Latine locutum , quamvis semper usus non sit Ciceronianis dicendi modis , num resum

287쪽

, 68 resimi oratorem , & Volubilem, atque eundem& vehementem , & magna eruditionis copia instructum, qua non ad pompam utebatur, sed

ad illud apte R decore probandum , quod sibi

proposuerat. Inter haec Politus, cui nullum umquam tempus vacabat aut a legendo , aut a scribendo, animum ad varia & magna intendebat . quibus cum nominis sui fama publicae utilitati consuleret. Ceteras res inter , quas vulgare meditabatur, erat opus, in quo a se illustrata collecta essent omnia Veterum scripta , qua pro

vera Christi Religione adversus Gentes conscrip. Ierunt. A quo consilio sane laudabili qua . de caussa di1cesserit, latet. Fecit. longiorem epistolam ad litteratissimum virum Ioannem .Lamium de ust quadrigarum apud Veteres , quae relata fuit in primum. Volumen operum Ioannis Meussit, quorum imprimendorum idem non so lum auctor, sed etiam adiutor fuit. In his quo. que Meursianis operibus locus esse debebat epistolae , quam ipse instituit ad Georgium Jacusonium , quaque defensionem suscepit Gregorii Nagiangeni adversus eundem Μeursium .

Hic enim sanctissimum illum virum calumniae

288쪽

aω condemnaverat quod ad 1πιαν, seu ut ipse explicat, ad quandam inexplebilem avaritiam traxerit, quae ex Veterum, ac praesertim Herodoti & Plutarchi testimonio in contemptum divitiarum fecisse dc dixiise videtur Solon . Sed cum sero , confecta iam impressione , venisset.

Iatuit ad annum usque MDCCLIv , quo tempore eam Franciscus Gorius divulgavit. Nam locum ei dedit septimo in volumine Θmbolarum litterariarum . Maxime vero Politum amore fi grasse in Euitathium haec erunt indicio. Anno MDCCxxxIx. in vulgus emisit sane longam

epistolam Latinam ad clarissimum virum Caietanum Moniliam , in qua diligenter & erudite examinat locum Eustathii ex commentario P riegesis , ubi dicit ex quorundam sententia Ta sum non significare in sacra Scriptura urbem illam caput Ciliciae , sed Carthaginem. Ostendit ille multis exemplis hoc verbum utrasque habere significationes , sed trahi ad Carthaginem non posse , nisi aut res , aut tempus, aut alia similis ratio suadeat. Strenue defendit S. Hieronymum , & Septuaginta Interpretes a nota e roris , quam iis inusserat Saniuel Bocarius . Si

289쪽

a7 hi tamen in extrema epitala non temperavit avellicando doctissimo hoc viro; ut & mordet eo laci Natalem Alexandrum , vocans illum lienorum scriniorum expilatorem . Proximo biemnis edidit Generae Latinam interpretationem commentariorum Eustathii in Dionysium Peritagetam, laancque Francisco III. Magno Etruriae Duci inscripsit. In hac quoque re quidam ex veteribus elaboraverant, sed inscite admodum atque impolite, ut peregrinos atque hospites in lingua tum Graeca, tum Latina plane se esse ostenderint. E contrario Politus cum utramque perfecte calleret, potuit famam optimi interpretis sustinere . Neque id fati s habuit. Nam S duos libros confecit animadversionum in eumdem Eustathium, & ipsum Dionysium , in quibus

antiquitatis, scriptorumque veterum se litterate peritum ostendit; hosque retulit in illud volumen orationum, quod, ut stipra docuimus ,

Romae anno MDCCXLII. typis commisit . Has easdem animadversiones postea multo copiosi res elucubravit, eo consilio , ut ederet cum

ipsis Graecis scriptoribus , & his Latine a se redditis; nec non interpretationibus, quas Dio-

290쪽

27 Inysii fecerant Rufus , Festus , Avienus, & Pr,

scianus. Parata erant Omnia, caeptaque iam γrat impressio, cum repente rem abiecit Polutus , caussatus sibi pecuniam deesse, neque, quo manus porrigeret, suppetere . Meliorem exitum habuit opus sane magnum S arduum , quod de Martyrologio Romano edere instituit. Jamdiu Politus in ea cogitatione curaque Versabatur , ut corrigeret quae continebat menda Martyr logium Romanum ; & huic rei in maximis sitis occupationibus aliquid semper temporis impertierat. Huius sui laboris fecit ipse mentionem, cum aliquando loqueretur de toto genere studio.

rum sitorum cum S. P. BENEDICTO XIV. Romam enim ann MDCCXLII. Venerat. Re audita , Pontifex eum hortatur, ne cui rei parcat ad ea perficienda, quae instituerat: Utique sere magnae laudi sibi, utilitatique Christiana: Reipublicae . Huius Politus voluntate cognita, alacrior ad rem gerendam factus , totum se & animo & corpore ad illam convertit. Anno igitur MDCCLI. pri mum operis volumen , quod Januarium mensem continet in lucem emisit. In hoc multa industria , R diligentia comparet, multa & doctrina. Re

liqua

SEARCH

MENU NAVIGATION