장음표시 사용
241쪽
re minime ille contentus fuit. Nam cum videret , multis illud egere ornamentis , quibus tamquam columnis fulciretur, magis ad Epicam ,& Lyricam Poesim, quam ad Tragicam aptum esse iudicavit. Ex quo factum esse dicebat , ut sententii in Veteribus Italicis Traiagaediis multum deperderent roboris atque acuminis . Id ut vitaret malum , aliam Viam te tandam putavit ἔ ac re diu multumque secum deliberata , e multis carminum generibus elegit illud , quod quatuordecim syllabis constat , ea tamen lege , ut quaeque septima producatur ,& extremae cujuscunque distici sullabae similiter desinant. Haec studia domi inclusa habebat Martellius dum Reipublicae quaedam proc ratio muneri enim Scriba: Senatus accesserant alia onera extraordinaria) multis ossiciis inexplicatum Sc constrictum tenebat ; illaque cum licebat, renovabat. Interim Senatus, id
fuit anno MDCCvII. ad tradendas humaniores
litteras publico in Gymnasio ipsum elegit ;nec multos post menses ab epistolis eundem esse voluit Philippo Aldrovando, quem miserat Legatum ad CLEMaΝTEM xI. Ad hoc officium
242쪽
Iicium nemo admittitur nisi honesto loco, & fide & industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem ; illudque ita sustinuit Μartellius , ut summae , quae
de eo erat expectationi, plane responderit. Adspectus Urbis, quo cum uxore & liberis venit ineunte vere anni MDCCvIII, pristinam hilaritatem ei restituisse visus est. Ille magni interesse putavit A ut ad illam coniunctionem , quam Senatus judicium inter se dc Aldrovandum esse voluerat, adiungeretur quoque constetudo ; idque sic obtinuit, ut nulla unquam fuerit amicitia conjunctior. Pari felicitate conciliavit 11-bi amicitias doctoruni virorum, qui tum plurimi in Urbe erant, atque in primis carus iis fuit, qui in Arcadum coetu florebant, quem in
coetum iam ab anno MDCXCvIII. fuerat cooptatus . His suadere non destitit, ut morem repeterent in unum locum conveniendi , proferendique aliquid in aspectum lucemque perfectum ingenio, elaboratumque industria. Anni enim plures erant, cum propter intestinas dissensiones publico carebant. Paruerunt ii mon, tis Martellii non minus ejus auctoritate , quam
243쪽
22 exemplo moti . Nam idem in conventu , qui habitus est in hortis Principis Ruspoli in E quiliis, dixit orationem , in qua expotuit quo
in flatu res Arcadum enent; idque eo spectabat , ut aliquem impelleret ad concedendum locum certum ac stabilem , in quo iidem Arcades consistere possient . Huic orationi sane suavi , eruditae , politaeque ab universe consessu plausus multiplex fuit datus, idque Auctori aditum patefecit ad amicitiam quorumdam, qui erant honoribus amplissimis ornati , quibusque ille non satis antea cIgnitus erat . Nec diu qui vir esset Martellius, fugere potuit acerrimum illum ingeniorum existimatorem CLEΜgNTEM xi; hicque ostendit magna in gratia atque opinione fidei ac prudentiae eundem apud se eise, tum in aliis rebus , tum in eo praesertim,
quod gravissima illi mandata dedit ad Cata,
natem Grimaldium , qui iis temporibus Bon niensem Provinciam gubernabat . Polt expleta mandata vix in Urbem redierat Martellius , cum orbatus fuit Ioanne Baptilla, qui erat ni nimus natu trium , quos 1usceperat filiorum , quique omnes ingenio ac testivitate 1uperabat. Hunc
244쪽
IIune casum doluit ille vehementer , suique doloris voluit extare memoriam sempiternam in mestis Italicis carminibus sane elegantissimis ,
quibus Oimini sin hoc enim Joannis Baptista
nomen commutavit J mortem deflet. Doloris haud mediocre levamen fuit alterius filii ortus cui pariter Ioannis Baptistae nomen dedit. Alios quoque ex se scelus non fragiles ac fluxos , sed claros aeternosque procreavit, qui, si ullus gloriae sensus erat in eo, calamitatem illius solari non parum poterant. Protulit enim in lucem eodem ferme tempore Poema Ocudorum BD mubiis locis emendatum ampliatumque , libellum de
arte 'Poetica, Volumen Carminum Italorum , alterumque volumen Tragoediarum , nec non opusculum de Versa Tragico . Ad sensium Uirorum, quorum iudicium est acerrimum , habet illud Poema Varietatem magnam , tantaque est copia rerum , quibus ornatur, ut nihil possit esse dulcius iispi .esertim , qui aliquam intelligentiam habent. Theologiae, Philosophiae, atque Alimnomi e . Nam in eo multa admitta fiunt ex his facultat,bus deprompta r quodque vix credibile est, res altissimae adeo dilucide ac poetice declarantur,
245쪽
22 6 ut aeque ac bellissimae fabulae Iectorum animos oblectent. Omnem autem digressionem ab eo, quod propositum est, ita moderatur Poeta, ut ex ipsa re essioruisse videatur. Idem voluit, ut novitas quoque hoc suum Poema commendaret, illaque non tam in inventione apparet, quam in clocutione, quae quidem splendida est at que magnifica, sed quandoque artificiose caeditur , habetque idiotismos quosdam , qui minume displicebunt libertatis amatoribus. Ut vero Nanellius hominibus persuaderet, cum quadam veri similitudine se finxisse in quarto libro huius Poematis , per immensem caeli spatium in navi alata vectum se fuisse, Dialogos quosdam fecit , vulgavitque hoc eodem tempore , in quibus probare nititur, arte fieri posse , ut homo ,
aliaque gravia corpora ab aere sustententur, ac Volent; rationemque tradit volantis navis
conficiendae. Ludicram hanc, ut ille appellabat , Apologiam , sic tractavit, ut in ea styli
elegantia cuidam novitati coniuncta, Varia eruditio , multaque doctrina sumpta praefertim e recentiorum philosephia splendescat . Utique Martellium in principibus numeran-
246쪽
227 dum esse Poetis , qui hoc taculo floruerunt, satis etiam iudicat Volumen Carminum , quod supra commemoravimus. Siquidem inest in his varius numerus , qui semper aures complet . splendor verborum ac sententiarum , quidam venustatis non suco illitus , sed sanguine disicitiis color , figurae qua: res ante oculos ponunt, nO. vi quidam , atque admirabiles tum cogitandi itum dicendi modi, quae quidem , aliaeque virtutes , cum ubique appareant, maxime tamen elucent in carminibus, quibus aut nuptias, Rinaldi & Cariottae Et tensium celebravit , aut pietatem Ludovici xiv Galliarum Regis in a. stra sustulit , aut homines ad amandum Deum excitavit, aut mortem deflevit Prosperi Malvetii, aut ad pastoritiam tibiam cecinit diem , quo Joannes Nicolaus Tanara in matrimonium duxit Theresiam Lambeccariam Quam vero viam ille secutus fuerit, ut ad laudem insignis
Poetae perveniret, voluit, ut esset nota omnibus . Itaque Sermones novem Italicis versibus
condidit, in quos quidquid habuit iudicii de arte
Poetica, contulit; iique adeo Auctori suo probabantur , ut non recusaret, quin quantum de
247쪽
iis dem Sermonibus , tantundem de Iudicii sui n. ma detraheretur. Exponit in ipse ingressu qualis eise debeat indoles illius, qui ad Poesimo aspirat. Quoniam vero in hoc dissicili itinere
non minuS ars, quam natura dux esse debet,
transit ad docendum quid sit id, quod arte effici possit; irridetque eos , qui cum in Poetica parum aut nihil se exercuerint, tamen hujus facultatis praecepta tradere se pol se putant. In primis iubet perspicere quid in quaque reverum sit, idque sic exprimere coloribus, ut qui legunt , sibi oculis perspicere videantur . Qitapropter multum interesse ait, ne quis in describendis rebus nimius sit , ut oratio semper consonet moribus , fortunis , actionibusque hominum , de quibus loquimur, omninoque poeticus decor servetur. Admonet adolescentes quid sequi, ac cavere debeant in legendis imitandisque Auctoribus , inter quos plenissimo ore laudat Chiabreram & Guidum ; ceteros vero quanquam primorum graduum non tam laudat, quam libere reprehendit. Videtur prosecto Martellius sic informare velle Poetam, ut in eo Vim artia ficii consumat, quo is potius ab aliis imitandus,
248쪽
quam aliorum bonus imitator existisnetur. Om. nibus autem praecipit, quod ille fancte semper servavit, ut in scribendo non alia lingua uta tur, quam propria; vulisve licere etiam in lingua copiosissima , qualis profecto est Itala, no. vos interdum proserre dicendi modos. Quasdam breves , & non communes dat regulas formandat poeticae dictionis ; atque Horatiana monita de scriptis diu domi premendis, deque idoneo eligendo Aristarcho decantat . Propositum hoc fuit Martellio , ut quae in hos Sermones intulit praecepta de Arte Poetica , non tam eYplicaret . quam oculis sit biiceret. od quidem , mirabiliter praelii tit; utque pmstaret non parvo ei adiumento fuerunt, quas ab arte Sc historia Pictorum sumpsit . similitudines . Iure igitur meritoque a doctis quibusdam viris dictum fuit, hos Sermones virtute evidentiae cum Epistola Horatii ad Pisenes aequari conferrique posse . Nonnulla quoque praecepta de Arte Poetica de
dii Martellius in eo libello , quem inscripsit , Commentario et in quo etiam suis ponderibus examinat, quid laudis, quid vituperathnis debeatur celebrioribus Italicis Poetis. Fingit enim im
249쪽
23oter hos sui Ie controversiam , utrum Petrarchae an Marino concedendus esset principatus Lyricae Poesis , S iudicium de hac quaestione Apollinem non tam ex stio, quam ex prudentum conlatio seci se . Plauserunt eruditi omnes his Martellii operibus. Sed non eandem nae sunt fortunam illius Tragaediae . Quanquam enim liae non paucos, eosque intelligentes haberent laudatores , non defuere tamen , qui de iisdem detraxerunt . In his numerabatur Ioannes Vincentius Gravina , isque maxime oppugnabat genus carminis , quo usus est Martellius . Hic vero in iis sermonibus , quos se cum Aristotele fingit habuisse de veteri & recenti Tragaedia , acute res pondit ad singula , quae sibi opponebantur ;quanquam gloriari poterat , haec se iam antea Occupasse in eo , quem memoravimus libello de Versι Tragico . Ex hoc libello facile intelligi pote it , quantum illi studii , commentationis ,
ac temporis fuerit, antequam ad scribendas Tra, gaedias veniret . Examinat in eodem genus camminis a celebrioribus Italicis Tragicis adhibitum , idque eiusmodi e se ait , ut plerunque la guestat , aut aliquando nimis se extollat, quale Lyr,
250쪽
z IILVricae Poesi convenit. Quae quidem eo spectant ut probet maxime omnium aptum esse Tragaediae versium illum , qui fit, si copulentur duo illorum versuum, quos cum Chiabrera nominat Giambici dimetri scemi, cuiusque inventorem fuisse tradit quendam Ciullum Poetam Sictatum , qui floruit circiter taculum tertium &decimum . Sine dubio hoc carminis genus inducit maiestatem gravitatemque , nec poterit displicere iis , qui illi aures assiuefecerint. Existimarunt aliqui simile omnino esse Gallorum versui , qui Alexandrinus dicitur e sed negat Martellius, erroremque illorum , qui ita putarunt , coarguit . Quod Vero ad stulum attinet , quo scriptae simi hae Martellianae Traiagaediae , inest in eo naturalis nitor ac splendor ,& a longe quaesitis poeticis ornamentis pluriamum distans. Haec tamen naturalis bonitas sepe desideratur in collocatione Verborum , idque arbitmr Poetam consulto feci se, propterea quod in ea erat sententia , debere Tragicorum stylum ita imitari sermones veros Ecfamiliares Principum , ut in eo aliquid artificii appareat . Personae , quas in has Tragaedias P tran-