Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

29 abus plerumque est, Hippocratis g 3, aut cedite vetustissimi Auctoris sententia , Medicum quis fecerit ad cognoscendum, sufficere etiam ad sanandam ; post ea quae expolin , non nece Te habeo referre, quot illi fuerint quorum cum iam nulla spes salutis relinqueretur, Valfalva in tempore vocatus , partim in pri itinum relli- tuerit; partim si ab interitu pror1us retrahere non potuit, at hoc certe retardato, quoad lucuit , servarit; partim instanti periculo saepius depulse, longe plures quam speraverant, annos in vivorum numero sic retinuerit, ut quam minime multa velligia gravissimorum morborum manerent. Dederat autem praecipuam Operam, uti in chirurgicis, sic in medicis quod utinam omnes imitaremur) ut qui morbi vulgo insanabiles habentur, eorum attentius primordia vel per Anatomen observaret, si forte aliquos inveniret quorum aut initiis occurrere , aut augmenta intercipere , aut impetus tardare possiet. Eaque in re quid praestiterit, neque illustrius, neque felicius proferri a me posse exemplum credo, quam quod , ineunte seculo, princeps instru e De Λrt. B. Eoa

312쪽

293 instituit, dilatationes intimarum arteriarum M aυ- ρυιμασα vocitant ) priusquam ma)ores fiant, curare ea ratione , quam Albertinus b eius , ut ante dictum est, studiorum conscius , tandem proposuit annis silperioribus, ipseque, di alii apud Bononienses Medici sitis deinceps ad eundem modum respondentibus experimentis comprobarunt . Talis cum esset , suis Val- salva dignam meritis famam est adeptus in doctissima Civitate a Jam tum iuveni se , sitorumque salutem crediderant Viri silmmi , alii liueteris , alii dignitate, omnes genere, prudentiaque illustres. Ut crevit aetas, atque auctoritas, idem fecerunt multo plures , prioribus pares, nonnulli S maiores, in his Thomas Rusius, & Jacobus Boncontagnus S. R. E. Cardinales , quorum hic sacris, ille etiam ce teris praeerat Bononiae rebus. Nobile erat Val-falvae nomen, laus maXima; eaque erat Oinnium , Medicorum quoque, de illo opinio, ut magni eius consilium , magni eius opera in rebus dissicillimis aestimaretur, nec solum inter Bononienses, sed etiam inter omnes quae eius

313쪽

29 opem expertae sunt, Civitates, Mantuam , Pa mam , Placentiam, Ravennam, Forum Comnelii , & Livii, Faventiam . Ariminum , Fbnum Fortunae, Urbinum , atque alias, quo ad primarios Viros, Deminasque , ad Dynastas , ad Praesules, ad S. R. E. Cardinales, gravi ribus implicitos morbis accersebatur. Nam qui, atque unde consultum venirent, aut sibi per libteras auxilium peterent, nec facile , & post ea

quae retuli, supervacaneum est memorare di .mas ob res , ob editumque de Aure hum na librum , quo de libro post dicemus, quam Bononiensibus carus , quam Exteris notus ,

quam utrisque admirabilis fuerit, indicio possunt quae utrique & privatim , se publice in hunc contulerunt. Nihil ei detraxit inter illos

viventi quod alienae erat civitatis. Nam non modo , ut supra indicatum est, amplo Incurabilium Nos omio Chirurgum praefecerunt, non modo Inclytae Scientiarum Instituti Academiae Praesidem iterum, ac tertium praepositerunt; sed& multo antea alio in coetu ad aliud munus admitti posse , magno omnes consensu censii runt, non quod civis esset, ut lex iubebat , . sed

314쪽

29ysed quod scientia, di fama illustris esset, ut

lex sinebat: esisse enim illud fortunae, hoc vir. tutis . Quod vero non ad privatam, sed ad piblicam rem pertinebat; Civitatis salutem , &annonam ejus potissimum spectatae fidei , p, ritiaeque Senatus amplissimus commendavit, il- Iam sub initium ferme faeculi. cum litterae, de

merces ex regionibus afferrentur nomine pest,

lentiae suspectis, ne nisi rite perpurgatae acciperentur : hanc duodecim post annis, quo tempore necessarium , squod aliud, ad colendos agros animalium genus, boves communibus,&contagiosis morbis ansumebantur, ne latius horum vis serperet, & quoad eius fieri posset, instingeretur . Neque tunc solum , quid de Ual- salva sentiret summus Civitatis ordo ptaeclare ostendit, cum utrique illum rei praefecit, aut cum honorarium Anatomes Professorem decla ravit ; sed tunc praesertim cum anno MDCXCVII. tantum illi honorem habuit, ut unum ex Omnibus delegerit qui in celeberrimo Gymnasio& humanum corpus incideret, quod a plurimis antea quidem , ct ab ipso quoque , sed nec quotδnnis, neque ex publico decreto factum ,

315쪽

& singulas incisas panes, cum vellet, ex pe culiari ossicio ostenderet , additis apud Thea trum Anatomicum , illique attributis aedibus ad id ossicium aptissimis ; quae ante ipsum concessa fuerant nemini. Haec Bononienses. Cun- , cta autem Italia, atque adeo Europa quanti eum faceret , inde apparebat, quod ex eruditis Medicis Bononiam venientibus nemo erat

qui ipsum Videre , adire , alloqui praetermitte ret , nemo qui cum vidisset , non id in praecipuis sitae peregrinationis fructibus poneret. Ex ceteris qui ire illuc non poterant , ut quisque erat ingenii, & studiorum fama clarior . ita alii epistolis saltem colere , alii missis quos vulgaverant , libris, alii cum inter docendum , aut scribendum de ejus inventis sermo incideret,

honestissima commemoratione praeclarum de eo iudicium patefacere non omittebant. Itaque et si Bononia nunquam ille pedem extulerat, nusi aut eo quo diximus , medendi caussa prosectus , aut cum semel Patavium venit , idque anno MDCYCvI. cognoscendi cupidus , qua hic ratione eo tempore traderetur Anatomia , aut cum insequenti anno Florentiam, annotau

316쪽

tem MDccxxI. Venetias se contulit , utroque Patriciorum Bononiensium gratia, quos aegrotantes consiliis adjuvaret suis ; nihilo tamen secius nulla erat usquam docta Civitas , Gymnasium nullum , in quo non aeque ac Bononiens bus , esset notus, in quo sine dubio magnus intelligentium omnium sententia non haberetur.

Qua conflanti fama , ct suo ipsa iudicio , quod

maxime facit auctoritatem, permota Regia Societas Londinensis dignum se , et praeceptore Malpighio Anatomicum in situm numerum ad legit. Cum ceteri, cum etiam tam procul a nobis disiuncti haec in Valsalvam conferrent , seri non poterat, ut ipsum negligerent Foro- cornelienses sui . Nam etsi est hoc fere commune vitium in multis civitatibus, ut magna invidia magnae gloriae comes sit ; tamen quaedam sunt, & certe illae nostrae sunt , fautrices suorum , seque eorum laude ornari , dignitate augeri, nec false , arbitrantur. Talem se Va salvae Patria praebuit, summa ipsum omni tempore existimatione , summoque amore complexa . Itaque praecipuum ei honorem detulit, ut

ex iis esset, qui nobili praesent Magistratui P cifi.

317쪽

cificorum. Neque hoc contenta , maiora obistulit , dc super haec, honorarium publice dandum in annos singulos, si quidem ad stos remigraret . Ille etsi pius erat in Patriam , ut qui maxime, etsi talem de se opinionem civium suorum , benevolentiamque habebat carissimam , tamen , gratiis actis, eo beneficio uti noluit, non tam ne sibi non constare videretur qui maioribus, & plura pollicentibus civitatibus negaverat, quam ne parum gratus adversus illam a qua & doctrinam, & famam acceperat,& multis in se collatis honoribus ante fuerat occupatus . Credo etiam magis illud spectasse, ut sapientem decebat Virum , & longe in posterum prospicientem, se caritati in Patriam inservire melius posse, si in eo quidem morem Patriae non gereret . Nam si paruisset , cives fortasse aliquos ex iis qui tum vivebant, servasset, paullo postea nihilominus interituros. Sed contra ea , si remaneret Bononiae, se suae videbat universae Civitatis gloriam auellarum laude nominis , quoad ipsa , & litterae essent, nunquam intermoritura. Idem maiores , idem aequales clarissimos Viros intuitos esse, dc con

318쪽

29s ecutos. Neque enim Ioannem illum quem ab Imola vocitant Iuris conseiti, neque Alexandrum Tartagnum, neque post hos M. Antonium Flaminium , neque eum qui memoria nostra floruit , Joan. Bapt. Zappium in Patria aut patronos , aut poetas agendo, sed Patavit,

sed Bononiae, sed Romae in magnis Gymn sis , magnisque in Urbibus docendo , scribendoque , illos in summis Legum Doctoribus , hos in eximiis Poetis , utrosque in maximis Fori Cornelii ornamentis esse habitos , atque haberi. Itaque domicilium quod sibi ab ad

lescentia Bononiae constituerat , ad extremum usque tempus servavit, cum eoque facultatem

studiis obsequendi suis, quam in litteratissima, ct frequenti ssima Civitate sibi magnam dari , expertus fuerat. Bibliothecam quidem instructam habebat libris neque paucis, di selectis, qui praesertim ad Philosophicam , ad Medicam,

ad Chirurgicam , ad Anatomicam Rem attinerent . Tamen siqui forte essent pneterea sibi. opus aliquando, erat ubi aut pretio , aut prece confestim , ct facile compararet. Erant ibidem Amici & doctissimi, & coniunctissimi t

319쪽

3o quanquam Iuvenis am i serat duos , Valerium Zanium Comitem , & Patricium , eruditione, prudentiaque , sua tempestate, cum paucis, &Marcellum Malpighium , Anatomicum , ut ante dictum ell, cum nemine comparandum s is

Zanius eum non secus dilexerat , ac filium t quod grato ipse animo praedicabat, referens imterdum pro re nata quae a sene gravi ssimo acceperat , cum de Deo religiose , de historia erudite , de moribus sapienter , identidem secum pro intima familiaritate verba faceret. Malpighius autem , cuius persaepe praecepta, &monita eodem animo commemorabat , alacritatem addiderat ornandi spartam medicam , at que anatomicam selertia illa, ac diligentia , quam in adolescentulo iam tum admiratus, quoad seperfuit, vel Romae laudare nunquam destitit; quod ex eius, & Pacchioni ad Valfalvam litteris perspectum habemus . Sed illuc

redeamus. Erant Valsalvae apud Bononienses . praeter omne genus librorum , Amici plures eruditissimi, atque experientissimi . Erat ma-- gnus, ut in urbe ampla , & tribus praesertim non mediocribus Valetudinariis instructa, aegrin

320쪽

3o Itantium . & cadaverum numerus, ut & novas instituere , & inchoatas posset observationes perficere. Cuius rei nullam unquam occasionem praetermittebat, semper aliquid eiusnodi mente agitans, nec Obvia tamen despiciens ;velut cum in Valetudinariis ambulans , quasi aliud agens, iacentium decubitum aspectumque adnotabat , ex hisque tantummodo eorum periculum , atque exitum conjiciens, mox interrogando , & cetera tum , & deinceps animadvertendo experiebatur , falsam , an Veram

id quod cipius coniecturam fecisset. Qua

facili , siqua alia , & . in medio posita , exercitatione se multum olim profecisse, confirmabat , ut sepe vel in iis de quibus Medici se.

curi scissent, suspicari primus, nonnunquam &praedicere potuisset quae minime fuerant expectata . Ad hanc , atque ad alias discipulos hoditabatur exemplo suo ; quorum copia , a longinquis etiam civitatibus, nullo ipsi tempore Bononiae defuit: quae haud scio an una ex praescipuis ibi permanendi caussis fuerit Viro , quain

plurimos possie iuvandi, & praeclara studia pro pagandi cupidissimo . Et sane ex ejus Schola,

SEARCH

MENU NAVIGATION