장음표시 사용
61쪽
I l variae orti, Gavineam, quod in valle Antigorii est oppidum , migrasse perhibentur . Hinc certe Avum centum circiter amnis ante transiisse Bononiam constat, & in ea Urbe consedisse. Bononiae Dominicus est natus v. Kal. Octobris A. D. MDCLV. Principio plura genera doctrinarum attigit ; tum vero ad quae magis se ferri natura intellexit, ad illa duo totum se contulit, mathematicam scientiam , & medicam artem , usus in utraque nobilissimis Praaeeptoribus Geminiano Montanario, 3c Marcello Malpighio. Annum agens ΣxI. mathematica illustrare coepit, editis duabus Volantis Flamma Epitro iis . Quibus porro de Cometarum natura ortu Dissertati nem , ac observationem addidit Solaris Eclipsis Has duo sent consecuta volumina de Aquarum
Flu -' Seripsit hane vitam Joannes Baptista Morgagnus, qua de re in Praefatione Lectorem quoque monuimus. Hunc& illud se ire volumus parentes Dominico fuisse Iulium
Guglielininium, dc Gentilem Neriam Bononiensem p
62쪽
Fluentium mensura , totidemque Epistola m-drostaticae r quibus nunc tertia adiungenda est ex Berotinensibus Miscellaneis; Sc is demum, quem Italice scripsit, de P atura Fluminum liber . Quam vero iis scriptis de sua in mathematicis praestantia opinionem excitaverat, opere quod dissicilius est confirmavit. Joanni Dominico Cassino Astronomorum huius aetatis facile Primcipi , in Bononiensi illa celebratissima meridiana linea instauranda comes fuit . Padum autem flumen ut de reliquis eius operibus sileamus ) a Placentiae moenibus , quibus magis magisque imminebat in dies , obiectis molibus
repulit . Nec vero tanto Mathematico praemia , atque honores defuere. Nam Patria xxx. amnos natum procurationi fluminum , & totius Provinciae aquariae praefecit, paucisque interioctis annis, in publicos mathematum Professores retulit. Ipsum Kalendarium, ut ibi positum est in more. conficere, ipsum Hydrometriam primum omnium docere, in his denique cumctis , aliisque praeterea muneribus ipsius absentis nationem haberi, de conservari perpetuo vo
luit , ex quo stilicet ab amplissimo Venetorum
63쪽
Senatu Patavium honestissimis conditionibus evocatus , in Stephani Angeli mathematici periblustris locum suffectus est A. D. MDCXCvIII Itaque iam nulla in Italia fere tota paullo ditacilior mathematica consultatio accidebat, quin eius sententia a magistratibus, virisque Principibus expeteretur. Hinc Mantuam, hinc Cremonam , hinc Mutinam , hinc alio cipe accersebatur. Parmensium autem Dux ptaesertim post illud , de quo antea dictum est, ad Placentiam opus feliciter absolutum , & plurimi fecit, ct propria auro , gemmisque exornata imagine donavit. Cum vero Ferdinandus de Abdua, ct Franciscus Bamerinus Cardinales ab INNOCENTIO XII. Pont. Max. legati essent, ut de illis cognoscerent , quae inter Bononienses &Ferrarienses iam diu sunt controversiis circa Rh ni in Padum derivationem , DominicuS non smodo suorum apud illos caussam egit, sed ab utroque vehementer probatus, jussiis est pro sua peritia & fide de aquis etiam Ferrariensis Mgri, & Ravennatis reserre. Nec dubium est , quin ea quae sunt ab illo proposita, perplacue rint, quamquam ob gravissimas , quas hic rese
64쪽
re non attinet , caulsas , illae quidem nondum compositae fiunt lites. Ab sapientissima autem Venetorum Republica alias in Illyricum millus est ad Castri Novi munitiones instaurandas , alias in Foroiuliensem Provinciam , ut rapidum amnem, Palmae proximum , di quasi impendentem, a munitissimo oppido arceret. inam scipe vero de rebus huiusmodi consuleretur , quamque item carus haberetur , dici facile non potest ; nec Venetis quidem solitin , quamquam
his plurimum, sed & R ei publicae Lucensi, &
Hetruscis Principibus, & optimo ingeniorum aestimatori ac patrono CLEMENTI XI. Pont. Max. ut a quibus omnibus, & praeterea a suis Civis buS , magnis eodem tempore propositis praemiis& honoribus , paullo antequam e vita discederet , est Vocatus . Neque in eo mathematicae tantum scientiae, sed & medica doctrina spectabatur . Emiserat namque Italice scriptas Considerationes ea figuris Mium erutas , Latine autem de Sanguinis natura o constitutione sExercitationem; pro Neoria medica adversus
Empiricam sectam Prriectionem , de Salibus Dissertationem , O de Idearum .itiis, corre-
65쪽
ctione O usu ad statuendam O laquirendam
morborum naturam Exercitationem , qui sere omnes libri rursus Batavorum typis deis
scripti sent. Annumerari his possent Epistolis
sex ad G. Desnoues Italico scriptae sermone, sed Gallico tantum editae . Annumerari autem omnino debet ompositum medicum , sive Maestio convivalis de usu matbematum in arte med ea ; nam etsi Iosephum Dongeliinem Autonii FLlium Cossentinum auctorem p fert, ego tamen certum compertumque habeo , tam illam esse Guglielmini , qui seb ficto nomine latere tum voluit, quam quod maxime. His ut fere Gn. templatricem medicinae partem ornavit, sic aliis vicissim libris Activam erat ornaturus . Huc enim priores illi tendebant , nimirum ut viam quasi munirent accessiuris ad libros de Febribus de de Metbodo medendi, quos quidem affectos reliquit . Perfecte mitem plures supersunt Dissertationes apud Filium aliae, aliae apud Al xandrum Bonis Medicum Venetum optimis cum stientiis, tum moribus ornatissimum , hisique nominibus Guglielmino carissimum , & in iis de Materiae Alfectionibus duae. De principio
66쪽
autem Sulphureo novem , & de Ethere unica, quas vivens adhuc emitti iusserat, post eius moditem prodiere , eodem Alexandro Bonis curaniste , & se atque earum scriptore dignam praefationem addente. Annum agem XXII. a prae
elarissimis Philosephorum Medicorumque Bononiensium Collegiis Doctor renunciatus, medicinam domi Brisque cum laude fecit, eoque etiam nomine in comitatu virorum Prin cipum fuit. In anatomico scholae Bononiensis Τheatro sole, nem humani corporis diffectionem adolescens non sine honore administraverat. Postea in cu. stodiendo praeclaro Ulyssis Aldrovandi musto Ovidio Montalbano successior est datus. Librorum quoque cum philosophicorum , tum medicorum factus est censor . In Patavino autem Gumnasio primarium Medici Theorici locum,
ab A. MDcCII. post discessum Pompeii Sacci Parmensis medici clarissimi , pro sita de illius Gymnasii dignitate , quae est amplissima, tenuit. Porro eius consiliti saepe in morbis dissicillimis requirebatur ; consi atque a magno Hetruriae Principe , amplis , ut sibi medicus esset, fuiGie praemiis & honoribus invitatum . Tanti autem
67쪽
tem Mathematici & Medici famam non Italiae
modo, sed Europae universia fines peragrasse , ex eo praesertim agnosti potest, quod non in P, trium tantum , sed & in externos coetus Docto rum hominum celeberrimos est lectus, Caesareum N. C. Germanicum, Regiosque item Parisiensem , Londinensem & Berotinensem. Acem rimo suilla ingenio , di non deteriore judicio , etsi scripta satis ostendunt, non alienum tamen est addere , qualem in scriptis, talem quoque in omni sermone se praebuisse. Negare sol ebat Nonianarius praeclariore , aut promptiore ingenio novisse quemquam . Alter vero Praeceptor Malpighius quanti ipsius iudicium faceret, cum saepe alias , tum praesertim vita excedens
ostendit, posthumi operis editione illi, & Sylvestro Bonsiliolo viro clarissimo commendata. Ad haec , atque alia, quae natura dederat animi bona , singularis industria & labor assiduus accesserunt. Nunquam non illum invenisses aut legentem aliquid, aut commentantem , aut scribentem ,
aut domi & in publico docentem idque ea diligentia & copia, & acumine , &, quod sena-Per eli caput , ordine , ut ex ejus Diicipulis
68쪽
nominare possem plures nihil a tanto Praeceptore degenerantes , nisi cum plures nominassem , plures tamen superfuturos esse intelligerem . A publico docendi ossicio non illum poeterat assecta valetudo , non ex recenti itinere languor avertere . Sed neque in gravissimo , quo confectus eii , morbo amicorum monitis , precibusque potuit adduci, ut libros seponeret, quos pulvino 1ubditos , illis discendentibus, sinmebat in manus . Ceterum in amicos ossiciosus , in Praeceptores pius , in bene de se meritos quosque gratus ; modestus Praeterea , aequus, unoque verbo moribus optimis & honestissimis fuit , ut hac etiam de caussa fieret, ut qui isti familiariter uterentur, hi longe carissimum , haberent a quo ex numero Patricii Veneti duo non sunt nobis praetermittendi, Seballianus Fuscarentis Eques, ac aedis Divi Marci Procurator , dum Viveret, amplissimus , meritissimuΩque , & Christinus Martinellius vir docti
mus, & bonorum omnium fautor summus. St, tura fuit procera, amplo corpore atque robi sto, sed novissime , credo ob assiduas lucubrationes, nonnihil incurvo; nigros habuit, ve-D Ee-
69쪽
cigetosque oculos , nigra , densa , magna &contracta supercilia , colorem sublividum , vultum vero natura adductum , & tanquam adseveritatem compositum , ut primo aspectu longe aliter atque erat, asper austeru1que putaretur. Valetudine usiis est prospera, nisi quod adolescens pulmone sanguinem reiecit , consequente neque brevi , neque periculo Vacua aegrotatione . Supremis quoque annis lumborum , imprimisque faucium rheumate stequenter l, horavit . Caussamque adeo novissimae aegrotationis ex gravedine contraxit, quae postquam stribus interiectis mensibus remiserat , iterum , ineunte Maio recruduit. Huic cum febris non sine quibusdam mentis alienationibus , aliisque gravioribus *mptomatibus accessisset, visus tamen aeger rursus levari, & fortasse erat co valiturus . Sed vires a saevo longoque morbo
infirmatas sanguis e naribus eodem die semel atque iterum profluens sic deiecit, ut dum ad excipiendum sanguinem pelvim posceret, & se in cubitum reponere niteretur, extemplo deficeret Iv Id. Jul. A. D. MDccx aetatis LIUsuper menses Ix , ac dies xv. Aliquot ante i k lum
70쪽
lum diebus quaecunque ex nostris ritibus , quos semper caste religioseque servaverat, impem dente morte fieri solent, ea omnia fancte pedi fecerat . Nec vero supremum boni, prudenti Gque Patrisfamilias neglexit ossicium, scripto herede Iosepho, quem ex Constantia Joa metia cive Bononiensi uxore obsequentissima tulerat , filio , eoque cum ipsa uxore , communique ab tera filiola & matre , quam grandaevam admodum reliquit, Viris gravissimis, amicissimisque commendato ; nam duae, quas ex eadem Constantia tulerat , maiores filiae inter sacras Vidii gines se receperant. Patavii , qua in urbe
decessit , in aede S., Maximi humatus fuit , quadrato imposito lapide, in quo inscriptum est et
. . . DOMINICUs GUGLIELMINIBONONIENSIS IN PATAvINO GYMNASIO. PUBLICUS THEORICAE MEDICINAE PROFESSOR PRIMARIUS OBIIT DIE XII. IULII ANNO MDCCXIETATIs SUAE LIV.