De metallicis libri tres

발행: 1596년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 화학

31쪽

enumeratione eorum quae proponit tractanda . Hanc eandem sententiam habemus a Galeno s. simpl. cap. a. Vbi ininquit. Terrae differentias a philosophis tribus generibus finiri et siquidem unum eius genus est lapis, alterum corpuS metallicum , tertium terra quae colitur. Quamuis autem me

talia , quae fundi possunt, quida aiunt non terrae, sed aquae

plus continere, tamen inferius cap. p. inquit: ut omnibustum terris, tum lapidibus commune est, ut desiccent, ita metallicis quoque medicamentis omnibus: est enim essen--tia eorum terrea. Id autem accidit quoniam in transmutatione elementorum inter se variae passiones contingunt, ut quandoque ambigere videantur, utrius sint. Patet in saleid: cum enim corpus sit terrestre actu, potentia vero humidum, cum talutum fuerit, visu non differt ab aqua: pondere autem, & corpulentia est veluti lutum, adeo ut ova, &θ multa alia corpora graii i a supernatent ut testatur Arist.' a .Meteo. Iap. 3. Idem patet in argento vivo et etsi enim aquae

instar liquidissimum est, sustinet tamen grauissima pondera Mon solum lapidum, sed & quorundam metallorum, quod

fieri non posset, Nisi eius substantia terrestrior esset quam supernatantium . Similem humiditatem habent metallar cum enim liquescunt, fluunt, ut aqua, nec madefaciunt, ' quod ab illis sublimatur puluis est, non aqua . Quae cum hoc modo habeant, dicuntur tamen quaedam aquea esse ut metalla, quaedam terrea vi lapides illiquabiles, &quar eius sunt generis. Potentia enim N impotetntia ad liquationem , & coagulationem, & alia huiusmodi materiam ostendit, Vt q. Meteo.cap. 8. habetur. Sal igituet terrae tri huitur non aquae quia humido soluitur. Metalla aquae tri buuntur , quia liquescunt igne , sed eorum humiditas a sc-co terreo multum passa est , ideo conditiones quasdam hahent terrae . Argentum vitium aquae tribuitur ,quia fluit ut aqua, & non comburitUr Vt oleum, aeris Vero conditiones

habet, quia incoaguabile, non ob id tamen compositum est cX aere, & aqua, non enim grauissimum esset , sed ab aere passutia

32쪽

passum est magis quam metalla, ideo facillime exhalat.

Eodem modo in ceteris considerandum est. Quibus hoc modo constitutis patet ratio, cur Aristoteles ad siccan

exhalationem pertinere inquit lapides illiquabiles: & quc-cunque in puluerem rediguntur: ad humidam autem in aallica , quae aut fusilia sunt, aut ductilia. Impotentia enim ad liquationem,i& puluis terram ostendunt: neutrum vero inest aqueis. Ductilia enim, aut fusilia sunt. Compraehendi autem in hac diuisione omnia corpora patet, humidum enim aquae ,&siccum terrae materia est omnium q. Meteo. cap. 3. Quoniam vero mixtio non fit sine caliditate terram, di aquam attenuante in naturam exhalationis, ideo duplex exhalatio ponitur materia propinqua omnium , humida quidem participans naturam aquae,& aeriS,sicca autem terrae, & ignis . Genus autem siccorum corporum differentias habet. Nam aut abscedente humido uniuerso coagulata sunt , ut genera terrarum, & salium, quae humido soluuntur magis & minus: Aut relicto aliquo humido a frigore congelato, ut lapides illiquabiles. Quoniam vero exhalatio sicca duplex est, quaedam pinguis ideo combustibilis, quaedam arida, & in combustibilis: ex illa quidem sulphur fit, & auripigmentum, & bituminis genera, & quidam inter lapides. Ex arida autem reliqua praedicta. Omnia haec Aristoteles sub duobus compraehendit: aut enim puluere scolorati sunt, aut lepides ex tali consistentia geniti. Genus autem humidorum similes, sed opposito modo differentias habet. Quaedam enim coagulata sunt respondentia lapidi bus illiquabilibus,quq dam incoagulata respondentia pulveribus . Quae in hoc genere coagulata sunt non humidi absentia id patiuntur, sed calidi. ideo siquantur a calido, .

Meteod. 6. Qvqvero incoagulata sunt, humida actu permanere necesse est, respondentia pulveribus actu siccis: &quemadmodum hi humido, & frigido soluuntur, sic arinen tum vivum a calido, & sicco in puluerem reducitur. Cum autem vaporis natura quaedam glutinosa sit, exhalationi

33쪽

pingui respondens , sed minime combustibilis r altera non glutinosa: ex hac quidem metalla fiunt: nam liquata initar aquae fluunt, ex glutinosi autem lapides liquabiles, ut

scorice,& vitrum: haec enim liquata trahi possunt,ut viscum. In est autem in omni metallo utraque humiditas magis, &minus. Ideo cum liquantur plerumque separatur scoria , quae metallicae humiditati innatat, ut oleum aquae .. Arbstoteles innuit haec omnia ea distinctione: cum inquit . Metallica, aut fusilia sunt,aut ductilia: nam fusilia tantum non ductilia sunt metallorum venae: eorundem scoriae Vitrum,& stanni quoddam genus. Ductilia non fusilia ferrum: f silia simul ,&ductilia aurum, argentum, aes, plumbi generum ra . Ex his patet quantum. ij erreret, qui Aristotelis diuisio.nem tanquam iniussicientem calumniantur, putantes non

includi in ea lapides liquabiles. Sed de his clarius patebit cum de lapidibus loquemur

C A P. II I L

E Aedem exhalationes quae intra terram varia corpora

gignunt, aliquando aquas inficiunt e subterraneis es fluentes, aliquando aerem, si contingat extrae terram erumpere Nam praeter impressiones quae in sublimi fiunt, de qui , ibus agere non est nostrum institutum, alicubi tam opiosa efflat exhalatio calida,ut pro sudatorio usurpetur ad multos morbos sanandos, ut in pluribus campaniae locis,praesertim in monte , quem Tritulum vocant, ad cuius radices aquae Thermarum sunt; quas Salutati appellant: non procul autem ab ijs montem ascendentibus occurrit spelunca multi partita , in qua aer sudatorius continetur, ad quem locum

accedunt , qui distillationem pituitosiam patiuntur, item chiragrici,& podagrici , artritici,& hydropici, a quibus morbis per sudores liberantur .. Aliud quoque sudatorium est siubterraneu iuxta balnea quae ad paludem Agnam sunt similiter in campania: ubi cespite ablato , statim fumus chlidui,

34쪽

gidus exhalat , qui receptus si id ores elicit ad eosdem mor--bos, & amplius ad ulcera interna. In Vesuuio quoque rustioci foueas excavant, qua parte fumus exhalat, in quibus su- dant , ut postea abluantur aqua pluma, qui in proximis foveis colligitur. Haec quidem nostris temporibus extanta Eecensentur tamen ab antiquis multa alia . Exhalationes quidem huiusmodi innoxias ex bitumine magis quam ex sulphure intra terram ardente prouenire putandum est, mitior enim est eius materia. Noxias autem e sulphure, auripigmento, argento vivo, aut metallis, Vt patet ex Corum

fodinis . Quicumque enim fumum huiusmodi hauriunt, ii cidunt, aut in suffocationem, anhelationem, aut phthi-sim. In Volaterano ex lacu feruentissimo expirat aer super notantibus auibus mortiserus: similiter ex Iacu Avernodia eo in agro puteolano: Graeci ab effectu loca huiusmodi Aorna vocant. Alibi exhalationes efflant uni tantum generi noxiae, ut in Itaca leporibus, in Creta Noctuis, in Sigam Canibus, in Galata , & Clupea Scorpionibus: in Ebuso serpentibus, ideo vel odorem de Ionge sentientes effugiunt. Alibi autem generi animantium omni mortiferae oriuntur, quarum foueas Graeci Charoneas appellant, siue Plutonias , quia transeuntibus per ea loca iter ad inferos pateat Huiusmodi extant inter Neapolim Puteolos , spelunca enim reperitur in qua quod uis animal parumper immorans suffocatur, si tamen cito in lacum propinquum mergatur , reuiuiscit. Quod pro miraculo scribitur etiam in quodam

Siciliae loco accidere. Mons enim Aetna est ignes evomens ut Puteolis: iuxta autem loca ardentia non mirum exhalationes effluere sulphureas, aut ex reliquis metallicis tabificas . Compertum est puteo excavato, in eoque exoneratis bellicis machinis ad aquam ut solent igne,&concussu euocandam, quotquot descendi gent explorandi gratia ,sus. secatos . Haec enim est vis exhalationis sulphureae praesertim in angusto loco. Idem praestat aer diu conclusus in spe--cu, aut foveis quibuscumque , si non perspiret: repletur B a enim

35쪽

enim exhalationibus subterraneis , quq ingredientibus

necem asserunt. Si autem in apertum exeant maligniatatem amittunt diffusae in immensum . Aliquando tamen

in peste disiunditur exhalationis malignitas in longinquu, ut totas prouincias inficiat, quod tetigisse videtur Tucidbdes, cum in peste Atheniensium inquit: Forte per continuum ex Aethiopia quaedam fluxere putredinis contagia

oriri autem haec ex praua evaporatione subterraneorum, illud argumento est. Nam quae ex cadaueribus putrescen

tibus in praelio, aut ex palust,ibus putrefactis fiunt, loca

tantum vicina assiciunt, non Vniuersas prouincia S occupati Oportet igitur uniuersaliorem causam esse, aut casum, ut

quidam putant , aut dispositiones terrestres, quam senten tiam sequitur Avicenna. Quamuis enim caelum sit prima causa omnium adierationum, quae hic fiunt, longinqua tamen est, ut inquit . Dispositiones vero terrestres propinquit

sunt. Corrumpi autem aerem a multitudine exhalationum indicant signa pestem praenuntiantia: ut cum in aere appa - rent multae impressiones ignitar, stellae cadentes, cometae, ct huiusmodi, & cum turbilentus est aer , ac veluti puluere infectus: significant enim multam evaporationem praeter ordinem naturalem. Nam quemadmodum constitutio pluuiosa, aut ventorum spisatio aliquando uniuersalis videtur multaS prouincias occupans, idem contingere potest in constitutione pestilenti, ut terra efflet uniuersim prauas evaporationes diu conclusas, unde aeris turbulentia, &malignitas sequatur. Quoniam vero omnia metallica tera restria sunt ut explicatum est, etiam evaporationes eorum

terrestres sunt: atque ob id plerumque post magnas siccitates sequuntur pestes, & succedente constitutione authali quae materiam putredinis foueate vi patet in constitutione descripta ab Hippocrate 3. inri Epid. Fit autem plerumque

excessus prauae exhalationis in terrae motu . Ex concussione enim tali necesse est commoueri latentes in ter e visceribus eua rationes . Pro diuersitate autem ipsarum variae ge-

36쪽

nera morborum oriri: non enim ijdem in omni peste

vagantur

C A P. V.

A Quae autem non solum ab exhalationibus, sed & ab ip

sis corporibus metallicis inficiuntur: unde sapores diuersos, odores, & colores acquirunt. Non tamen omnia cum ijs misceri possunt. Neque enim aurum, nequc argentum, nec gemmae, nec Vitrum quicquam deponunt in aqua:

nihil enim ab ijs exhalat,nec humore so luitur. At lapis caldixarius, gypsum & reliqui igne cremabiles: & ferrum, aes, plumbum manifeste aliquid deponunt, quod saporem imis mutat: sed maxime omnium quaecumque a calido, & siccopas a sunt, ut sales, nitri genera alumina , chalcanthum et calx: solubilis enim eorum substantia in humore manifestissimos sapores inducit . Terrae & si omnes humore soluuntur in lutum, non tamen omnes aquam alterant: vel quia sapore careant, vel quia facile subsideant, unde aqua redditum pura, ac si per harenas ac dabulum pertransiret perco, lata. Omnia tamen corpora ignita poes: extinctionem reli quunt in aqua aliquod vestiguum : rata facto enim per ignitionem corpore, aqua sub ingrediens lambere aliquid pos. Nam & gemmae solidissimae si saepi is in aqua extinguantur, tandem mollescunt, & distatuuntur. In que ibus igitur continetur multa substantia combustibilis, multa fit eius ommunieatio in aqua , ut patet in sulphure, & bitumine , unde aquae sulphureae, ac bituminosae fiunt. Et quaecum qcombustionem passa sunt , ut cineres, aquam reddunt sal sam , aut nitrosam, aut aluminosem, aut cuiuscumque generi S sapores . Puras autem aquas forte impossibile est harumheri, cum aut ex aere in pluuia varias exhalationes rapiant, mi per terram labentes varia corpora abluant, Sed pluui

subterraneis eo praestantiores sunt, quod leuissimae, & dubcisi imae, tenuissimae, ac splandidissimae sunt, ut testatur

37쪽

mpp. yn lib. de aere , aquis , & locis . Nam sol educit ilisur sum rapit, quod in aqua tenuissimum, ac leuissimum est, relinquit autem, quod crassum & graue, unde maris salsedo oritur. Cum autem n sublime iuerit elata, atque aeri permista , excernitur ex ea id quod turbidum est in nebulas,& quod relinquitur tenuissimum , & leuissimum dulcescit

dum a sole uritur, ac coquitur. Verum et sit hae aquae optimae sunt hac ratione , opus tamen habent, inquit Hippocrates, ut decoquantur & a putredine deffendantur, sin minus odorem prauum habent, & raucedines , ac vocis grauitatem bibentibus pariunti. At idem auctor in 6. Epid. IT. inter pluuias discrimen facit, ut quaedam coctione non indigeat, cum inquit: Aquarum arte carentium, quae ab Aethere excreta est, aut cum tonitruis, horaea: nimbosa Vero mala. Nam secundum alteram Galeni expositionem,quam magis probat, per horaram intelligit eam, quae media aestate pluit. Sol enim eo tempore vapores optime attenuat, & a crasse sitiae terrestri separat altius attollens . Per id tempus quo que alicubi ros decidit mellea dulcedine, quod mel aereuiqvocant, & mannam. Dicitur autem aqua ab aetere excernit cum a sublimiori loco tamquam magis purgato descendit. Opponuntur autem his nimbosiae quoniam ex inferiori loco atra nube, & confertim latioribus guttis impuriores &crassiores descendi mi. Medio autem modo se habent, viae cum tonitruis. Fit Unim aliqua attenuatio ex collisione nubiu ;di igne . Sed quae primae in Autumno pluunt, non dulces , sed subsolsae sunt,& graues, ut testatur Aristotele S, 2. Me eco. cap. 3. Nam in descensu multam exhalationem ustam prope terram inueniunt, Unde salsedo oritur: quod & aquae australes patiuntur et cum a Iocis calidis , & siccis veniant Subterraneae autem aquae grauiores essentpluuijs, cum varumpor in ascelisu non adeo defaecatus siri, nisi Car percolarentur terra per quam trar eunt. Ob id simpliciores redduntur ,hputredini minus obnoxiae, crudiores tamen sunt pluuijs, praecipue quae a frigiditate lapidum Passae istima expresSionet

38쪽

mandam tenuioris substantiae: quod maxime contingit iis quae in glaciem concreuerunt. Laudantur igitur fontes abs Hippocrate, si orientem spectent, ut matutino sole illustretur: odoratas enim fieri & leues a moderata solis caliditate. Item si per terram puram transeant, aut tophum, aut per sahulum masculum glaream, & harenam carbunculosam, ut Plinius inquit. Ab iis enim aquae praeterfluentes percolantur nillil abradentes,quod non statim subsideat. Si tandem sublimes sint,sic enim Hippocrates vocat ea S, quae non sum,ma tellure praeterfluunt, sed in profundo: quo loco, & ab aestu in aestate, & a gelu in hyeme defenduntur, ut frigidae in aestate exeant , calid in hyeme propter antiperistasim . Nam quae a sole exuruntur tenui parte, & dulci expirante crassiores fiunt australibus similes : e dem quoque si quiescant, ima leolentes evadunt, & biliosae . Cum autem: in hyeme refrigeratae fuerint, aut gelu concretae, valde crudae redduntur pituitosissimae, & raucosissimae, ut Hippocrates tradit splenes magnos , & duros faciunt, & hydropeS.C A P.. V I

-tiam ex corporibu S metallici S pro eorum natura varias acquirunt facultate S. Depraehenduntur autem mixtio nes partim ex colore, partim ex sapore, Odore c teris

sensibilibus qualitatibus. Cum, igitur aquae purae nullus sit collar nisi ipsum perspicuum illuminatum album dicamus , ut Hippocrates solet: ex mixtione quorunda corpora intenditur eius perspicuitas, & splendor, ut patet in multis balneis sulphureis, & aluminosis.. Aluminis enim admixtio splendorem affert , ut infectores nouerunt . Fumus quoque sulphuris dealbat. Ex sulphure candidus censetur Nar amnis apud Sabinos. Sunt , & terrae candidae, & lapides iura cretam solubiles, ut Exum calcarium , gypsum, galactites, unde candidae aquae aliquando plumbi quoque

39쪽

genera cerussam candidam fundunt. M anifestantur autem huiusmodi substantiae in alueo, nam ant subsident, aut lapillis haerent. Bitumen autem sedimentum reddit subnigium, aut fulvum . Aes aeruginis colore inficit : Ferrum rubiginis: & tandem unumquodque proprium colorem, aut aquq communicat , aut sedimentis. Videntur tamen aliquando aquq coloratae ratione corporum circunstantium, cum ipsae purae sint. Omne enim diaphanum colore continentis spectatur . Recipiunt preterea aquae sapores pro natura tcrrq per quam transeunt: e Xusta enim terra magis , &minus omnimodas accipit formas saporUm 2. Meteo. cap. s.

nam alienam dulcedinem diuersam a propria, quae aquae purae tribuitur, assumunt ex cerussa, aut lapide Ga lactite, quae etiam lacte e sunt. Patet id in aquarum distillatione per vasa plumbea; saepe enim lacteae exeunt & dulces . Scribhit Pausanias aquas belneorum Cardie in campo vocato Albo iuxta Dascitum, longe dulciores lacte esse. Traditur huius generis in Germania fons iuxta Glaucam, qui ob id lacteus dicitur. Viaosas quoque aquas reperiri testan rur, ut iuxta Paphlagoniam, ad quam incolae omnes bibendi gratia confluebant,& fluuium in Naxo a poetis Bacco ascriptum. Has Bituminosas esse arbitror: nam Bitumen spirituosam, multam, & mitem efflat substantiam. Aeidq prq-terea aquae multis in locis reperiuntur, Acidulas Plinius vocat, aporis qualis in aceto. Huiusmodi fons est Arethiuxta fluuium Castrum ad collis Montionis radicem, instar aceti acerrimi: hanc rustici multa aqua dilutam pro vino bibunt. Ibi Italia tres ali reperiuntur in in Germania pluribus in locis. Aristoteles tradit in Sicili q Sicania reperiri, ex qua acidam muriam pro condimentis essiciunt. Esse &circa Lyncon fontem aquae acetosae. Forte significat eam, qui in Macedonia traditur Lyncestis aqua celebris propter ebrietatem,quam bibentibus afferebat. Similis in Aethyopia, quae furioso s escere dicitur colore vini rubri. Ex bituminosa substantia has quoque fieri, argumento est. Nam acidula

40쪽

acidula, quae Areiij prouenit, in aluco lapides habet bituminosos: obducitur quoque caeteris lapillis quiddam ful-uo colore. Astringentes autem austerae, ct acerbae ex ferro, alumine, & chalcantho oriuntur. Mitiorem astrictionem ferrum essicit , vehementiorem genera aluminis, maximam chalcanthum ,& quae eius generis . Ferro ascribuntur multae in Aetruria,ut quae Borra dicitur prope Monteu archium: villensis in agro Lucensi. Ficoncella in Senensi . Balneum de aquis in Pisano, & aliae quam plures: cum enim refrigerare, & astringere compertae sint, ob id ferreae naturae putantur: quanquam id modicae participationi aluminis tribui possit. Alumen autem manifestum habent balnea in agro Volaterrano : & Albulae appellatae in agro Romano.

Item Corsenna in Lucensi, & Porrectana in Bononiensi: &ple que sulphureq etiam aluminosq reperiuntur. Sulphuris

enim combustio alumen reddit. Chalcantum cum acerbitate etiam acrimoniam vehementem habet adiunctam 3 , ideo aquas reddit mordentes,& corrodentes, qualis traditur se iste in agro Pateolano,quae plumbum corrodebat. Ceis pusij quoque sunt, quae ferrum corrodentes, in qS vertunt . Nostris temporibus quidam arte ex Pyrite cremato chalcanthum essiciebat quo ferrum aeri simile reddebat. Huius naturae videtur Stix fluuius in Thessalia, cuius aqua, nee ferreo vase, nec argenteo, nec seneo contineri potest omnia enim frangit, & corrodit. Chalcantho similem vim effcaciorem tamen habet chalcitis, misi, melanteria,& sori, eiusdem enim generis sunt. Aerugo quoque & Cadmia aliquando acrimoniam cum astrictione possident. Acria vero sunt sulphur, & auripigmentum. Aquae sulphures fere

omnes actu calids exeunt, & Thermas constituunt,quarum multus est numerus in Italia, praecipue in Volterrano, Vi-eerbiensi, Senensi: Nam procul sulphureum foetorem trans. mittunt. Salsas aquas non solum mare habet ab exusta emilia latione genitas , ut sentit Aristoteles , sed etiam fontes:

yx aqua Tettuccij, dc Balneoli Montis Catini. Salsior in

SEARCH

MENU NAVIGATION