장음표시 사용
51쪽
mas tamen sunt , quae ad opus lateritium sumuntur. Non enim quolibet terrarum genere Utuntur, Non e Sabulo, ne- . que ex harenoso solo,& multo minus e calculose, sed e cretoso, & albicante, aut ex Rubrica, vel si ex is abuloso, emasculo certe conficiunt. In Africa autem, & Hispania parietes ex terra cruda conficiunt, qui aeuis durant incorrupti imbribus, ventis, ignibus, omnique cemento sunt firmiores, &adsunt Anibalis speluncae, & terrenq turres iugis montium impositae. Sed de argillis haec satis. Fullones quoque suas habent terras quibus vestes mundant . Cretas fullonias vocant: nam & aliae cretae sunt, quibus argentum politur , & aurichalcum, & ferrum. Denique cretae nomen omnibus Us terris videtur accommodari , quae expoliendi , & mundandi gratia, aut fricantur, aut illinuntur : etia quae pictoribus ad colores in usu sunt, ut creta Eretria,creta Selin illa,creta viridis,& huiusmodi. Omnis autem creta pinguis est, & in succum facile diluitur . Ad vestium igitur usus quatuor numerantur: Cimolia, Sarda, Vmbrica, quartum appellatur Saxum. Cimolito adhuc plures differentiae recensentur, quarum duae ad medicos pertinent, candida & ad purpureum inclinans. Sarda candida est, sed vilior Cimo-llia: cui succedit Vmbrica ad velles tantummodo utilis: vltimo Saxum est, cuius proprietas, ut crescat macerando candidis vestibus utilius. Creta vero argentaria ad vasa argentea expolienda inter Margas numerata est: terram Creticam Vocat GalenuS, a qua reliquae terrq Cretae dictq sunt, ut etiam creta ful lorum , pingues enim sunt. Hodie terram Tripuli vocant, qua utuntur ad enses expoliendos, candida E c est: alia pallida glebis lapidosis, qua utuntur ad aurichalcum tergendum, vulgo vocant Gessum. Est & creta vitifima, qua pedes seruorum venalium illinebant Romani , & qua circum praeducebant ad victoriae notam. Pictores quoque suas cretas habent: Candidas quidem Paraetonium Melinum, & terram Eretriam, Omnes a loco appellatas ta :Rubras autem qua a Rubricas vocant: Habent & cretam vidi ridem
52쪽
ridem, & nigram, sed diligentius eas exquiramus, quae medidicis inserinunt
Considerant medici terrarum genera multa: Eretriam, Samiam, Chiam, Selinusiam, Cimoliam, Pignitem, Mellam , Ampelitem, Lemniam, Armeniam, Rubricam: de quibus sigillatim agendum est,si prius terrae simplicis notas, & facultates aperuerimus. Ea vero iudicanda est simplex terra puraque quantum dari potest, quae nullum pro se seri saporem, neque odorem, oriuntur enim hi ex mistione, ut docuit Aristoteles. Quamqua sunt qui terrae odore propriu supra unguentorusseau 'atem praedicent: & Ciceroni ascribunt dictu illud: meliora esse unguenta quae terra, quam quae Crocum sapiunt. Asseruntque eam suauitatem in terra sentiri , quando post siccitates diuturnas imber decidit: tunc enim emittere suum halitum diurnum a sole co-ceptum: cui co parari suauitas nulla possit. Id c ex Pliniana historia. Nos autem quam fieri potest, in altera tam considerantes, in odorem, & insipidam fatemur. Colorem autem ipsius proprium Strato Lapsacentis candidum esse dixit : idem testatur Aristoteles in libro de coloribus. Elementis enim conuenire albedinem quia albus color est simplex: Argumento esse cinerem, qui ad albedinem tendit omni humore eonsumpto. Nigrum enim fieri ex humore semiusto, ut in carbonibus, & fumo . Non tamen omni S terra alba simplex est, ut Eretria, Melia, Paraetonium, virtute Valde differentes . Qui putant terram ex sui natura opacam esse, alium colorem praeter nigrum ei triduere non possunt. At Iicet opacus sit totius terrq globus sitie ob alterationem &commistionem, siue ob diuisionem continui, ut aecidit pulueri: non tamen quaelibet eiuS pars opaca est. Non enim
contingeret gemmas quasdam, lapidem specularem, salem
fossilem,&alia multa perspicua esse, & alba; ubique enim
53쪽
terrae opacitas albedinem & perspicuitatem remitteret. Omnis autem terra si comburatur, deinde abluatur dili genter , deponit aIienas qualitates, & ad suam simplicitatem maxime reducitur , cuius vires sunt siccandi sine morissu, & meatus occludendi, ideo recensetur inter Emplastica, . simpl. s. Dioscorides terram omnem, inquit praecipuam habere vim refrigerandi,& meatus occludendi. Quoniam autem dissicile est terram omnino simplicem habere , nam quae colitur ex variss generibus collecta videtur aut per alluvionem inuectis, aut fimis computrescentibus: Medici selegerunt synceriores, & nequaquam confusas. Reperiuntur enim homogene tum colore, tum consistentia, ideo ad simplicitatem elementi magis accedere videntur . Differunt tamen inter se. Quaedam enim retinent aliquid igneae qualitatis, ut terrae ex exhalationibus genitae, vitionem enim passae sunt, unde pars earum in salsedinem maris conuersa est, pars in terram similem, quale est Parq-tonium, crusta quaedam candida in mari lapidibus obducta inter candida pigmenta, spuma maris condensata cum limo ut Plinius tradit. Et terrae fullonum, quae ex aquis pluuijs crassescentibus in limum pinguem oriuntur, mordacitatem enim quandam participant ab exhalatione. Quaedam morsu carent, vel quia sponte vel arte per ablutionem
deposuerunt omnem caliditatem, vel quia ex abrasione quorumdam saxorum oris sunt: retinent enim eorum naturam: ut Samia minime eget lotione. Pro varia autem materia , ex qua fiunt, colores varios, & facultates possident. Quq enim ex saxo calcario fiunt, candidae & pingues sunt:
ex saxo harenario macilentor & argillosar. Ex metallorum venis prae se serunt eorum naturam : ut Rubricae ferri: Melia alumnis diam petitis bituminis :& de caeteris eodem modo . aut terrae ab ijs aquarum vi abraduntur, aUt exhalatione diuersa inficiuntur, ut de Ochra tradunt cretam
esse exhalatione plumbi infectam: plumbum enim luteum fumum gignit. Qui igitur res metallicas optime nouit, etiam
54쪽
etiam terrarum misturas ex coloribus, & caeteris conditi
bus callere potest. Sed iam singulas explicemus.
C A P. XI. I Retria a loco Eubear dicta, quq & Creta Eretria appes.si latur, duplex traditur,vna cadida,altera cinere a.Cai
dida pictoribus magis in usu ut Plinius testatur Cinerea a medicis priuertur: hqc probatur motissima, &quae supertes lineam violacem ducit. Eius vis est astringendi, molliter refrigerandi, emolliendi, ulcerum caua replendi, & recentia vulnera glutinandi ex Dioscoride. Galenus effcaciorem Lemnia asserit in exsiccando sine morsu: si autem lauetur,mitiorem reddi. Lavatur teste Dioscoride ut cerussa, uriturque ut tenuior reddatur. Haec de Eretria habentur apud antiquos. Ex praedictis conditionibus videtur liqc cerussam participare . Hodie nemo est qui ostendat, cum eius usus desierit. Habemus tamen ex alijs locis terras similes, ut patebit inferius. Samia quoque ex Samo insula, duorum generum traditur: Vnum Syropicum appellatum , nostri collirium dicunt, quia medicamentis oculorum adhibetur.
Alterum Aster Samius, idest stella Samia, vel quia signum steli; imprimeretur,ut Lemniae sigi lium caprae,quod verisimile est, vel quia micas quasdam scintillantes haberet instar stellarum, sed id neminem habet auctorem. Prioris laus est si alba, lenis, & linguae glutinosia fuerit, mollis, succosa, & frangibilis. Altera vero, quae Aster dicitur, glebosior est & crustosa densaque lapi dis modo. Est & Iapis sa-mius a Dioscoride appellatus, quo utuntur aurifices ad nitorem auro comparandum, reperiri in terra famia: eligi candidiorem, & duriorem. Omnibus facultas tribuitur
astringendi , & refrigerandi, ut Eretriae. Valere ad sanguinis sputum, ad menstruorum abundantias, illi tiri testibus, ct mamillis inflammatis: sudores cohibere : bibi ex aqua ad morsus serpentum, & omnia venena . Aisertur etiam
55쪽
hunc quoddam genus terre sigillatae, albicantis, qua pro Lemnia utuntur. Vidimus aliquaudo in ijs stellae sigillum ex more antiquo adhuc asseruatum. Quq autem Collirium dicitur, ex samo quidem insula hodie non habetur: sed illi similem ex Ilua habemus , quem bolum candidum vocant. Glebae sunt moli issimae leuisernaeque nequaquam tangentium manus inficientes. tactu lingus vehementer adherentes, sub dentibus sucosae absque ulla asperitate, ut merito collirium dici possit. Aeream esse testatur Galenus, quod leuitate cognoscitur. Reperiuntur in metallis ferri cum Rubrica,ideo quq dam vario colore spectantur, maculis rubentibus , aut pallidis , sed in pauca quantitate: praestantiorem hanc terram experti sumuὴ Bolo Orientali ad sanguinis fluxum & febres pestilentes. Lapis autem samius in eadem Ilva foditur lapidea quidem consistentia, sed tactu linguqadhqret, ut terra: Calamitam albam vocant, utuntur Magi ad amatoria, quia trahere putatur carnem, ut Magnes ferrum. Chia ex Chio insula Samiae similis alba & crustosa diuersis formis fictilijs. Eligitur coloris albi ad cinereum vergentis. In csteris vires habet famiae, sed praeterea acredine quadam participat, qua mulierum faciem emendat,&cutis rugas distendit, & splendorem affert: idcirco & in baIn eis vice nitri utuntur. Haec ex Dioscoride. Galen. s.simpl. 3 abstersionem prcstare sine morta, valere ad ambusta. Ex his colligitur nitrosam quandam habere qualitatem. Habemus ex l tua terram albam ad cinereum modice vergente momnium t notissimam, & lubricam: nam tangentium manus veluti perungit,pulverulentam, & raram,qua V tun
tur pro sapone, Ut merito pro chia sumi possit. Non abhorret ab hac etiam Eretric descriptio,quq cinerea ponitur, dc mollissima. Selinusia eo: oppido Sicilis dicta lactei coloris, ut Plinius testaturi & aqua dilui celerrima ad parietum dealbationes: Eadem caeruleo intincta Indicum imitatur, quo nodo verum Indicum adulterari scribitur. Easdem facultates habet, quaschia. Eligitur quete vehementer splendet,
56쪽
Si candida , frangibilis & humore dilui facillime potest
Hodie ad parietum dealbationes quodam genere calcis v tuntur candidissimo ex lapide Tiburtino cremato , vulgo
C A P. XII. C Imolia inter Cretas fullonias est a Cimolo insula
dicta , cuius medici duas differentias cons derant , unam candidam, alteram ad purpureum inclinantem: in quocunque genere laudatur pinguis &tactu frigida. Astringit simul & aperit ut scribit Gasenus ob acredi fiem adiri istum quae efficacior inest quam in Chia aut Setinissa, sine morsu tamen . Idcirco etiam vestes a sordibus emundat, ob quem usum celeberrima est: Hac quoque decocta in spisssitaque adulterari Paraetonium Romae solatiam Plinius te statur Laudat Dioscorides ad Parotides , t tubercula am busta: nam statim illita prohibet postulas: ad testium duri tias, & totius corporis collectiones&Erysipelata: tandem in medicina valde utileni esse, sit sincera sit non adult crata . Quamuis hodie varias Cretas habeant fullones non a Cia moto petitas, sed nostrates: in medicina tamen es seligendae sunt, quae nihil harenosum habeant, densaeq. sint, ideo tactu fugido, & ob pinguedinem lubrico: pleraeq. colore vergunt ad caeruleum, quod dixit ad Purpureum. Pnigitis, seu ut Plinius legit Pignitis ex loco Libiae traditur Eretriae simillima, adeo ut pro ea quandoque venderetur, grandioribus tantum glebis, tactu frigida, & linguae adeo glutinosa, ut tactu illi maneat appensa: sed viribus iisdem cum Cimolia , infirmioribus tamen. Verum in huius terrae colore Galenus, quem sequitur Paulus, a Dios ori de & Plinio dis
sentit: tradit enim coloris atri ut Ampelitis: Caeterum vi tositatem ac tenacitatem non minorem quam Samia,immo etiam maiorem habere testatur s. Simpl. S.Cum igitur vires easdem habeat, quas Cimolia, inter Cretas fullonum quae-genda est: nam de eundidae sint, ct nigrae ciner e , & caeru-- E leae:
57쪽
Ieae: omnes viseosse. Melia a Plinio Melinum vocatur inter colore, a pictoribus quaesitos Optimum in Melo insula: in Samo quoque na scitur, sed eo non utunturpi stores propter nimiam pinguitudinem. Apud Dioscoridem Melia cqloris est cineret, qualis in Eretria cessitur, tactu aspera pumicis trit te modo, vim habet aluminis; scd rem istius, ut gustu de- praehenditur : linguam tactu siccat mundat corpus, & colorem bonum conciliat, attenuat pilos, & vitiligines, & Scabiem delet , Pictoribus in usu ad diuturnam colorum vivacitatem. Eligitur recens, tenera, non calculosa, frangi-gibilis, & facilis solui in aqua: quae omnes conditiones iacaeteris terris obseruari debent. Vidi glebas leuissimas pumicosas , candidas , cinereas, subpallidas & varias, punetis nigris inscriptas, sapore astringenti, qui non solum ab Alumine, sed etiam ab Atramento prouenire videtur. Ad Meliam reduci posiste videtur terra Melitensis, est enim ta-
aspero, colore albo, ad cinereum vergenter astringens: datur ad Serpentium morsus, sed vim hanc putant ex religione habere: a Diuo Paulo communicatam: ideo lapidem Sancti Pauli vocant: communis tamen est haec virtus multis terris: si haec teratur ac lauetur, ut tenuissima pars colligatur et cogitur in pastillos candidos non pulverulentos, nec
pumicosos, sed admodum lenes, quibus signa quaeque imprimi possunt: haec pota magis penetrat in profundum ob tenuitatem, & omni morsu caret, ideo ad pestilentes febres vice boli armeni exhiberi potest ad putredinem sistendam in venis: & ad sanguinis sputum. Ampelitis ideo appellata apud Dioscoridem , & Galenum, quia viti illita
vermiculos enecat, qui Gemmas erumpentes rodere fori,
Ient. Pharmacitis quoque dicta, quasi medicamentosa , quia odorem spirat medicatum: Nasci traditur in Seleucia Syriae, laudatur in primis nigra, modice assulosa referen sparuos pini carbones, aequali splendore, quae detrita ex oleo statim liquescite Vitiosa censetur albicans & cinerea,
di quae in liquorem non soluitur Vis inest discutiendi, dc
58쪽
refrigeram di: capillum tingit. Plinius Bitumini Simillia
mam osse tradit:jexperimentum eiu S, si cerae modo accepto
oleo liquescit. Venditur hodie sub nomine terra nigra inviti apud pictores, plerunque agglomerata in rotundas pilas similis detritis carbonibus. Porro alij sunt apud Theophrastum Carbones fossiles', de quibus dicemus inter lapides i differe haec mollitiae, ideo terris ascribitur: quamuis
enim terra haec oleo liquescat ob naturam bituminis: soluitur etiam aqua vi caeterae terrae, Galeno teste enim iure inter terras reponitur sed bituminosas .
R Vbrica a rubro colore dicta, Graecis Miltos ieius tria genera apud Dioscor idem: Sinopis, Fabrilis, & terra Lemnia . Sinopis cognominata ab urbe in Cappadociae Ellodi fradunt in speluncis, & purgatam a lapillis vendit probatur maxime grauis, densa, ad Iecoris speciem ver gens, sine calculis, concolor, & cum diluitur, maxime sol uitur, vim habet exsiccandi obstruendi , & astringendi rideo adhibetur emplastris vulnerarijs, & pastillis exsiccan tibus, & astri storijs. Aluum sistit, & in ovo simpla, aut clisteribus infusa: datur iecinoris vitio laborantibus. Haec Dioscorides. Venditur hodie terra iecinoris colore in pastillos quadratos formata, quam Bolum vocant, frequenti usu ad emplastra astrictori . Habetur & ex Ilva ferrarijs metallis sincerior, glebis non pastillis , tactu linguae vehementer haerentibus. Nuper aliud genus in insula propinqua , quae lilium vocatur, repertum est colore magis diluto ad pallidum vergente, utrisque utuntur hodie pro terra
Lemhia aut Armenia fallta si icchinu aduersii; venena, & ἀ-hres pestilenterum. Rubrica aute fabrilis ex Dioscoride ad omnia inferior Sinopide: optimae in Aegypto , ct Cartagine absq calculis , friabilis . In Iberia quoque gignitur ex Ochra ustae degenerante in Rubricam. Haec vulgo Sinopia
59쪽
appellatur rubicundior Bolo, & magis firiabilis, ideo m
nus tangentium inficit. Vtuntur fabri lignarii soluta in a-iqua, ut filo imbuto lineas designent: utuntur & Pictores. Lemnia ex Lemno insula,quam hodie Stali menem vocant, ex Dioscoride mascitur in spelunca loco palustri, quam incolae inpastillos formant admisto caprino sanguine,& signo Caprae imprimunt, unde sigillum Caprae appellauerunt
Antidotum contra perniciosa venera, si ex Vinio sumatur: etiam praesumpta euomi venena cogit . Prodest & contra ictus morsus .animalium venenosorum: Antidotis familiaris : est dissenterior utilis. At ex Galeno testante se oculata
fide haec vidisse, habemus: collem quendam esse iuxta Ephestiadem urbem, in quo planta nulla uiuit, solo ueluti
combusto, colore rubro: tres autem terrae disserentias notasse, unam quam sacerdos tantum attingebat, saera, enim
habetur , & sigillo Dianae, quod Caprae est, imprim batur,
at nullo admisto sanguine, Iponte enim rubra est. Alteraim Rubricam esse fabrilem, quae manus tangentium inficitanam prima nequaquam tingit. Tertiam mundandis uestiabus in usu esse ob facultatem abstergentem , quam habet ut Creta fullorum . Plinins de Lemnia inquit , esse Minio proximam,antiquis multum celebratam cum insula, in qua nascitur, nec nisi signatam uenundari, unde & Sphragidem appellaueret. Hac Minium adulterari solitum , sed in medicina pr claram rem haberi. Hodie affertur terra qusdam Characteribus Turcicis inscripta candicans modico, albquando nullo rubore infecta et quam inter terras sigillatas ueram Lemniam putant . Testantur enim , qui hodie in Lemnum nauigarunt, paruo quodam loco, & paludoso ueram Lemniam colligi, idque qsta trum sub canicula i acu turbato, postquam subsidit, lutum: Siligi, & sigillo imprimi, deinde Imperatori Titi carum tradi, qui postea Magnatis
distribuat A sidium unicum ad uenena . Ideo rara habetur, nec publice uenditur . , Verum multa sunt, quq suspectam eam redduur. Primum sigillum. Dians, cuius uires uanq
60쪽
stat. Deinde si vires naturales in eo genere Rubricae insunt iam desijsse Rubricam manifestum eli ex colore, erat enim, teste Plinio Minio proximus . Quid autem mirum in tot seculis in parua spelunca conturbata aqua, absumptam esiste Rubricam aliud vero genus terrae subesse e cui tamen authoritas ex antiquitate & religione asseruetur: Si igitur vires naturales sunt in Rubrica, qualis deseribitur Lemnia, ut scilicet colore sit Minio proxima, & manus non inficiat, sapore autem nullam qualitatem mordentem habeat,ut i statur Galenus: profecto reicienda est terra sigillata praedicta, & Rubrica sumenda est, quae eas conditiones habet. Affertur autem huiusmodi ex Orientalibus quidem, glebis iubentibus succosis, lingua glutinosis: quem Boium Orientalem vocant. Et non inferiorem habemus ex dua, & Lilio. Nam praeter Sinopidem coloris Epatici, quaedam reperitur saturatae rubedinis colore sanguineor quaedam roseo, quaedam maculosa facie, maculis alijs sanguineis, alijs pallescentibus, alijs candidis. Omnes leuissimae succosissiam que odore quodam fungi Pruneoli. Omnes linguae pertinaciter haerent. Reperiuntur in metallis ferri, sed in pauca quantitate , ut Bolus candidus: his nulla reperitur asperitas sub dentibus, & citissime in succum soluuntur. Ex rubentiore conficiunt vasa fictilia, ut ex ijs potus perquam frigidos propinent febricitantibus: nam & vim Alexiteriam
CAP. X I I I I. A Rmenia tempore Galeni reperta est y. Simpl. s. quae
& lapidem vocari tradit ob consistentiam, licet terra ii, quia facillime soluitur .hPaulus & Aetius Glebam Armenicam vocant, unde Boius Armenus hodie vocatur.
colorem habet pallidum, densor & grauior est quam Aster Samius: facillime soluitur calcis modo, mollimmaque est absque ulla asperitate harenosa. Afferri tradit ex Armenia ea parte,
