장음표시 사용
41쪽
Volaterrano quq in salem candidum exoquitur. Similem
tradit Aristoteles a. Meteo. cap. g. in Chaonia extitisse , euius sal a marino differebat laxitate, tenuitate, & imbecit litate saporis .Hunc non ab exhalatione, sed ab exusta terura fieri tradie . Nitrose aquae Nili perhibentur in Aegypto,
excoquuntur enim in nitrum. Quaedam balnea apud nos iistrum participare traduntur, ut Sancti Philippi, Porrectana Regij. Amaritudinem praesesert aqua maris , non solii elisin. salsa est, sed & amara: amarissima autern quae in stagno Palis inae est simul & salsa ut Aristoteles testatur . Tradit etia circa Scythiam fontem amarum, qui Fluuium quem ingre ditur totum amarum reddit. Est autem fuligo omnis ama ra ante quam uratur, nam usta salsedinem gignit . Non igitur mirum, si aqua marina utrumque saporem praesesererat, exhalatione enim suum saeporem recipit. Stagnum attent Palaestinat ab ustione bituminis idem patitur. Odor autem maxime ostendit tum bituminis tum sulphuris naturam,m- gratus quidem in sulphure, foetens in auripigmento, & a gento vivor at in aliquo genere bituminis gratus, ut Ambrae vocat , Succini, & Camphorae . Puteus in Peloponnensi Modone unguentum/CiEicenum spirabat, ut Auctor est Pausanias, & in Mesopotamia fons traditur suauissimi odo- .ris. Faetentem in Calabria fontem poetae fabulantur ex gigantum sepulchris .cFimum olet in Sicilia fons Aretusa : iiii Germania sunt quae ova putida redoleant ..
Fontes autem calidi exeuntes mistionem corporum qu intra terram comburuntur, ' nificant F Thermas has vocant , & balnea . Nonnulli adeo feruent, ut otia percoquant , quidam etiam animaliat iniecta depilant, quoil ire Germania contingere tradunt: sed apud nos in agro vol-
terrano est aqua adeo feruens, ut ex animalibus iniectis modico temporis spatio ossa denudata a carne extrahantUr .
Quid autemst,quod intra terram ignem huiusmodi foueat
42쪽
inter auctores dubitatur. Ignes enim esse subterraneos Iocamulta ardentia ostendunt, ut in Vesuuio Aethna, & multis Appennini locis . Ab ijs autem aquas pertranseuntes calefieri non a sole, neque ab alia causa clarissimum est. At qui feri possit, ut aqua continue pertransiens ignes non extinguat , dissicile est videre. Praeterea unde materia combust bilis continue suppeditari possit, quae ignes perennes construet, ut videmus i Scitum profecto inuentum quorunda, ignem quemdam esse in aquis ardentem, a quo Thermas oriri. Hunc escere bitumen solum: nam eius proprietas est, aquis accendi,extingui oleo,ut Divicorides tradit in Thraceio lapide, qui bituminosus est. Cum igitur duo tantum sint ganera corporum ardentium in subterraneis, sulphur , O bitumen et a sulphure non posse aquas perpetuo calefieri, quia huiusmodi ignem extinguerent: a bitumine igitur tantum id contingere . Sed huic sententi e refragantur plurima Italiae balnea , quae sulpitur olent, non autem bitumen. V rum non timenda ignis extinctio est,si aquq praeterfluentes, non materiam ignitam tangant, sed loca circumstantia ab igne ex calefacta, qEmpedoclis opinio fuisse dicitur, non enim in eodem loco generari ignem , & aquam possibila est , cum toto diametro differant utriusque materia, &e siciens. Illud quoque argumento est reperirs fontes calidos absque odore sulphuris, aut bituminis: vi Viliensis,balnei m de aquis in Pisano : A qua Ttmicci ,&ali quamplures . Mirum autem esset balneum calidissimum Ati
nionis in Senensi carere omni odore prq lictorum corporii, fimateriam ardentem tangeret. Patet id in Monte Vesuuio, in una enim eius parte ignes apparent, ex altera autem aquae calidae einuunt. Potest enim sola caliditas absque fuligine ad ea loca peruenire , quq ab aqua irrigantur, praecia pue si intercedat montis lapidosum ac densum interuallum. unde autem fiant ignes perpetui, dicendum est ob eandem causam, quq perpetuam facit maris salsedinem apud Aristotelem. Perpetua est enim exhalationis generatio ob caeli et a motum.
43쪽
molum . Quq igitur ab aqua approchenditur, in salsed in enivertitur, quae aut(m ad aerem venit, supra terram quidem in sublimi varias impressiones ignitarum facit: intra terram autem condensatur in varia corpora, aut ignis principio as
sumpto exardescit, ubi igitur semel contigerit acccndi, tamdiu perseuerabit ignis, quam diu exhalationis copia sueppeditabitur: diutius autem in subterraneis materia suppeditatur, quam in aere ad cometas , quia in loco angusto nodi disperditur exhalatio. Fieri tamen potest, ut materia iam collecta paulatim ardeat, nulla alia accedente: quod ani maduertimus in Gagate lapide , qui cum a pastoribus nostra aetate succenderetur, extingui postea non potuit. Sed Perseuerat repens qua extat lapis, relinquit autem post hvallem exustam . Villa magna locus ille appellatur prope oppidum S. Ioannis Vallis Arni. Fumo bituminose locus i te inficitur seruuntur autem incarbones ardentes, qui ignis neque pluuijs, neque amne propinquo intromisso extingui umquam potuit et immo magis exardescit, & funium altius attollit, flagrante in profundo lapide . Sed reuertamur ad aquas . Patet quidem caliditatem,& frigiditatem non semper mistionem arguere Simplices enim reperiuntur non
solum inter frigidas, sed & inter calidas: ut in Lipara, in Melo, in Prusia, quq aquae Regiae appellatae sunt Inter miastas autem trigidaei exeunt Acidulq quae apud nos, aqua Borra: & frigidum balneum in agro Pisano prope Agnanu,
cuius aquam putant marmoream esse, quia exit ex marmore quodam fusaneo , quod excoquitur in calcem: at ex sapore valde austero significatur multum aluminis continere. Ex leuitate autem ac pondere, tenuitate, & crassi te magis discernuntur simplices amistis: simplices enim leuiores, tenuioresque sunt: mis te autem grauiores,& crassores. Attamen inter in istas longe crassiores sunt, quae salium genera, aut aluminum , aut reliqua corpora humore solubilia receperunt , quam quae sulphur , aut bitumen , aut aliud genus exhalationis: naturae enim spiritus lauis est. Quae vero succum
44쪽
siccum lapidescentem continent, adhuc praedictis crassiores sunt . Magis enim terrestres , Aquarum differentiae in grauitate & leuitate etiam visu patent. Nam flumina aquae dulcis mare ingressa supernatant , & supra quos danx lacus: vi Tesimus supra lacum Verbanum, & Rhodanus supra Lemannum. Item amnes quosdam supra alios, ut de Arsania scribitur , cuius aqua Tigri supernatat, cum forte
ex alluvione proprios alueos egrediuntur. Ac rem miram
de Peneo fluuio scribit Plinius alterum fluvium Eurotam supra se gestare per aliquod sparium,& olei vice respuere eius aquas, nec cum illis admisceri , sed in alterum litum transmittere. Ex qualitatibus igitur aquarum hoc modo misturae inuestigandae sunt .
X effectis autem deinceps consideremus. Quaeda enimalia ratione discerni nequeunt, cum neque in colore , aut sapore, aut odote a caeteris simplicibus differant Si tamen bibantur, aut enecant , aut morbos graues Pariunt equae succum lapidescentem habent : quicquid enim tetigerint, in lapidem conuertunt : Ideo viscera gypsi modo re dunt immobilia, ac dura. Cognoscuntur hae ex loco unde exeunt, aut per quem transeunt, aut ubi steterint et pariunt enim crustam lapideam corporibus haerentem. Quae obseruatio est maxime necessaria in omnibus aquis explorandis et quod enim aquae deponunt, mistionem certam significat. Deponunt etiam alienam substantiam per decoctionem, de refrigerationem , vi docet Gai. g. in o. Epid. p. sia enim salsae concrescunt in salem, & c nosae deponunt terram. Sed exactius per exsicationem aquae in sole aestim ut leni igne: non solum enim deponunt crassam substantiam, quae grauis est fundum petens, sed etiam tenuem quandam, & leuesn, quae supernatat spongiosa faeie, colore nunc viridi nunc la-
eo,aut nigro , aut vario, cui uoci estilos latis in palustris
45쪽
ibus Nili apud Dioscoridem. At per distillationem mistio deis,
praehendi nequit , evaporat enim cum tenui sustantia ,si qua est, aqueus humor: sed corpulentia quae colligitur humore separato, non solum colore , sapore , & odore deproeliendi potest, sed & ignis examine: utrum ardeat , aut fumu emitritat, aut fundatur , aut coloreS mutet . Qui enim in re meis
tallica fuerint exercitati , facile misturam cognoscent. Bal- eum de aquis in Pisano, aes, & argentum,& aurum inficit colore plumbeo, aut pallido, etiam si vaporem tantum recipiant, quod obseruatum est in nummis, vel in crumena reconditis eorum qui circa balneum quibusdam temporibus obuersantur. Eosdem colores aliquando tota aqua recipit,
ut reddatur turbida, vel pallida, quod mense Mariij, aut
Aprilis incolae contingere animaduerterunt, quo anno futurum noxium eius balnei usum experimento docti praenunciant. Indicium hoc est evaporationis, aut bituminis ste- statur enim Diodorus in stagno Nabateorum .cum lacus egesturus est bitumen, foetorem a vento agitatum sentiri, qui proprium argento, auroque, & aeri colotam aufert, Vento iterum reflante restituitur 3 aut Cadmiae, hos enim colores eius fumus prae se fert, ac metalla alterat. Ideo aqua lilia in potu a nemine usurpatur: & ob id sorte balneum id thoraci infestum est, ac nocet Asthmaticis. Simili modo quae r cipiunt evaporationem auripigmenti, aut argenti viui Iethales sunt, si in potu sumantur. Ex reliquis metallicis nisi inultum excesserint, etiam in potu salutares sunt ad varios morbos tollendos. Ex sulphure enim, aut Bitumine infectqvbi modica est eorum participatio digerunt epotae superfluas humiditates & exsiccant, uteri affectibus commodae. Sulphureae tamen ventriculum dissoluunt, bituminos caput magis tentant ,& oculis sunt noxiae. Acidulae, quas di ximus tenuissimam bituminis substantiam participare, urinam mouent, vapores vini ex ebrietate resiccant: sudores excitant, & vermes interficiunt, grummos sanguinis dissoluunt, & sanguinem sistunt: exhibent quoque Aricitanti,
46쪽
Ivis, resstunt enim putredini. Extrinsecus autem tam sulphureae, quam bituminosae affectibus neruorum prosunt, &articulos confirmant . irrigatae capiti fluxiones sistunt antiquas : cutis instetiones, & ulcera sanant. Quae salem continent , potae vehementer exsiccant, abstergunt, aluum tu
bant , & pituitam soluunt. Huic tamen sententiae videtur Hippocrates aduersari: nam in libinde Aere , aquis, & locis, eos repraebendit, qui putant propter imperitiam aquas salsas aluum soluere , cum sint ad egestionem maxime contrar te , astringunt enim, & exsiccant. Dicendum est verissimum esse quod scribit Hippocrates: experimento enim comperium est: Aquam Tettuccij praesentaneum remedium esses in dissenteria, adeo ut hodie nullum sit praestantius: citis i- me enim abstergendo ea quae mordent, & exsiccando astringendoque fluxum cohibet. Soluit tamen aluum abstergendo, & pondere; ob grauitatem enim salsedinis minime om-mnium ascendit in venas, sed celerrime prae caeteris desceridit, si ea copia assumatur quae sufficiat ad descensum, relinquit enim aluum astrictam, neque mordet intestina sinamuis Vlcerata, Vt aqua maris , mitiorem enim habet sal sedinem, absque ulla acrimonia: sed aqua maris, nisi mitig tur, intus non assumitur. Nitros magis abstergunt, ideo Sipsae aluum soluunt, sed ob tenuitatem magi S Vrina promouent ad renum vitia, calculos atterunt, uterum siccant,
emendant & cutis vitia. Aluminosis praecipua dos ad astringendum, & corroborandum, sistunt mulierum profluuia O , vomitiones , prohibent abortum , ulcera vescae, & renum sanant, & sanguinis mictum compescunt: ut patet in aquae iBrandula vocata in Carpensi: sed haec a modica sulphuris participatione, aut bituminis, penetrationem acquirit, Vt ad ea loca transeat. Extrinsecus cutim conden sant, & scabiem , ac reliqua ulcera exsiccant. Atramentosae, & queae chalcitim melanteriani, & reliqua eius generis continent,
vehementius quidem astringunt, sed ob acrimoniam adluamin corrodunt, ideo intus nequaquam tuisi sunt. Huiusmodi
47쪽
modi putatur fuisse aqua Stigis in Thessalia,qua Antipatee
traditur Alexandrum interfecisse. Extrinsecus tamen viceribus malignis, & exedentibus conferunt. Quae ferream qualitatem habent, refrigerant, & corroborant, firmane ventriculum , obstructiones hepatis, S lienis, & renum tollunt, ducunt arenulas. Quae aeris substantiam continent,intrinsecus noxiae sunt, liquant enim, & corrodunt, sed ex trinsecus efficaces ad ulcera. Quae plumbum abra seruiit obstructiones internorum pariunt, & suffocant. Tandem quq ex lapidibus, aut terris aliquid traxerunt, omnes infarci ut,& occludunt meatus, quaedam ct calculos gignunt . Inter has est aqua Borra Monteii archiensis. Vidimus enim substantiam gypseam vasis inhqrentem pertinaciter: ideo nisi parce a ssumatur ad fluxiones sistendas , noxam inducit, sed melior redditur purgata sale, & diutius asseruata, vi su stantiam gypseam deponat. Balneum sancti Philippi gypseat in crustam relinquit in vertice capitis, qua eius irrigationem suscipit, quod utilitatem praestat in defluxionibus calidis . Sed de mistionibus aquarum in uniuersum haec dicta sint, sigillatim autem satis diligenter ab ijs tractatur,qui de balneis scripserunt. CAP. IX. Postquam explicatum est, quae ex subterraneis aerem,&aquam inficere possint, & quo pacto misturae depraehendantur, & quas vires ijs communicent, relinquitur ut singulorum generum ortum, & differentias explicemus, incipientes ab ijs, quae ex sicca exhalatione constant, orycta ,
idest Fosilia proprie appellata ab Aristotet e. Quae cum diuisa sint in lapides illiquabiles, & ea quae humido soluuntur, quos pulveres vocavit, de solubilibus prius dicamus. Solutitur autem alia humore aqueo,nempe quae arida sunt, ut terrarum genera ,& salium: Alia oleo quaecumque scialicet pinguia sunt, ut sulphur, & bitumen, & quae eius gemneris
48쪽
t eris. Terra igitur ut a simplicioribus ordiamur, ea pro,prie appellatur, s. simpl. a. S s. quae sicca cum sit sine humore non cohaeret, sed pulueris modo diffluit: humore autem madefacta glutinatur in lutum. Haec enim est terraia, quae subigitur , & colitur, differens a lapide,& harenis . Eius ortus duplex est, unus quidem exsicca exhalatione refrigerata, descendit enim ex aere in puluerem, aut cum aqua pluuia soluta, dein siccata in limum vertitur: huius. modi autem terra fertilis est, quia ad aeris naturam rarefacta humorem concoquere potest pro alimento plantarum. Huius enim gratia agricolae sepius terram versant, ut a solerarefiat. Alter ortus est ex mistis per putredinem infimum conuersis, & ex lapidibus sole aut igne incoctis, deinde aqua pluuia solutis . Sic enim montes lapidei paula tim aestu, & imbribus dissoluuntur in terram. Pro diuersitate a
tem lapidum , & caeterorum mistorum Varia genera terrarum oriuntur. Eu cremabilibus enim ut saxo calcario terrae glutinosae fiunt ut Cretarum genera : ex non cremabillibus autem harenosae, ac minus cohqrenteS , minus enim humore dis oluuntur. Ex plantarum autem aut animalium putredine ac simo pingues. Multae autem sunt terrarum differentiae pro ariditate, aut pinguedine, densitate, raritate, asperitate, lenitate, tenacitate, fragilitate, & alijs huiusmodi: item coloribus, & saporibus. Quamuis enim terra simplex sapore vacet, acquirit tamen diuersos sapores, & colores,& odores, ex alteratione, ac mistione. Quoniam autem ad diuersos usus petuntur ab artificibus, secundum hos diuersa nomina imposita sunt speciebus. Agricolae enim suas terras quaerunt: alias figuli & plastici, alias fullones: alias pictores: alias medici. Agricolae terrae gracilitatem ,& pinguitudinem praecipue considerant: macram illam, hanc Pullam vocantes. Quodda vero genus terrae pinguissimum
Margam appellant.Est autem Marga apud Plinium quidam terrae adeps, ac veluti glandia in corporibus, qua Utuntur agricolae loco fimi. Aratis enim campis spargunt, ut sit ve-
49쪽
Iuti condimentum ad frugum ubertatem. Significat limvox Marga apud Gallos Medulla: appellantq. Stetno martaga quasi saxi medullam . Reperitur enim in venis & fibris laxorum aliquando intra ipsa saxa inclusa ad medulice similitudinem. Cuius plura reperiuntur genera: recenset autem Plinius sex, Albam, Rusiam, Columbinam, Argillaceam, Tophaceam, & Harenaceam. Albae quoque tres ponit differentias : Leucargillam quasi candidam argillam, alteram Cretam argentariam, tertiam Glischomargam, quae creta est fullonia admista pingui terra. Sed de argilla, ct cretarum different ijs inferius patebit. Marga igitur alba has habet differentias. At Ruffae una est, quae Capnum armgos vocatur intermisto lapide terrae minuis harenosae. Columbina autem ea dicitur, quae globis lapidum modo reperitur, sed frigore ,& sole ita soluitur , ut tenuissimas bra-eteas faciat. Argillacea porro ea est, quae argillam repraesentat. Thophacea quae tophum. Harenacea qtinae harenam. In sernina autem earum natura duplex, aspera, pinguis. Aspera est tophacea,& harenacea pingues caeterae . Nec in omni solo qualibet utuntur , sed arida quidem in humido, pingui autem in sicco: in terra autem temperata columbi nam, & cretam spargunt. Quae autem hic pinguis terra appellatur , non significat inflammabilem, ut sulphur,& bia tumen : haec enim ad calturam inepta sunt: sed quae succola est & lenis, ut fimum. Oritur autem ex aquarum exsiccatione intra lapides, ut limus in palustribus. Agricolae igitur has t errae disserentias considerant. At figuli, & Plastici terras quaerunt tenaces , ut duetae in quacunque partem,nnabru mpantur, neque dehiscant exsiccator: has communi nomine Argillas appellant, ut ex Plinio facile colligitur, lib. 33. cap. I'. ubi de arte Plastica &Figulinat queris inquit, e X argilla sua Opera conficere. Qui cretas cum argillis confundentes scribunt, solam cretam albam argillam antiquis vocari, non animaduerterunt argillam albam quam Graeci Leucargiliam vocant, ut in genere margarum
50쪽
garum notauimus. Praeterea diuersam esse argillam a creta ex eodem Plinio colligitur, Iib. I . cap. q. v si ad vineam prae caeteris terram laudat cretam, & argillam quamquam praepingues. Argillae igitur sunt, ex quibus opera figulina fiunt , ut vasa, signa, & status, quarum proprietas est , ut recipere quamlibet figuram possint , & in caminis ardentibus coct(,in lapideam duritiem concrescant. Patiuntur autem id , quaecunque in igne non in puluerem rediguntur,ut saxum calcarium, sed mollificantur, ut harenae ex quibus fit vitrum. Sic enim abscedente humore, qui glutinabat partes, cohaerent inuicem mollificatae igne . Galenus, v. sinapi 3. Argillas vocat , quae pinguedine carent utpote friabiliores . Sunt autem argillarum plures differentiae. Quaedam enim duci tenuius possunt, quaedam minus. Nobilitate V ero praestant, quae tenuissime ducuntur. Vnde Romae ostendebantur duae amphorae in templo consecratae propter tenuitatem , magistri, & discipuli certamine, Vter eorum tenuiorem humum duceret. Hinc vasa Samia antiquis celebrata , & in Italia Aretium , & Mutina huiusmodi vasorum
nobilitate claruerunt. Tolerant praeterea argillae vim ignis magis & minus. Qui metalla fundunt, egent ijs, quae in ac flatu ignis minime disrumpantur: cuiusmodi est apud nos terra Treguanda a loco dicta. Ex ea conchas efficiunt, quibus vitrum liquatur:& aurifices vascula Crucibula appellata, quibus fund unt aurum, & argentum, & aes. Areiij quoque est terra similis, sed sabuli modo aspera, cuius vasa in igne flectuntur vitri modo, nisi misceantur cum alia argilla. Qui his terris carent, arte parant miscentes cum qualibet argilla cineres , vel cornua combusta, Vel vitrum tenuissime tritum,aut harenam,ex qua vitrum fit, aut quamlibet terram combustam prius, deinde in puluerem optime
comminutam. Plinius Tasconium vocat terram, eX qua a
catini ad fundendum aurum fiunt, qua nulla alia est, quae afflatum ignemque, O materiam ardentem magis tolerat.
Est autem terra alba similis argillae . Inter argillas vilissi-D a mas
