Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

η ro PROVINCIA FRANCIAE.dales B. Virginis partim scholasticos, partim ciuitatis huius incolas non parum ad pietatis studium excitat suo exemplo idem Illustrissimus Antistes,

quippe qui interdum eorum coetibus & exhortationibus quae ad ipsos habetur, soleat cum nepotibus interesse. Magnus fit hominum ad conciones in templo nostro audiendas concursus, magnumque est aegrotantium ac moribundorum desiderium, ut a nostris visantur iuuenturque, quibus

omnibus pro virili satis fit. In puerulorum etiam per esuitatem scholis doctrina Christiana assiduὸ traditur. Iisque&huiusmodi aliis ossiciis ciui- tatis in nos beneuolentia conseruatur, & magis magisque augetur. Excursum est praeterea ad vicina oppida pagosque, ubi & catechismo tradendo,& sacris habendis concionibus, & audiendis consessionibus , tradendisque exercitiis spiritalibus extitit non dubiae operae fructus. In Do enim eoenobio, in quo auita Religionis disciplina ser ioinstauratur, unus e nostris Patribus duodecim coenobitas spiritalibus exercitiis per polluit, reliquos consilio &radhortationibus ad ossicij religionem

excirauit. Ma nam apud homines hic sustinet expectationem Societas. Cum esset cognitum v- num c nostris coiresonaturum in quodam oppido, die Christo Domino refulgenti saci o tanta e X Vicinis circum quaque pagis conuenit ad eum audiendum multitudo, ut cum eam templum non

caperet, necesse fuerit in publico fori conclaui concionari. Aliis anni temporibus & profestis etiam diebus cum per pagos sacerdos noster excurreret spiritalis messis gratia, percursis & instructis uno die iam aliquot, in ultimo ad multam noctem expectabatur,& auid ea circumfusa multitudine audiebatur. Mulier quaedam nobilis cum aliquot unius e nostris conciones audiuisset, in aedes

412쪽

Parochi una cum marito venit, genibusque nixa non prius surgere voluit, quam ci sacerdos noster, cum benedictione bene precatus e ster. In alio oppido, ubi saepe nostri concionantur, rom cupide ad verbum Dei audiendum , & ad poenitentiae Sacramentum con Uenitur, ut quocunque anni tempore

eo aliquis nostrorum Patrum proficiscitur, vix habeat quieti tempus: adeo numerosa est poenitentium ultitudo. Ibi puella quaedam viginti anno S nata, malo instinctu animam sibi laqueo eXprimere conata, a parente suo sorte interueniente interitui eximitur, soluto fune ex quo pendebat prope iam exanimis. Repctino casu exciti eo accurrui vicini: missu Parochi aduolat etiam illo e nostris Patribus unus, qui paucis ante horis aduenerat, in se-sto Putificationis B. Virginis cocionaturus. Cumque nullum plane cotritionis signum ederet puella, & energumenae similis appareret, tametsi catar- Ilio vexari fingeretur; sacerdos noster omnes ad Orationem hortatur, qua tamen nihil intelligentiae impetrari tunc misellae potuit. Postridie

omnium precibus pro concio' e enixe commendata, patulatim ad sanitatem redire, manusque religionis ergo adstantium hortatu iungere coepit. Sequenti demum die cum sensu voce reddita, noster ille eam confessione rite expiauit, & bene fanam magna omnium gratulatione dimisit. Verum exeunte anno ijsdem agitata furiis, aiebat interdum illis se resistere nequaquam posse , male secum a etiam iri ni redeat Iesu ira. Sc d malum i cum surdis id auribus die tiam fuisset, nostrorum nemine ad auxilium ut optabati vocato, tandem cultro

iugulum suum ipsam et petiit,& misere periit. Qui

dixit, Ous rite primum regnum Dei, is hac omnia adjcientur vobis, non deseruit hoc Collegium ob-Wratum de rei domesticae penuria laborans. Siquidem

413쪽

672 PROVINCIA FRANCIAE.

dem ad eius inopiam subleuandam ph quidam ho

mines ducentos & triginta circiter aureos nummos liberaliter donauerunt. Illustrissimus autem ciuitatis Praesul centenos denos quotannis ad sexennium nobis decreuit. Ad sacram etiam tem pli supellectilem facta est accessio donarioru, quae centum circiter & viginti aureis nummis aestimatur.Singularem denique experti sumus Dei prouidentiam & benignitatem extremo hoc anno die virgini conceptae sacro. Cum enim vehementi boreae flatu summus culinae nostrae caminus ex lapide quadrato structus decussus esset, parsque s Torum in viam horti perquam quavis hora nostri transire solent, pars in ipsam culinam ad caminum decidisiet;nemo tamen nostru vel leuiter illo casu est perstrictus , quamuis saxum ingens Fratris nostri qui coquum agebat calcaneum attigerit,& caput obtriuisset, si vel tantulum in loco ubi prius erat haesisset.

Aegium Dolanum.

Olanum Collegium, quod extrema aestate ἡLugdunensi Prouincia in Franciam immigrauit,toto fere anno habuit ex nostris quinquaginta, sacerdotes 24. Theologiae 1.Philosophiae totidem, humaniorum litterarum s. prosesiores, Adiutores domesticos Ir.reliquos auditores Casuum. Ex hoc

numero duo naturae concessere, .horum Vicem

expleuerunt. Disciplinae domesticae hoc accessit ad caetera , quod magna pars exerciti' spiritualibus exculti, unde non exigua commoda in proximos derivata. Idem ab aliquot sacerdotibus laicisque praestitum , non minore suo quam aliorum bono. Sacramenta in templo nostro obeuntium numerus non rarum auctus, incensis ea de re nostrorum ad i

414쪽

PROVINcIA FRANCIAE. popula cohortationibus: qui grauium disceptatores controuersiarum interpositi par etiam coniugum biennium iam distractorum coniunxerunt. Virginibus non modo religiosae vitae instituto, vexum etiam scortis septem ad bonam frugem receptis tuta habitatione prospectum. Scholae numerarunt circiter octingentos: ex quibus nobiles quiaque cum genere tum ingenio tu contubernio nostrorum educati , supra centum censi sunt, longὰ plures futuri parentum id perquam vehementeressiagitantia importunitate, si numeroste huic conuictorum turbae non itum estet obuiam. Suam habent illi congregationem, no seclis ac urbani, quorum plerique Societatem expetunt: ac in ijs aliqui ipso B.P.N.Ignathsesto die hanc sibi mentem senserunt inhci. Mirabiliter omnium ad studia ince dit animos prouinciae Gubernatoris munificentia, qui litterario delectatus apparatu praemia se exeunti anno recepit diligentibus largiturum. Maior Sodalitas, ut constat ex honoratioribus primarijsq; viris , ita primum in virtutum studio sibi locum vendicat. Tres in eam adlecti Senatores non seclis quam minimus quisque Sodalium funguntur munere. Vnum e tribus captum omnibus membris

cutis gestatoria deferri sella necesse sit, frequentior

nemo tamen ventitat. In altero & sollicitae sociorum preces, & singularis B. Virginis fauor enituit. Certatim ad moribundu conuenientibus forteAngelicae salutationis signum datur; eo&clementi simae Parentis, & periculi praesentis admoniti, instaut ardentius. Mirum dictu, illis surgentibus redit ad se illico, valet, vivit, redditet sibi fugientis vitae non immemor. Artificum item congregatio fidem facit, omnia ex aequo moderantem Deum plebeiorum aeque ac potentiorum saluti consule-Ie. Ccatum prope censentur maximo iaper se amo -

415쪽

i PROVINCIA FRANCIAE.ris vinculo copulati, ut ex eo potest: conqci, quod Praefectum perinde ac Praetorem ad dirimendas si quae inciderintl controuersias adhibeant. Intenti ipsi phs operibus alios quoque rudes ignarosque fidei capitum, Dominicis festis'; diebus erudiunt. pauperum etiam in xenodochio diuersantium in opiam pro facultatibus quisque suis subleuat. Haec vitae piae degendae ratio quantum ad bene moriendum momenti habeat, experti sunt unius Sodalis dece stii, qui crebra B. Virginis ne se periclitantem

desereret compellatione aestuans expirauit. Cuiusdam uxor audito thesaurum in imis latere aedibus filium ad veneficam de loco percontatum misit: illa fenestris repente clausis piceo atrae candelae fumo denigrat orbem, puluereq; superposito apprehendens iuuenis manum, horribile caco daemonis simulacrum inibi conspiciendum exhibet simul ac petitum locum. Sed frustrata veneficio mulier filium ad nihilo meliorem sortilegum mittit, a quo

praeter parem euentum horrorem ingentem retulit, sola consessione sacerdoti nostro facta depulsum. Artificis cuiusdam famulus socium nactus haereticum vix diu renitentem perpulit ad Sacrum audiendum: cuius augustissimo mysterio ne commoueri posset, solitus erat oculos alio c n adoradum Christi corpus proponeretur auertere. Magno illi ea malignitas stetit. in aquis paulo post,

quas aestus leuandi caussa adierat, quam qua utriusque idem esset periculum, Catholico sospite nunc Sodali, impius natator extinctus est Alius, cum soch femur praegrandi cespite superne in speluncam

in qua uterque versabatur, prolabente effiactum esset, incolumitatem acceptam refert Beatissimae Virgini. Illa Dei parae Matris, haec B. P. N. patrocinio perfecta. Matrona in paucis nobilis cum perfracto crure accepisset olim eodem morbi genere

416쪽

PROVINCIA FRANCIAE. 413

eongictatum corporis animaeque diuinitus salutem recuperasse, eo apud communem Dominum via deprecatore, probeque sanata praesentissim ainmortalibus eius suffragationem praedicare non desinit. Quod duobus item familiare est ciuibus, propter salutem humanis deploratam remedijs scripti nominis contactu restitutam. His Societatis laboribus par respondit Serenissimorum Principum civiumque liberalitis, octingentis aureis nobis absoluendae turri cum aere campano pondo mille & quingentorum attributis. Nostrorum in

extremas Burgundiae oras excursiones non infrugiferar. multorum illic totius vitae confessiones occasione Lotharingi ci Thononensisque Iubilei coeptae & repetitae. Parochi vitae admoniti liberioris arctiore complexi. Longe vero maximus in duobus oppidis fructus constitit. Vesulij quidem noster quorum inter se dissidentium concordiam nequicquam anno superiore tentaverat, isto perfecit, ut inueterata illa odia recenti etia in consanguinei caede exulcerata considerent , tanto familiarum gaudio, quanta plebis admiratione: quae & ipsa mutuis distracta primorum factionibus impotentem utriusque partis iram in ultimum aliquod nefas erupturam metuebat. Ipsis tandem sacratioris hebdomadar diebus, pace inter eos constituta, submisse gratulatorius hymnus in aede sacra decantatus; mutui vero amoris index testatissimus fuit data sacro Paschae die reconciliatis omnibus coena,

ad quam urbis Principes inuitati concordissimo

sancitae coniunctionis spectatores exti terunt. Ex Iusu coorta rixa sic ferocem armauit colludentis in sacerdotem dexteram,ut inermem grauiter vulneraret, indeque abriperetur in carcerem: quo solutus clim rursum alieni cruoris auidus quietum lacesseret, eo nostri consilio adductus est, ut veteri Eccle-

417쪽

i6 PROVINCIA FRANCIAE. Ecclesiet ritu peccati veniam ab inimico plebi sacra

synaxim impertiete, publicaeque a circuitatibus offens e supplex exposceret:qua ultro consecutus caelesti ab eo sane refectus est. Caetera Societatis ministeria, adiuti xenodochij, celebratarum concio-uum , explicati catechismi, restitutae suis dominis pecuniae , uxorum suis viris redditarum impigre obita. Confessionum, quod caput est, ineundarum ardor urbanae exteryaeque multitudinis tantus, ut illi a tot sacerdotibusan quorum laboris partem nostri venerant, satisfieri minime potuerit. Tertius hic annus agitur, quo Orgiletum oppidum aliud missus unus e nostris praeter inuectum frequentem Sacramentorum usum, Christianae quoque Catechesis praecepta ut vicatim decantarentur effecit. Parochus nostri cum primis studiosus cer

tat cum Ludi magistro de suo quisque grege probo

ac pie instituendo. Sanctae crucis Sodalitium no

strorum opera excitatum, confirmatum atque o

natum est. Ad crucem colli urbi clementer i inpos1-to restitutam mirabiles concursus facti, adeoque

pioru accensa studia, ut Caluariae in modum quod . ei similitudo nome indidi ij de eo cosecrando pluribus ibi sacellis extructis v uo iam coepto actum sit.

Et quod plus habet in recessii utilitatis qua fronte

promittit , curatus cantor qui pueros cantui habi les in Parochorum postmodum defunctorum locum subrogandos musicam doceat. Cum veteribus odijs abiectum paratae caedis consilium. Crumenam qui mulieri concione audienti bene nummatam absciderat concio natoris eiusdem in latrocinium inuehentis oratione territus, intactam eo ipso die reddidit. Idem cum ad Parochos unum ita locum conuocatos ardentem habuisset de Christiani Pastoris ossicio cohortationem, tantum cuique sui diligenter muneris obeundi desiderium attulit,

418쪽

tunt, ut saerit iterum illis omnibus precibus a Re

ctore contendentibus ad recte constatuendam curusque paroeciam dimittendus. Pridie S. Crucis unus e nostris Arbosum accersitus habitis eius suasu supplicationibus ingenti moestos oppidanos affecit gaudio, qui vineta suas opesὶ intem pestiuo frigore inaruisse rati, subinde velut renascentibus fibris praeter spem repullulantia viderui. Leodunum Orgileto proximum nostrorum, quos aliqua sibi offensione abalienatos suspicabatur, suis

ciuibus a diuturna bellorum tempestate, quae hanc maxime urbem afflixit, ad pristinam animorum 'tranquillitatem reuocandis, Operam qua permagno concionum consessionumque fructu, qua infestarum aliquot lemuribus aedium expiatione sensit esse perutilem.

in Urbe primum, tum quae foris ad Dei gloa riam perfecta sunt, selectis quae magi S cminent persequemur. Nongenti scholas nostras frequentant, excrescitque tu dies discipulorum numerus, tametsi vicino unius diei itinere Collegio&Vnivcrstate Dolana. Plerisque non modo ex Burgundia, sed ex Lotharingia, Germania, Gallia confluentibus, allectis amplitudine & amoeiaitate ciuitatis. Eorum pietas eminet in tripli et Congregatione Parthenica. Prima sacerdotum est, altera ci uium , tertia scholasticorum. E quibus nonnulla virtutis exempla ponentur. Anno huius saeculi primo, mense Quintili vinitor quidam Vesontionen sis, cui Nicolao Basiano nonae, vir bonus,& ex Sodalitate B.Virginis, incidit in morbum, quo ferme decem mensium spatio grauiter est conflustatus.

419쪽

mirationem: suspicio fuit maleficae manus. initis quidem variis corporis partibus multis tuberculisessiorescens cutis plurimam saniem euomuit; ex

Juo deinde tota vis morbi in sinistrum brachium

elapsia in tantum tumorem excreuit, vires fuerit admirationi x horrori. Cumque ea esset magnitudo doloris,& nullum medici asserrent leuamentum, tertio tandem aut quarto mense de eo aperiendo constituunt; quod & factum est. sed cum chirurgus lanceola altius pupugisset, tanta subi de vis puris erupi ut totam domum odore insecerit: cum nescio quid vomicae caput derepente obturavit fluxumq; cohibuit; quod chirurgus spectulo conatus auertere non potuit, donec propius intuitus nescio quid videre visus est subnigri coloris culici non absimile, admotisque fossiculis, quem culicem putabat longa spara fuit luridae materiar. Quae res aegrotati magnum horrorem incussit. intuitusque chirurgum, Appello, Domine mi, fideminam ; quid facis neruos mihi avellis. quid futuru est mihi imposterum& meo ligonitSed bono animo esse iussus, & ne quid dubitaret admonitus

non ita putres fieri neruos, conticuit. Interea chirurgus rei novitate attonitus, exploraturus quid esset, impositum mensae dum explicat, telae fragmentum esse comperit, aduerso subtegmine concisum, & duos fermὰ pedes longum, totidemque digitos latum, diuque cotemplatus in ignem con-hcit Tum demum perpurgata plaga, peniculoque

ac malagmate instructa, aegroti curam eius uxori mandat rediturus postridie. Eum dum aeger diluculo praestolatur, solutam esse fasciam animaduertit, qua brachium constringebatur, increpansque uxorem quid ita male composuisset; Enimuero,inquit, omnino bene ligaueram . quaesitaq; undique malagmata cum peniculo nusquam iuuenta sunt.

420쪽

PROVINCIA FRANCIAE. 4 Is attollensque brachium si sortὸ apparerent, & de

tumuisse & persanatum esse sensit. Qilare ius exiliit e lecto, aduolat ad medicum, qui tam repentina curatione multum est stupesectus. Sedecce tibi sequenti die desultorius morbus alterum brachium invadit pari tumore &dolore,qui & reliquo morbi tempore constans fuit. AEgrotus licet incredibili eruciatu couell*tur, nullum tamen impatientis animi signum edere,sed consolari omnes .

& adhortari piis sermonibus , Numini gratias

agere, Deiparam inuocare, cuius obsequio praecipue addictus erat. Quae res singularis fuit exempli tenim uero daemon ut hominem transuersum agat, nouam technam adornat. Ingressi sunt domum eius sub noctem, prima statim face vir cum femina antea, ut Ipse dicebat, sibi nunquam visi: qui ad eum accedentes, miserum eius statum deplorabat. Quam miserabilis es, inquiunt, aspectui Qujd mi-

Ium, ait aegrotus, clara sextum iam mesem decumbam inter tot cruciatusὶ simulque percontantibus

de morbo cum aperuisset quidquid erat, bene eum sperare iubent, remedium sibi in procliui Mexpedito esse, subindeque sacrum cereum accendunt , aliquotque signis crucis brachio impressis, inuocato Dei Patris, & Fiiij,&Spiritus sancti nomine, nescio quid ridiculae precis cum rhythmo murmurarunt. sed&inferunt moibum illum S. Eli-gij a valle, & S. Sulpitij Bal mensis esse, ideoque celebranos apud eos nouenas duas, si vellet ianitati restitui. 4d id operam promittat suarm si sibi num

ivum aureum suppeditet. Vir minime malus dum existimat, licui postea narrauit uni e nostris, caelestes medicos sibi a Deo missos, facile eis concedit: qui egressi postridie 4. aut 6. die redeunt, habent a S. Eligio oleum, quo nouem continuis diebus sed semel tantum sine ulis brachium debeat inungere.

SEARCH

MENU NAVIGATION