Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

et o PROVINCIA FRANCIAE. Et a S. Sulpitio lassitum, quo totide diebus corpus totum obuolutum pallio fumigare. His dictis abierunt.aegrotus Vero dum diligentius pensitat quae

acta erant, tum demum versutiam daemonis intelia

ligit, qui se voluerit his praestigiis ludificari: &

quamuis meminisset ea se corporis parte ab amico contrectatum, nutabat tamen animo, nec poterat assentiri. dumque eiusmodi curis conflictatur remordente conscientia incertus quid agat; ecce ad eum sacerdos e Sodalitio B. Virginis, cui rem totam sigillatim exponit. admonitusque de peccato ab eo quod coniectoribus & sortilegis adhibui set fidem, statim accersito sacerdote nostro confessione expiauit, depositaque omni voluntate male

imposterum de quoquam suspicandi, peccatis suis longe grauiora supplicia deberi . professus est. Paucis post diebus unus e nostris horum non ignarus invisebat aegrotum:qui eum reueritus ne rem exponeret pudore retinebatur, donec diu secum luctatus, in haec verba prorupit: Hei mihi mi Pater, enimvero nescis. Quid est inquit Pater. Oblitus sum Dei mei arger. dumque rem totam lacryma bundus narrat, exclamauit, Hei mihi Deus meus, oblitus sum tui semel: admouensque pectori ma- num idem repetebat, Oblitus sum tui,sed modo ita es cordi meo infixus, ut amplius no sim obliturus, me tibi totum dico consecroque,caeteris nuncium remitto,in te uno omnem spem & subsidium habiturus. Non multo pdst morbus a dextro obrachio in sinistram tibiam iuxta poplitem relabitur; postrem d restitit in pedem. Tandem cum sensit se appropinquare extremis , prouidens familiae suae, muniuit se Sacramentis cum magna pietate , a pamere Octogenario item vinitore, antiquae probitatis viro benedici postulauit. admonuit uxorem paratos sex haberet cereos totidemque lanalia, dc reli-

quum

422쪽

νROVINCIA FRANCIAE.

quum libitinae instrumentum. Interrogabat etiam alios E Sodalibus qui ipsum invisebant, num dum

efferretur habituri essent suas cereas candelas in manibus: memorem se omnium futurum quando esset in contubernium Angelorum receptus. Tandem dum semper in Deum Deiparamque tendit animum , hunc exhalat. Postridie sepultus est prosequentibus funus Sodalibus omnibus Eccles asticis& laicis aperto capite, cum cereis & candelis: sed & sex laici deferebant corpus cum magna populi Vesontionensis gratulatioue & significatione pietatis. Narrauit unus euosius qui defunctum familiariter norat, visum esse ab eo Christum Dominum in Eucharistiae Sacramento, quod ab ipso reseruerat. Paucis post diebus demortui pater, filij permotus exemplo, conuenit Sodalith Pr fectum lacrymabundus , obnixeque orauit ut se in filij locum sussiceret, obiturumque se no solum omniaSodalium munia, sed etiam duplo plura prς- Riturum. Alius ex eadem Congregatione textorcum ex pio familiarique colloquio cognouisset muliarem quandam non rite de peccatis esse consessam; amicὰ monitam modum rectὸ instituendet consessionis edocuit, hortatusque est ut illius causa ad nostrum templum se conferat. Annuit mulier, sed dum in rem conserre promissa molitur, Muiae se dat, videtur sibi videre districtos gladios ardente'; face&quibus oculorum ei acies praestringebatur: quibus visis tristis & attonita domum repetit. quod cui saepius eodem modo contigisset, doctorem illum suum moesta conuenit, rem to- tam patefacit, oratque ut sese ad templum quo per se ire non poterat, deducat. factum est, uni e no- .stris sacerdotibus committit, cui peccata 3 s. annis commissa nondum confessione expiata detexit,

moxque trepidatione in legitimum dolorem D D D d a CO in

423쪽

PR O VINCI A FR ANCIAE . commutata domum plena consolatione repetiit. Nec hoc quidem caret admiratione quod sequitur. Adolescens scholasticus nandi non ita peritus se in fluuium eo loco demittit ubi aqua in pistrinudecurrebat. ea correptum hominem breuique impotem redditum sui, frustraque auxilium pete tem sub ingentes rotas praecipitat, mediosque pervortices , & albicantium Undarum crepitus intactus a rotis etsi rotam inter & terram vix unius pedis altitudo reperiatur j in alteram partem euia dit incolumis, liberatori Deo gratias agens:quod

suit illi ad am blandum B.Virginis Sodalitium incitantentuis. Alter quo die in Sodalitium B. V. ad missus est,Iubileum est consecutus; gratias Deo der patronae beatae pro gemino illius d i beneficio reddebat, cum addidit Deus M teritu, ut eo de ipso die suauissime obdormi uerit in Domino, tametsi

non ita graui morbo tentari videretur.Vir quidam nobilis, qui Societatem prius aut inuisam aut cori- temptam, fratris incitatus laude agnoscere vellecmperat, deincepsque familiariter cognitam & ad animi sui curam singulari cum fiducia frequenter adhibitam inusitato amore complexus est ad eam morum mutationem , & patientiae in maximis molestissimisque corporis afflictionibus laudem venit, ut omnibus sit admirationi, passimq; omne de tam insperata conuersione Deo Societatiquς gratias agant, pauperes praesertim χη quos beneficentissimus cum sit, eorum precibus exoratus beenignissim iis Deus ei spiritum verae contritionis &.diuinae caritatis gustum suauissimum elargitus esti& ut quod prolixe & libenter facit, diutissime faciat, Deus eum iam saepius pro mortuo derelictum ad vitam cum ingenti omnium stupore reuocauis, eidemque eam instillauit voluntatem, ut mille liabrgs Collesio testamento legaret. 4edae singula

424쪽

' PROvINCIA FRANCIAE. 4 3 ambitiosius narrare velle videamur, dicemu ali- quid confertim. Dedit unus e sacerdotibus nostris in annuas litteras haec pauca verba: Animi labes

quas in omni vita collegerant, nec Iste unquam absterserant, expiauerunt minimum ducenti: ab adulterio duodecim, a meretricum consuetudine reuocati viginti: Iestitutiones aeris alieni, & pacificationes magni momenti plurimae. una tamen ἐturba eximi postulat. Duae familia: primari et in ciuitate multos iam annos inimicitias fouebat tanto saeuiores, quanto fuerant ante beneuoletia con- . iunctiores. & scriptis & verbis, & crebris ad singulare certamen prouocationibus,&dimicationibus nutriebatur Incendiu. iamque plerosq; principes viros, irrito reconciliationis conatu fatigarante

cum placuit diuinς bonitati, eos in Collegium adductos non mod5 ad colloquium, sed ad complexum etiam & ad beneuolentiae indicem libatione adducere, exustis coram iam osis libellis , quae pars utraque ad amicitiae firmitatem addixit incendio. Inde itum est ab 'trisque in unum coetum tum primum coactis ad principem Ecclesiam, ad gra tias agendas Deo via totius ciuitatis frequentissima, & maxima omnium laetitia & gratulatione, qui strictos tam*pe in mutuam perniciem gladios cum gemitu & trepidatione viderant. His ergo fouetur & augetur in dies ciuitatis in nos be

nevolentia. nam magistratus aerario licet variis sumptibus exhausto, praeter crcbraS minoris momenti liberalitates, vicinam domum diu desideratam , utpote maiorem in modum nobis necessa-xiam , ut habitatio nostra a scholarum strepitu secluderetur, duobus francorum millibus nobis coemit. Privatorum autem aliquorum tam prolixa est de nobis bene merendi voluntas, ut non

' nunquam ipsis obtrudentibus, nobis recusantibus

425쪽

et PROVINCIA FRANCI R.

peramica contentione certetur. Honesta quaedam matrona,& valde religiosa, cum se suaque omnia

Deo& Societati destinarit, cum alias saepe nostri sacelli supellectilem auxit augetque , tum hoc anno mille francos nocturno diurnoque Ecclesiae lumini addixit: cumque ei ex lite vinea quaedam obtigisset, eius fructus Deo consecratos' partim

Collegio, partim S.Claret virginibus in eleemosynam dedit. Nec defuere alij qui magnam vini penuria sua liberali late subleuarint. Alius vir egregiἡpius, negotium publicum in Burgundia magna Senatus totiusque populi commendatione gerens, cum ab ineunte Collegio sua omnia eius institutioni amplificationique consecrasset, suamq; coniugem in eandem liberalitatem consentientem ha beret; ipsa pie hoc anno religioseque nostrorum inter manus defuncta, seipsum quoque post peracta magna cum approbatione exercitia spiritualiaSocietati obtulit magna cum humilitate, Vrge que perstudiose in dies ut voti compos fiat: interim dum se nonnullo aere alieno expedit, centum amplius aureos nummos ex mundo muliebri nobis dono dedit, quibus. tum calix argenteus eximiae artis & ponderis, tum duplex spsanotheca composita est, fratre quoque eius hoc opus non modica liberalitate promouente. Alia nobilis femina so. aureos Tostato emendo dedit. aucta etiam bibliotheca permultis libris alijs emptis ne dicam an donatis, quando venditores vix dimidio pretio nobis eos addixerint. Et ne in orer singula,noc unum sussiciat in hoc genere. Duobus Patribus professio hem solemnem emissuris, triduoque eleemosynam de more petentibus ostiatim, e ciuium elucebat beneuolentia, ut passim ultro oc-ςurrerent largituri, & quorum domus praetermit-

ebantur, pie queruli cum sua ele*mosyna pros

426쪽

querentur abeuntes. quam solemnitatem sua praesentia in templo ac triclinio cohonestare voluit

Reuerendissimus Dominus Lausanensis, cuius liberalitate hoc prim im anno praemia sunt scholasticis distributa, addito dramate quo coronidem Rhetor imposuit perelegantibus declamationibus, quibus uniuersa Vesontionensis ciuitatis antiquitas,& gloria indagata explicataque est. Obe

untium in templo nostro Sacramenta iniri vix nu- .merus potest. accurrunt e vicinis urbibus & pagis tum alias plurimi, tum eo maxime tempore, quo

infinitae multitudini sacra Christi sindon semel

iterumque quotannis visenda exponitur. Ad aegros cepe vocamur maiorine dicam fiducia an Veneratione, cum magno .reponant in beneficio& honore si in eorum ardes edem intulerimus. Qisdam sacerdos concubinaritas diu contra conscientiam colluctatus, tandem ingenti animi horrore,& membrorum trepidatione correptus, abiecta concubina,& generali consessione a nostris expiatus pacem conscientiae& quiete consecutus eth. In ijs autem qu in templo nostro Sacramenta se 'quentant virgo erat admodum pia: quae clim amitam haberet cuiusdam sacerdotis concubinam, intensissimas pro ea preces fundebat, & quodam aliquando feruore caritatis incensa Dominum ardentius orare coepit, ut sese omnibus, si videretur, itae huius ac futurae cruciatibus affligeret, moddam itam a flagitiosa vita abducere dignaretur. non irritae fuere preces: nam super paupertatem varijs incognitisque morbis decennium afflictata, nunquam Sacramentorum frequentatione intermissa:

tandem de inhabitante daemone suspecta reddita est Itaque cum exorcismis a Religiosis quibusdam viris subiecta fuisset, multo tandem labore, multi se daemones prodidere. Eo aduocati nostria Reue

427쪽

FRANCI AE. rendissimo Lausanensi, orati que ut opem serrent: cum primum ingressi sunt cupiculum, in quo aegra placide iacebat, statim furere & confusiis clamoribus exululare corpit, ut improuidi S magnum te

xorem incusserit: sed subito Deiope collecto animo daemones precibus Omnium astantium fatigari coepti. Et quia nondum satis constabat nouris vere ne a daemone obsideretur, Pater Rector quitum aderat reliquiarum theca frementis &eiulantis capiti imposita, per IEsu Christi sanguinem, &B. Virginis merita urgere coepit, ut enuntiaret qua reliquiae in ea theca continerentur. latine roganti latine magn o tame cum gemita & conatu, Vt co Etum diuinitus agnosceres, de ligno verae crucis,

mox de reliquijs S Luciae illic haberi fastus est.Sed

cum tertio urgeretu alias prodere, aegre Beati nomen intulit, tum confusis sonis; Patris vocem edidit:cum nihilo secius urgeretur, aegerrime & confuse primum, quasi bombum exaudiri vellet, non vocabulum, tandem Ignatij nomen distincte et cutus est. Tum iussus daemon caussam ingxessus dicere, eam protulit quam paulo ante diximus, Cumque nobis non cogitantibus amita illa ingressa fuisset, statim eam& clamore & oculis & digito demonstrauit: quae nihilominus & peccatis de pe

candi occasione expedita, perstitit d mon in occupato corpote, Dei, Ut aiebat,voluntate retentus in

damnum suum. Cumq; praecipui obsessoris nomε adhuc lateret, post maximam denique contentionem se Beelzebub est e professus eit; sed tanto verborum tumore, & gestuum fastu,& totius corporis arrogantia, ut aliud insolentissimae luper-hiae idolum requiri non posset. Verum cum dei ceps a varijs curiose minusque legitime rogaretur, plerisque calumnijs , mendacijs , sermonibus &eontemimibus mat*nam 'ulgo piaebuit, conir sacra

428쪽

PROVINCIA FRANCI AE. 427 sacramentorum frequentationem, quando .plerique pietati dediti ven cij impudentissime accusabantur, Religiosi ad aemulationem inter se priuatim& publice prouocabantur , aliaque tota urbe fiebant Se dicebantur quae auctorem cacoda mo- , ne satis luculenter testabantur. Multos ergo maleficijs aegros,alios etiam maleficos prodidit; unam praesertim quae se magam, &a daemone infelis speciem ungue notatam consessa in iudicio,& in ca cere peccatis absoluta extremo supplicio assicien

da erat. iamque in locum supplich ab alijs Religiosis

deducta in desperationis barathrum pGeccpS IuC-bat, cum opportune a nostris superuenientibus adiuta ad se redijt, christianequeaefuncta est: quod in talibus, disturbato scilicet fidei fundamento,

rarum & dissicile esse solet. Iam verb quae extra urbem toto pene anno tota in Burgundiaere animarum gesta sunt a nostris, tum varijs in locis missiones obeuntibus, tum vicissim doctrinam Christi nam oppidatim circunferentibus, enucleatius pro sequi operosum esset. Pauca tamen libanda sunt. In quodam oppido verceium vocant quidam lethali vulnere se ab inimico confossum sentiens vocat sacerdoten nostrum; cui confessus, patri , matri, uxori, fratribus coram plurimis miro animi sensu. dixit, Pax sit rebus:equidem libenti animo condono iniuriam, vos idem praestate,. inque signu aequitatis animi singuli orationem Dominicam pro sicario recitate: dimittet ei Dominus, ut illi dimitto.

Et videtur Deus ista placabilitate prouocatus vitam aegro dedisse: nam & breui praeter spem conualuit,& nostrum in se beneficium copiose praedicauit. Eo loci csseetiam, Ut quo die S. Agathar pa-xronae oppidi festu per multam lasciuiam luxumque agitabatur, proposita Indulgentia ad sex cetos seminualc/rant, cum vix vava annis superioribus. Von

429쪽

Non tulit hac plagam daemon moderatὰ, sed nonnullos petulantiores extimulauit , qui dum inuito

Parocho, & concionatore, dc magistratu tibicines& choreas clamitant agitantque, no a minimam

toto oppido tragoediam excitarunt. Ea sub Aduentum utcunque compressa sub ineutem Quidragesimam rursus exarsit, dciam adulta Quadragesima iuuentus insolens in pervicacia dc contemptu maiori persistebat, cum magna bonorum offensione; tum nostri sacerdotis contetione, iteratisque concionibus de obedientia maioribus debita, tandem

perfectum est ut culpam publicὸ cum clachrymis

sontes utriusque sexus agnoscerent,dc a nostro sacerdote pro concione dici voluerint, se Superioribus imposterum obtemperaturos. Tractus quidam est in Comitatus Burgundiae montibus plurimis pagis consitus, Biso tum vocant: ubi nostri subserias Pentecostes mensem fere diuersati fructus collegere opinione maiores. festo die S.Trinitatis

bis mille trecenti communicarunt, diu noctuque cofitentium multitudine sacerdos noster obruebatur. adhibiti tres quatuorque viri , qui ad sacelli cancellos foresque piam vim multitudinis prohiberent : omnis enim sexus aetatisque homines a circumfusis pagis seiunctissimisque villis permultam noctem Sacramentorum cauisa confluebant,

totosque dies ieiuni opportunitatem Patris nostri praestolabantur. Et ut is diuersos adibat pagos, ita vicinorum statim fiebat ad confessionem concionemque cocursus Cumque pago in praecipuo o. horarum instituta esset oratio , undique a multis milliaribus populorum agmina vel intempesta nocte longo ordine pijsque cum canticis adorandum veniebant, sibique supplicantium turmae suo cedebant, tanto seruore deuotionis & frequentia,

ut nihil simile post hominum memoriam in illis

430쪽

PROVINCIA FRANCIAE. ηχ'

regionibus visum esset Auxit sensum pietatis ordo puerorum in supplicatione gestantium insignia Dominicae passionis & figuras Sanctissimi Sacramenti non sine spectantium lachrymis & comploratione.Nulli ibi fere per duas hebdomadas profesti dies , omnes sesti atque religiosi, omnes orationibus, concionibus, peregrinationibus, supplicationibus, confessionibus, Iestitutionibus, reconciliationibus sanctificati; quae eo admirabiliora videri debent , quo propter pestiferam haereticorum

vicinitate maxima ex parte populus ille univcrsus aut Praelatum nunquam Vidit, aut Parochis caret, aut eos saepe habet, ut omnino carere fortasse praestaret. Sed abeamus a montibus , decliuia videamus. Balmae peracta tandem est maximi momentiquatuor inter familias reconciliatio , saepe iam a nostris alijsque irrito conatu tentata. sed adfuit tandem Deus laboriosissimae contentioni Patris unius ὰ nostris , ut aliquando res perficeretur. Nonnullos enim, quorum maximὰ res agebatur, necopinantes, im d contra animi propositum va- xij se locis abductos in eum adduxit locum, ubi simultates quae plerisque infamiana mortemque legibus debitam afferebant, consopiendae erant: alios

qui pacem impedituri erant alibi diutius retinuit cumque nihilominus feroces aliquorum animi Patri nostro ipsique Deo, cuius hic digitum agnoscebant atque admirabunda praedicabant, praefractὰ resisterent; cum omnium prope iudicio desperata

res esset, cofugit gemebundus Pater ad Deum pacis, Sacru de pace facit, iam que paratus erat procubere in genua cora discordibus, quos in idAn tem plum multo labore coegerat, & eos per sacrosanctam illam hostiam obtestari, ut remitterent iniurias, nisi vellent vindicantis Numi is indignationem experiri, quando ecce tibi qui plurimum doctri-

SEARCH

MENU NAVIGATION