Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

s RouINGI A pRANCIAE. inina auctoritatequeinter illos valebat , quique

unus ex omnibus maxime se offensum credebat, sacellum ingreditur, ubi iam pars ultera dissidentium sacro audiendo interfuerat; & graui oratione vultu que affatus inimicos ab ipsis veniam demissὰ precatur. ergo caeteri primum attoniti inexpectata oratione, tum obortis hinc Inde lachrymis, asemutuo veniam petunt conceduntque. sed ut firma esset rec5ciliatio. & magni intererat scripta antiquare, quae utrimque scripta in iudicijs fuerant, extraque iactata. In eo dissoluendo nodo diu Alrsum Patri desudandum fuit. sed & hoc quoque Dei beneficio extortum est, ita tamen ut exscribi diligenter in chartis vellent se id Dei primum, tum illius Patris grati ae dare. ergo E templo in viam publicam plateamque coram admirabudo populo prodeunt, consalutant, complectatur, inuitant, deincepsque amice benevoleque perstiterunt. Claudam huius

narrationem Collegh insigni miraculo quod ante

unum seia annum contigit, cuius memoriam conseruari decet,etsi res nostras non attingat. Invaluit pius mos in oppido ouan in Comitatu Burgudiae, ut ante Dei parae .imaginem ad vesperam lampas acceissa luceat: rogatur oleum a ciuibus; quorum unus improbe didax, Quorsum, inquit, Mariae lacerna' maturius cubitum eat, lumine non indigebit. sed ecce repente imminens vitio blasphemam consequitur vocem: deinceps quandiu vixit a vespera in posterum diem clarescentem caecus fuit.

Domus Probationis Nanceiana.

QVae Nanceij nunc est Probationis domus, ea fuit antea in D. Nicolai oppido ad mensem unque Septembrem ineuntem: quo sane tempore cssaliae multae sese dederunt bene de proXimis meren-

432쪽

ἀ1 occasiones,tum illa in primis fui t maxima quam sacrum Iubilei tempus obtulit. Bimestre spatium ijs canestibus gratijs promerendis attributum: decreta ad peccatorum expiationes & sacras synaxes D. Nicolai aedes augustissima. Ex ijs qui e formula summ1 Pontificis sacerdotes di cti sunt. vi aures poenitentibus darent, selecti e nostra societate tr. unus e Molshemiensi Collegio ad Germanorum confessiones excipiendas; alij ex varijs huius prouinciae Colleghs educti, apud nos eo omni tempore habitarunt. atque ab his Patribus dum pio munere funguntur,tot res atque tantae ad Dei laudem bonumque animarum sunt persectae, ut certo eas

ordine & numero comprehedere sit dissicillimum. igitur summa tantum capita perstringemusIn primis hoc pene portenti loco fuit habitum, tantam

esse hominum frequentiam omnium generum atque ordinum qui Θ Gallus, Italia, Germania, Belgio

pietatis causa nuc Venerunt, Vt omnium etiam corum qui harum rerum experientissimi sunt, praeui.

sionem omnem expectationemque superarit. Multi iam anno superiore Italiam & statas Romae precationes obierant, Parisios multi,non pauci Aur

lianensem ciuitatem quibus item in locis amplissimum Iubileum fuerat concessum ea qua poterant religione luszrarant: qui nouo quodam ardore inflammati hunc locum S. Nicolao sacrum sibi visendum putauerunt, Vt concessis priuilestiis gauderent. Non pauci delicati homines aut aetate prouecti longissimum iter pedibus coufecerui, vi pietatis laborem minuente. Itaque iam inde pene ab initio pars sacerdotum oppressa confitctium multitudine debilitatis corporibus concidit, nostri t men omnes ad extremum usque diem perseuerariit. Caeterum intermissio laboris paene nulli. domo pedem cum extulissent, aderat statim corona sacra omnia

433쪽

omnia obtestantium, preces, pecunias, quidlibet denique obtrudentium ut audirentur. Misericordiam sane mouebant egentiores& oppidani, qui pauperem familiam cum deseruissent, redire tam si sine confessione cogebantur. Ingens suit eorum numerus qui labores itinerum eosdein, easdemque

molestias in adeundis sacerdotibuς hauserunt, bis

terue aedeuntes. constantia fuit aliorum incredibilis, qui a templo ne digitum quidem duos tresue ipsos dies discellerunt, dum explicandi peccata sua

tempus Opperiun ur. Quare multi languidis viribus deficiente animo ad pedes sacerdotum pene

concidebant. Quindecim annorum virgo cum an niuersarium 4 o. dierum ieiunium piorum more integru transegisset, horis omnisio triginta ab omni cibo abstinuit, in templo cum versaretur, & con fitendi opportunitatem expectaret. Dederat Princeps Helvetios corporis sui custodes aliquot & lictores , qui vi & armis turbam importunam summouerent: nam perpetuus quasi vulgi Euripus subsellia sacerdotum impellebat,& clamore, aestu, halitu, fessos iam audiendo laborantesque obruebat. Multi militum verbera fustesque non iniquo animo patiebantur, dummodo scelerum onus quam primum deponerent. Auditi etiam qui coram altari, ubi sacra D. Nicolai ciugies, strato corpore profusisque lachrymis hoc identide repeterent, Bone

Nicolae hoc exores a Deo, commode ut possim maculas animi omnes patefacere. Denique in tanto aestu accedentium & recedentium populorum,

cum sacerdotes deesshnt poenitentibus audiendis, nec post longum iter quidquam ad alenda corpora superesset, certa haec fuit deliberataque multorum ratio , prius se vitam animamque posituros, quam ut vacui caelestibus donis domum reuerterentur. Neque vero hic pietatis ardor repentinus

434쪽

m1t momentaneus fuit. Multi sese bonis operibus& usitata pirabis ratione antea praeparauerant. Reperti sunt etiam opifices manu & arte victum sibi

familiaeque suppeditantes, qui tametsi ieiunij legibus soluti essent, tempus tamen quadragintadiale pane & aqua modo contenti summa animorum hilaritate conficerent. Alij quotidianas de diuinis rebus commentationes adiungebant, hirtum alij pilis sagulum ad nudam carnem applicabant additis ad numerum verberibus stato die. Vim diuini Spiritus rusticana mulier inopsque declarauit, quae macie & ieiunio exhausta defectum corpus bis in hebdomada virgis, dilacerabat . tanta certὰ tamque excitata vis animorum languere subito non potuit.Itaque vidis ses quam plurimos quilς-ti & alacres domum reuerterentur , quibus si ridie uis scrupulus, & oblitum peccatum occurrisset, Viam retexebant laboriosam atque dissicile, nihil ut esset quod quaesitae gratiae splendorem infuscaret: Atque ex Sacramento poenitentiae tam pid suscepto , tam diligenter administrato quot &quanta sint animorum bona cosecuta, dici vix potest. Infinitus eorum fuit numerus, qui totius anteaistae vitae maculas aperuerunt. Innumerabiles, qui prae pudore cum in adcilescentia grauia peccata reticuissent,& in aperto salutis periculo Vςrsa Ientur, aut qui alias ob causas rite consessi nunquam fuissent, omnia , unc effuderiit. Sane de Pa tribus unus confessiones accepit de tota vita quingentas, multorum annorum, quod priores non valui sient, minimum quater mille: quod a nobis sit dictum, ut de caeteris contemira capiatur. Igitur canis multi capitibus 8 o. annorum aut etiam plurium, peccata detegebant, tanto interdum doloris

sensu, vix ut loqui possent, & defectis viribus conciderent. Hic dolor tantus & inusitatus in duobus

435쪽

maximὰ patuit, sensumque animi omnem & vocem interclusit, dum atrox facInu S Volunt evomere. Vterque sacramento proprioque chirogxaphose praedoni animarum quondam deuouerant. Abhorrendis sceleribus & lacrilega participatione diuinorum mysteriorum reuocati plurimi Alij qui non modo dies, sed noctes etiam perpetuis in sceleribus & flagitiis contriuerant,pias de salute cogitationes susceperui: quibusdam, qui qudd nullam

adhue consessionem benefecerant, tametsi prouectae iam aetatis prope desperarent,animus ad meliora confirmatus. Spiritus blasphemiae qui annos plurimos ita quosdam exercuerat, Vt propter obie chas in Deum contumelias vix nocturnae aut diurnae quietis partem ullam acciperent, Sacramenti virtute & druina gratia est repressus. Omnium improbitatum aggregatio quaedam est complexusque haeresis. eam pestem unus & viginti proiecerunt, cum ante ex Tridentini Couciiij formula. voce& animo matrem Ecclesiam agnouissent.Dubij erant vacillantesque in fide; ipsis languor,& nostrarii rerum inscientia sublata. Haereticorum quoque libri certissimum venenum legentium , Vele repti, vel flammis absumpti. Superstitiones innumerete, quibus utebantur hominibus belluisque e xandis, extinctae. Obstetrix quet nefario ritu & anili superstitione foetus in lucem prodeuntes ter baptizabat, edocta. Multi mortifera odia, quae sic animis insederant, ut nullius minis, consili Oiprecibus deleri potuissent, unius voce consella rh Deo impellente posuerunt. Inter nobiles reconciliata gratia, inter infimos pax constituta. Aureorum millia

bene multa, ad proprios legitimosque dominos rediere. Opima sacerdotia mala fide non pauci possidebat: reddita iis quibus conserendi ius & potestas, percepti fructus restituti.Simoue erant in coe-

436쪽

itiendis sacris imitati quidam; animae saluti consuluerunt. Non defuerunt quicum intelligeret quantis dissicultatibus implicentur eorum conscientiae, qui vel curam animaru habent, vel bonoru Ecclesiae sunt administri ι ian, pollicerentur beneficia se Eunquam habituros , AItius quidam suspexit

unus, qui relictis Beneficiis tauquam retibus, secuturum seDominum,& perfectionem Euangelicam professurum asseuerauit. Turpes mulierculas lecti locias habebant quam plurimi,eas eiecerunt. Certe enus e Patribus duodecim vatijs abstulit, alias ali); numerus haud certus: At quatuor quibus iustis de causis minus fidendum videbatur, ante absolutionem remissi,id ut prastarent quod pollicerentur: qui paulo post redeuntes se omnem turpitudinem exegisse domo publica litterarum testificatione, & flebili peccatorum explicatione comprobarunt. Ecclesiastici uniuersim adiuti omnes αedocti, ut tanquam Dei ministri & adiutores pastosesque uigilantes munus suum perquam sanctὰ fideliterque praestarent. Sed quis finis, si vicatim o -mnia velim colligeret Iniustae pactiones,& iniquet scripturae, vel rescissae, vel emedatae. Ab iniqua iurandi consuetudine frequentes avocati. Docti iustitiam mercatores, usurae cohibitae. Matrimonio

rite coniuncti quam pluvii l. Nobiles aliquot qua

viri, qua iuuenes lauta patrimonia spesque uberes abiecerunt, vi expediti nudum Christum duce B. Francisco sequerentur, Puella quaedam malo αinuiso nescio quo genio in puteum adacta conciderati tribus inuocatis nominibus, i Esu, Mari , Nicolas quasi tribus gradibus, mediis ex aquis salua& incolumis emersit. Alia mulier foetum mortuum ediderat, S. Nicolai nomine numine Implorato rediit anima, infans'; baptismo lustratus est. Hoc tristius quod sequitur. Indignatus parens vegetum . EE Ee i filio-

437쪽

PROVINCIA FRAN IAE. filiolum animique plenum diris vovit, die sequerti fleuit mortuum. Ferebat uterum mulier vemos procacium est stultarumq; foetum quem nondum effuderat execrationibus devinxit: ut lenit

tempus pariendi non homine edit, sed monstraim: haec sceletis maculas Sc dedecus confessione deleuit. Ingenue professiis quida est Is. dies totos qui' etem nullam capere potuisse, quod pectus miserum taciti stirri uti & importuni confoderent. causa haec erat : quod partum quem suum es sex elisimiliter existimabat, ut suum , nollet agrioscere: unde uruns muliercula, quam in fraudem di in - . pudicam impudicitiam pellexerat, foetum etiam ante lustrationem immaniter vita spoliauit.Lubet. iam e templo subselliisque sacerdotum medium: in forum descendere, i nostros Christianam doctrinam explicantes audiamus. Neque enim confessionum duntaxat limitibus atque cancellis nostrorum industria sese continuit, sed etiam alia quς ,

pro tempore ad salutemianimarum facere videia bantur,estaeomplexa.Consilium hoc primum fuit, irudiores qui huc accederent, ea docere quae forent ad Indulgentias consequendas necessaria Locus igitur captus , indictaque hora. Monetur unus ut

quam possit familiarissime capita fidei prima sum lmatim attingeret. Sed tanta fuit non vulgi modo, sed honestoru hominum atqi nobilium Vis , cel britas, frequentia , ut omnis aedes atque sacellum, . multo esset angustius quam ut coetum capere posset. Migratum est in forum rerum venaliu , locum videlicet apertum atque propatulum, Vastum, M.

capacem multorum millium. Ibi e suggestu pervices e nostris duo qui tertium annum probatio nis agebant, per duos menses continue dixerunt, maiore omnino fructu quam assequi ullus cogita- .do potuisset. Ex multis Galliae oris qui nostram

438쪽

PROVINCIA FRANCIAE. 437 '

agendi rationem viderant nunquam, mirantes approbauerunt, & salutaria monita domum retulerunt. Frequens semper nobilitas. Principes ipsi quamdiu in oppido fuerunt fuerunt autem mul- , . tos dies,l ad statas preces obeundas, semper adsuerunt, cum incredibili animorum voluptate, & si- ignificatione pietatis. Tanta porro dicentium erat

is , gratia, existimatio, ut eos tanquam de caeso delapsos homines vulgo omnes intuerentur & audirent. Descendentium e suggestu matronae nonnunquam rosaria vestibus admouebant, tum Ο-sculabantur religiosissime. Disi eruerat noster de Christiani hominis dum e lectulo surgit debito, quotidianoque ossicio. Post octi duum, accessit ad

eum honestus vir, & demisse rogauit, ut eadem, quod animo excidissent, breuiter tepeteret. fecit lubens: tum ille nostri manus tam δrcte complexus tanto ardore est exosculatus, ingentis reuerentiae significatio pudorem iniic ret Actum erat alias de boni parentis erga liberos, & proborum filiorum erga parentes muneribus & partibus: e X- euntem E pulpito curriculo quidam est consecutus, profusis lacrymis in ea re culpam agnoscens , suam, quam deinde haud minore pietatis sensu rite vereque sacerdoti aperuit. De restituendis rebus quidam audierat. a lectione catechistam adit, dolove ardens sibique insensus rogat suppliciter ac demisse poenam iniungi, quam obiret lubens: nullas enim iam superesse facultates quibus satisfaceret iis quorum bona contra ius fasque retinuisset. Non nemo post auditam piam doctrinain, confessionem peccatorum, quam non bene peregerat, integre retex nit. Alij lucem ab explicatione cum accepissent, dissicultatii nodos proponebant, quoSingenio nostri prudentiaque dissoluerent. Haec in urbe, foris etiam haud exiguus campus fuit pate-

EE Ee 3 factus,

439쪽

factus, in quo nostrorum caritaS laborque ocurreret.Lege cautum & prouisunt erat diligenter, ut commodius peregrini exciperentur, ne quis pauper qui stipem ostiatim quaereret, oppidum ingrederetur Assignatus in vicino locus, templum, sacerdotes, ut publicis sumptibus duos tresue dies . excepti, auditi, expiati concessas Indulgentias as. sequerentur. Eo missi de nostris Patribus duo, qui

dum nauant operam confitentibus, comites interim noviiij coetu facto Iudes mendiculos erudi bant: suit operae pretium. Turpes muliercula: eco no libidinis eductae, implicatae multotum conscientiae solutae. De tota vita auditi permulti,& nbmirum hic tacitus sensus diuinitus , opinor, missus omnium pene animos peruaserat , Omnia nunc xandem aperienda sacerdoti perspicueque dicenda quae tot annos in latebris animi tecta latuissent. Sed haec pene uniuersa aduentitia funi Domui Probationis, nunc quq eius sunt propria persequamur. Duo & triginta omnino hic residemus: sedecim noui iij, veterani sex, relictui vel priuatim vel publice propriis Societatis nomae muneribus oc-

ornato donis caelestibus postore, de nobis ornandis beneuolentissime cogitauit. Nihil ergo cun-- ctatus voluntatem P. Rectori suam aperit , cuperest α. Optare vehementer, ut in Lotharingiae luce,

440쪽

PROVINCIA FRANCIAE. 439 in oculis Principum, in sinu complexuque patriae

versaremur, unde ad quam plurimos pro nostri instituti ratione fluctus uberrimus manare posset.

Scripturum se ad Illustrissimu Principem Erricum Episcopii Virduncsem, qui tirocinij nostri pares &fundator est, ut quod ipse mete apud se statuisset, aequi bonique consuleret. Erat illi domus in urbe principe, Nanceium vocant, ubi sedes ac domicilium est Illustrissimi Lotharingiar Ducis, eiusque filiorum, ubi multa nobilitas, ubi ciues lauti & honesti frequentes . Has ardes excitarat ad hilaritatem animique relaxatione, in quibus cohonestandis diligenter incumbebat. Tota substructio eminet sane perfluam elegans, hortus iucundissimo ad orientem solem prospectu, & saluberrima caeli aspiratione amoenissimus. Cingitur hortis locisque vacuis & solis, ut ad tironum vel quiete vel commoditatem nihil accomodatius cogitari potuisse videatur. Domum igitur hanc se tam commodam, tam elegantem pulcherrimo sane dono se maximo lubςntique animo dare dixit, ubi noui iij ad omnem pietatis & virtutis partem insormarentur. Et ne quid deesset ad absolutionem vel praestantissimae virtutis suae, vel nostrorum commodorum, recepit se nobis templum augustu amplia inque proximis annis curaturum. Benignam viri voluntatem pro eo quo erga nos est animo exosculatus est Episcopus Virduncsis nec inuitus, nec inuitus R. P. Prouincialis annuit:quippe quem an

gustiae priorum qdium iam pridem sollicitu in habebant. Nec enim erat quies ea quam tironum institutio requirit, cum totos dies vicinia perstrepere te sacellum nobis erat & exiguum & importunum, in quo vicinorum locorum strepitus sacrifi-aantem interturbaret. Res visa dignissima quam P. N. Generalis admitteret probaretque. Igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION