장음표시 사용
751쪽
habetur , temere inita ac rata atque firma soluere matrimo a. In hoc genere permulti quidem adiuti sunt, eminentioris tamen notae paria propc a Q. Habuit etiam Collegium hoc unum e diuinis do- nis & muneribus haud vulgare, curam nimirum ac prouidentiam diuinam singularem & defensionem a rabie furentium quinque millium & amplius velitum in hiberna dimisiorum. Iiciam miscerent& confunderent omnia, miserandumque in modum dixi perent ac depopularentur obuia quaeque, licet non minimam partem subditorum Collegh, ad extremum pene granum dispoliarint; Deo tamen nos protegente circa iplum Collegiu, cie quo Vehementer metuebatur,& circa viciniora ciuitati praedia, nihil ultra attentarunt , accepta exactione in frumentis, pecoribus & pecunia. Onerosum id quidem fuit, attamen quam pro no sim metu tolerabilius. Cum hoc genus militum
Kosatij dictum , nulla penitus lege ac disciplina
militari coerceri possit, utpote quod continuo in Scytharum Tauricanorum finibus ad auertendas illoru irruptiones versatur, eiusque gentis immanitatem ac barbariem perquam grauiter olet.NOup taetermittendae sunt ad extremum aliquot nostrorum mortes, qui dum in supradictis pietatis& charitatis Christianae ossiciis versarentur stiro neS autern sex fuere , unus, ut iam supra monuimus, veteranusὶ seu pardore intolerabili, seu etiam morbi contagione affecti, intra paucos dies domum Probatio uis in nos comium conuerter 1nt.
Ex omnibus enim , qui supra triginta ad quatuor Dumerabantur, aegrC quinque in tam supererant. Alij quidem solum tentati, idque grauissime, alij morbi grauitate tandem sublati. Ex iis quos diuina sesuauit clementia plerique sacraru theca Re-
liquiarum, uim de illorum salute plane omnis spes ud bbbi esset
752쪽
esset abiecta, sanitati sunt per admotioneni restio tuti. Quoniam vero digni sunt fere omnes, Ut memoria eorum sit in peculiaribus benedictionibus; si non circa singulos , at sane cirea digniores immorabimur aliquantulum. Prodeat primus Vrbanus Flosculus, vere florens, qui prior viam letho in probationis Domo aperuit: & quidem non ita pridem ab haeresi couersus, tanta spiritus affluebat iucunditate& solatio, ut sepius Patri spirituali fateretur se illud neque cohibere, neque posse prae amplitudine capere. Vocationis porro beneficium tanti aestimabat, ut illo se praedicaret indignissimum. Subsecutus est Flosculum flosculus Balthasar Blum, vitae quam conuenientissime dictus , adolescetulus tcnerrimus, nesciens tamen modum
in ciliciorum asperitate, & corporis sanguinolenta, eaque creberrima diverberatione, istiusque generis voluntariis amictationibus corporis et cui hoc unum erat in animo dum aegritudine depositis ministerium Fratribus praestaret, ad praemium
cum moribundis breui moriturum euocari. NC- .
que videtur praetereundus tertius Fabia ausGrems a communi humani generis hoste compluribus diebus perquam acriter oppugnatus: quo in certamine fracto licet vi morbi corpore, in genua procumbens saepius peccatorem se esse declamitabat. Eamque unam spem ut solatium nobis
1 eliquit, qudd ipsis pene D. Fabiani feriis e vitae emigrauit incommodis , cum hoc ipso die se e vita exiturum non multo ante praedixisset. Approperauit iter suum, in eandem cum praecedentibus patriam Octavianus Mein erus natione Italus, donis naturae praeclarus, vitae praeclarissimus termino. Non videtur fuisse sui decessus ignarus, eumque paucis ante aduenientem morbum diebus
sermonc non obscuro usurpabat. Totus igitur
753쪽
suit in ege svisendis, &hsdem salutaribus monitis ministrandis. Corripitur interim pestilentiali febre, quam inquietius & fastidiosius a colim prae se ferebat, excepit: demum in alium ferme mutatus hominem, ab eo qui eum nouerant, omnibus pene stuporem A sui ingentem mouit admirationem : Sacramentis se communiri ardentissime postulat. oblata tanta animi affectione &in Deum eleuatione acceptauit, ut exteriorem totius corporis laetitiam indice subsecuti effectus gratiae nemo non aduerteret. Eius rei argumentasirmissima ipso sui obitus die & hora, ita praepotens per eum Deus edidit, ut finem facere posse non videretur, dulcium & frequentium atque ad
rem accommodator. in sermonum , nunc cum Deo, nunc cum intemerata Virginς Matre, nunc
cuin cultode Angelo, qui diuina quadam ordinatione illo ipso mense in custodem illi sorti tione obuenerat. Cum autem sacram percepisset Eucharistiam, peculiarem pro inimicis tum suis, tum totius Societatis initituit orationem, ea vocis significatione, qua internum animi sensum haud dissicile esset cuiquam consequi. Multos e prausintibus non exterruit, sed iucundissime mors eius affecit, atque ad vocationiS K-stimandum beneficium perpulit magnopere . idque e potissimum de causa, quod & obitus illius, & consequentes dies illum in ore, illum in oculis i illum i omnium haerere animo fecς- Iint , atque in vota impulerint exoptandi qui libex quam simillimuin excedendi diem . Fertior& pietas duorum ex eodem numero, eadem con atagione absumptoru, domesticis erat quam cognitissima. septimus tamen, qui extremum conclusi; agmen, spectabili admodum virtute enituit. Fuit is ex temporalium rerum Adiutora numero,
754쪽
pluribus in Societate annis probatus, gnauus semper ac industrius, modestia singulari, exemplo vitae , & nostri instituti obseruatione eximius. dumque in curandos fouendosque domesticos aegrotos totum sese effundit, vi mortis delicitur. Hic ad perpurgandam conscientiam tanquam mortis praescius totum sese conuertit. Coni effario autem ad eius solatium obitum S. Francisci de
Paula ipsi referen re, oeulis ille in caelum sublatis quod non audebat verbis, gemitu & gestu postu- Iauit erat vero tunc dies coenae Domini. postridie autem citin euidentissima mortis indicia, &ipse inse&alij in eo deprehendissent 3 mira diuina dispositione ad eam usque horam perdurauit, qua pro uniuersi mundi sal e Dei Filius in manus Patris spiri tum commendatum emisit, ipse quoque cadem hora suum Deo tradidit . Non
piget idem, quod non multo ante dictu est, commemorasse, e sacerdotibus neminem , qui tamen Iue hac ipsa tangi quam maximὰ potuere, fuissela sum. Nullum enim pene respirandi spatium reliquum erat, septem circiter, & nonnunquam pluribus, ad hoc munus designatis. Prima enim luce egrediebantur ad assignatam sibi quisqui: domum. Alij opperiebantur valentiores in tem plum adducendos, obibant alij domos tenuiorum , aegreque in meridie refectioni dato tempore, d vestigio ad luridos tabidosque reuersi, in multam nonnunquam noctem, interio moribundos praesertim demorabantur. I
755쪽
A Nnus hic omni sua parte toti Livoniae fuit luctuosus, hoste, bello, fame, lue, peste, & omni prope malorum procella, ad nobilis & populosae
prouinciae interitum conlpirante. 41are dc nostrorum qui Rigae degunt solito vehementius cXercita est industriar maiorem tamen eius partem tulerunt milites, qui vel in praesidijs vibi vicinis collocati, vel Martem & castra lecuti. in virorumque animos, qua habendis concionibus, qua Sacramentis administrandis sed uid excubatum. Et apparuit operae fructus non poenitendus. Dicerem
hic de adductis quam plurimis ad ritae superioris
maculas eluendas, ad sacras epulas frequentandas, ad iras & odia ponenda, ad male parta reddenda, ad iurandi, male precandi, spoliandi, potadi, alia l-que licentiae militaris perniciosas consuetudineS, melioribus permutandas. Ses haec usitata, illud sin- vulare-In castris ad quae duo iacerdotes missi omnium fere animos ad deuotionem ita fuisse incensos, ut praeter frequentem Sacramentorum usurpationem, qua nihil habeb nt antiquius, diuino Minis sacrificio, precibus vespertinis, litan ijs & alijs pietatis ossicijs , statis horis magna voluntatum consensione quotidie intereitent. Quae animorum mutatio quantum nostris hominibus amorem apud omnes conciliarit, quam commendationem apud belli duces meruerit , vel ex his quae subq- ciciatur planum siet. In primis enim magna cum laude approbatione omnium pen8 ore & sermone celebrabatur, singularis haec exercitus uniuersi pietas: ita ut dictitarent non modo in exercitu Po- Ionico similem deuotionem vis atri nunquam, sed - maiorem ctiam extitasse in castris, quam iotexet es-
756쪽
in templis. Quamobre in .dc ductores ipsi percupiunt nostros omnibus expeditionibus, quae ali quando futurae sunt, intereste. Vterque praeterea imperator in otu proprio ad Serenissimum Regem in causa huius Collegii literas dedit, quibus contendebant, ut quoniam tot tantaque damna clade bellica praediis Collegii illata essent, eius Maiestas aliqua alia perduellium bona ei adiungere dignaretur: & haud grauate tria praedia, quorum possessionem iam adiimus, impetrarunt. Hoc ipsum et-lainnum pro Collegio Derpatensi laborant. Adhaec alter eorum in tantum nostrorum officiis captus est, ut aliquem e Patribus apud se habuerit semper, nec mensam solum, sed ipsum quoque tentorium
suum, ei commune elle voluerit. Alter vero dc auctoritate & Ierum gestarum gloria longe clarissimus cum ante miniis in nostri ordinis homines propensus esse videretur; hac nostrorum in tuendis militum animis contentione perspecta, multa non vulgatis beneuolentiae, Zc procliuioris in nos animi signa declarauit. Extremum illud esse potest beneuolentiae ducum erga nos argumetum. Curri intellexistent adhuc aliquos subditorum nostrorrum, e communi Livoni clade esse reliquos, certis ad eorum tutelam deputatis custodibus, prouiderunt diligenter, ne quid molestiae aut detrimenti a palantibus per agros militibus paterentur. Haec de Missione castrensi. Caseerum non minus perspecta est Sociorum industria dc caritas, in summa indigenarum inopia de fame. Nam cum superiore anno copiis hostilibus longe lateque omnia vastantibus, molliendo agro dc sationi dari non potuerit opera, factum est ut rusticani homines, rerum Omnium egeni, nec quo se suosque tolerarent, inueniente alii quidem e brutorum primum, post etiam ex humanis cadaueribus victum sibi parare, α
757쪽
PROVINCIA, POLONIAE. 76racerbam famem depellere cogerentur; his etiam deficientibus, non pauci quod vel auditu horribile est proprios liberos, vitae amore in escas eXpetere , & crudeli ad omnem posteri tatis memoriam relicto exemplo, mactatos vorare nis dubitarent: aIii vero, in quibus ius naturae plus valuit, macie. deformati, & egestate prope enecti , cateruatim Rio am confluere, plate*s, fora, templa miseranda spe ctaculo & lamentis implere non celsarunt. Qis bus miserorum vocibus euictus ad miseri cordiam
Magistratus, mille & quingetos in xenodochium coactos publicis sumptibus aluit. Collegium veloquidquid tam infestis temporibus, vel ex praediis flammae hostili, & militum rapacitati subducere potuit, vel piorum habuit liberalitate, totum id in subditorum, quos inedia huc adegerat, vel ad quos
securus ab hostibus dabatur accellus, contulit iustentationem. Itaque excrescenti in dies & fores
Colleoli obsidenti multitudini, vix tres e domesticis Adiutoribus, pinsendis panibus & pulmento coquendo sufficiebant. Et quoniam hieme perfrigida inter septa Collegii cum uxoribus & paruulis recipi non poteranti domus in suburbano Collegii agro cum non ita pridem totum hostilis flamma depopulata esset suburbium te semiustulatis trabi--bus excitata esti gratum afflictissimis hominibus
in tanta rerum omnium angustia, domicilium. Ex
illis autem subditis, qui ad nos ob itinera hosti uni
excursionibus infesta, confugere non Valentes, extra domos in sylvas & latebras se abdiderant, ad mille circiter fame & frigore t maxima scilicet atque asperruna saeuiete hiemel lunt extincti. Hanc
calamitatem nescio an non etiam longe graclior exceperiti Lues quippe incertum Vnde concepta, totam repente peruagata Liuoniam, longe maximam in mortalibus stragem edidit. Nam ad ceu-
758쪽
tum hominum millia, & eo amplius ea absumpta esse feruntur; Rigae corte ad triginta circiter millia deleta. Nec id mirum ulli videbitur, si consideret, Oppida, vicos,ragos, domos, agros, vias publicas patim cadaueribus fuisse constratas; vix ullo multis in locis superstite, qui supremum miseris hominibus ossicium posset persoluere. In hac communi clade, nulla parte nostrorum desiderata est vel caritas vel patientia. adiuti moribundi, mortui quam
plurimi, qui per agros & vias insepulti iacebant, ferarum & canum dentibus , a quibus satroci iter facientium spectaculo dilaniabantur, erepti, &Christiana pietate sepulturae mandati. Et sane eo progressa fuit ut hoc adiungami canum rabies, ut
vorandis hominum cadaueribuq assueti, vivos etiam in publicis viis nisi plures una essenti cateruatim aggressi discerperent. Nec hic malorum finis. vltimam anni periodum clausit pestilentia : quae
cum Rigensem ciuitatem occupallet, nostri quoque ingruente vi contagionis, solum vertere Coacti sunt. itaque nonnullis ad Catholicorum qui in urbe degunt, animos procurandos relictis , caeteri
in praedium Collegij concesierunt; ex quo pro Societatis nostres instituto, non in frugifer et ad hominum in his partibus reliquias institutae excursiones. Ab ijs veris qui in urbe remanserant, nihil stam etsi pestilentiae vis Collegium undique cinxi Diar, quin etiam unum c domesticis administris, ac redituum insuper saecularc m in cor meterio commorantem cum tota familia sustulissetinc consuetis Societatis nostrae ministerijs praetermistum. Porro
efferati Rigensium animi, nonnihil nostrorum humanitate & ossicijs deliniti. Nam & militi praesi-8iario, Magistratu rogante, latus unum Collegi; inhabitandum concessimus, & populo qui ex suburbiis hostis metu i qui omnia caede & incendiis
759쪽
PROVINCIA POLONIAE. - 769 miscebat in Ciuitatem recepto, ob urbis angustias coemeterium dedimus incolendum. Et certe primarius quidam vir, cuiuS magna apud omnes auctoritas, non solum omnibus modis laborat , ut animi ciuium inter se & cum suo Magistratu quam coniunctissimi sint, sed nostras etiam partes, clim res & occasio postulat, sedulo promouet atque defendit: nec ab hoc suo conatu atque nostiorum, quibus familiariter utitur, consuetudine, etiam publicis impiorum Buccinatorum pro concione reprehensionibus, se patitur abduci ac dimoueri; in id totus intentus, ut ea religionis libertas in urbe sit, qualis esse deberet. Et vero Magistratus solito maiorem honorem & humanitatem, mittendis etiam subinde muneribus, nobis declarauit; forte Polonicae nobilitatis, ac praecipue supremi rei bellicae Praefecti, qui nos omni obseruantia& amore, saepius, cum hic esset, complexus est, exemplo permotus. Caeterum ad promouendam in tam sterili agro rem Christianam, non parum momenti attulit, quhd Sc huius ciuitatis arci Catholicus Capitaneus, vir nostri ordinis studiosissimus datus sit,& haereticorum perduellium bo-tia in tota passim Livonia Catholicis hominibus &Societatis amicis sint attributa. Nec defuit Colle- gio quorundam piorum, hoc tam graui & dissicili tempore egestate laboranti liberalitas. eorum unus ducentos florenos, alter multa in victum necessaria attribuit, tertius supellectilem Ecclesiasti
Vit hic annus multis Gedanensibus exitiosus=deleuitque pestis ad octodecim summum millia. Labora una strenue a nostiis, tam in iuuandis G errita
760쪽
Germanis, quam in Polonis. Confessiones creber- ximae In templo auditae, funebres conci oves habitae,& ad quoscunque infectos vocabamur, itum. Λd fidem Catholicam circiter triginta conuersi, nonnulli vacillantes confirmati, baptizati adulti quatuor Anabaptistae, non postremae conditionis homines. Hoc toto pestis tempore, etiamsi duo ex nostris extincti sunt, tamen nihil remissum fuita concionibus publicis & alijs exercitiis in Ecclesia baberi solitis. quae res & admirationem & bonum nomen nobis dedit. Venerunt quoque nostri occasione huius temporis in familiaritatem primoIum auius es uitatis, speraturque ex huiusmodi familiaritate, si aliud non interueneru, no exiguaS dante Deo fructus. Iam nostri admittuntur ad ciuium domos, benevoleque habentur. Inducti etiam sunt praecipui quidam ciues, ut ablegarent filios suos ad scholas Bruns bergenses: idem alij meditantur. Hoc Dei gratia obtinuimus, ut velint priuati ciues quidam nos aperire scholas : ac noi
semel talia desideria audita sunt. Alij & quidem
magni nominis Caluin istae, consilium a quodam e nostris petierunt, quae ratio ineunda ellet, ut&ipsi in scholis Caluinisticis possint eum ordinem ac vigilantiam in docendo introducere, qualis in Iesultarum scholis viget.
T Orunij quoque eadem quae alibi pestilentia
tempestas saeuiit ; quare vi maiore ingruente, ut pluribus nostroru opera adiumento ellet, quatuor ad auxilium & solatium Catholicorum iu umbe remanentibus, tres alij in proximum secesserui praedium, ut inde ad nobiles & circumiacentes 2δgos, liberiores excursiones instituere possent .