Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

PROVINCIA POLONIAE.

GLegium Posuis ense

DRaecipua nostrorum cura fuit hoc anno, vicinos ab Ecclesiae communione dissidentes ad fidei unionem reuocare. Et quantum quidem diuina fauit clementia, undecim a diuersarum haere- sum erroribus sunt expurgati: ὰ quibus duae praenobiles matronae Caluini perstudiosae. earum altera temptu in sua ditione aedificat, dc parochiam opimam instituit : altera cum processu temporis nonnihil titubaret, instructa.Christianis praeceptis,& confirmata Sacramentis, fortis in fide, operam nauat pietati. His accessit iuuenis, quia Scytis Podoliam vastantibus puer captus,inde a Turcis emptus & circumcisus, post mi seram multorum annorum seruitutem, huc tandem fuga perueniens, Christianis sacris est restitutus. Ex Ruthenis vero schismaticis, qui suo Metropolitae ob delatam Sedi Apostolicae obedientia aduersantur, nouem ad cocordiam adducti. Hac enim de caus. sa unus e nostris frequenter in eorum templis Rutheno sermone est concionatus, & doctrina Christianam explicuit, ut multitudinem contumacem ossicij debiti cognitione illustratam, Catholico Praesuli redderet obsequente. Quam operam nostram Metropolites ita probauit, ut prolixe gratias ageret,& idem in sua dioecesi uti fieret, pluribus verbis, facta etiam per publicas litteras ad id praestandum potestate, rogaret. Vnus in hoc numero Dynasta potens & familiae in Ruscia antiquae, sero quidem, nempe hora mortis, tamen religiosein palam sacerdoti Rutheno, sed Catholico, confessione facta, Ecclesiam Romanarn est complexus. Duo nobiles adolescentes, progenies Anabaptistica, cum Iudimentis verς fidei, tum aqui-

742쪽

PRQv INCIA POLONIAE. salutaribus in templo nostrq sunt imbuti. In pagis, ad quos excursio tapius facta, baptizati complares, matrimonio adstricti multi; poenitetia &communione sacra quam plurimi in nouati: in quibus

qui nunquam ante male actae vitae confessionis Sacramentum usurparunt I 29. nonnulli aetate penε

confecta. Duo stirne nobili a vetito thoro ad legitimum traducti Persuasum sponsae ne nuberet haeretico sponso, donec ad Ecclesiae gremium rediret.& animum diuinis medicamentis perpurgaret. Sexenne odium inter duos primarios sublatum, dc firma grataque pax magno multorum bono constituta. Aliud quoque graue inter coniuges peril-Iustres ac opulentos dissidium, diuortium spectabat; nec ullius opera, quantumuis multi prςcellen tes viri in id sedulci incumberent,tolli poterat; nostri sacerdotis interuentu sublatum, pax & amor mutuus perceptione Sacrosanetae Eucharistiae cu-ctis gratulantibus , est confirmatus. Vltimum est quod nos potissimum attingit-Mense Aprili exar- sit hic noetii incendium graue , quod insulam totam Collegio proximam celeriter absumpsit. te a nostra locis circiter duodecim , ignem conce perant : domi pauci non satIs idonei erant tanto. periculo depellendo; nihilominus tamen singulari. Dei gratia conflagratione ii evasimus, & paruum, pro magnitudine procellae, domesticae rei accepimus detrimentum. quin etiam flammς platearum, . quae omnia depasturae videbantur, resederunt, cum

sacerdos noster Sacratissimum Sacrathenium in pyxide circum tulisset.

743쪽

PROVINCIA POLONI Q.

OAegium. Polo cense.

Ollegium hoc magis, quam pro locorum capacitate & commoditate commorantium Sociorum numero, isto redudauit anno. Quamuis enim duabus distinctis continerentur sedibus, Col ia-Ies in nouo ad templum in ciuitate exaedificato Collegio nouith vero in veteri Arcensi domicilio illoc tamen eorum perquam fuit angustum &male ob vetustatem materiatum, neque ad tuendam Valetudinem undequaque commodum, hyberno potissimum tempore his in partibus acerbo dc perquam graui. Separationis &. angustiarum illa ca un

sa fuit, quod qui ex Rigensi Collegio primae addi

cti Probationi, atque etiam cum illis nonnulli λ

rant, pristinas repetere sedes prorsus nequiuerunt, feruente quam maxime & fremente, consequentibus annis Marte, o innibusq; ferme rebus ad Livo niae statum penitus euertendum, summopere inclinatis, aut verius tum hostilis militis immani crudelitate, tum domestici indomita petulantia& rapacitate impulsis. Quamobrem decades quinque toto anni decursu hic, aut admodum raro non plenae fuerunt, emigrantibus alijs, alijsque, ut in domo fitProbationis, e vestigio succedentibus aut a sexta & vltra non multum aliquando abfuerunt. Ex hoc numero supremus imminuit dies sex no- ultio S,& veteranum unum, qui apud eosdem culinae erat praepositus, alijs post alios decedentibus, exeunte pene Ianuario & maturescente Aprili. De nique R. P. Viceprouincialis duin in Maio visita tionem obiret, consultum Collegio quam maxime ob annonae dissicultatem j cupiens, e toto utriusq; sedis numero ad viginti proa e detraxerat. Noti multo

744쪽

7 8 PROVINCIA POLONIAE. '

multo autem post submitsis alijs, transsatis ex Aγcensi domo in nouum Gidlegium Tubstructionibus ad eam rem accommodate erectis) Societatis nostrae tironibus ; in Augusto mense ad quatuor supra quadraginta recentiti sunt, hocque numero

annum finiuerunt: ita ut fueri ut decem sacerdotes, duobus recens adscitis eum numerum complentibus , tres praeceptores veterani; in temporalibus

rebus Adiutores decem , eiusdem status in prima probatione sex, literarum addicendi studijs, supra decem quinque. Placuit porro diuinae voluntati de

bonitati, longe maiore huius anni parte, nostrorum virtutem scharitatem potissimum &patientiam exercere in adiuuanda assidue maxima miserorum hominum multitudine, extremaque pereuntium inedia, ac omnis humanae opis destitutione. Quo quidem in opere tam sancto, incensis atque ardentibus studijs , omnes pene veteres M noui versati sunt Soch. Fames his partibus inso-Iens & ne auditu quidem accepta, Russiam totam Lithuaniarnq; ad extremam pene extirpationem hominum diuino permissu atrociter, anno Iso I. exeunte inuasit. Nam eo tempore quo aestiua satio ad maturitatem expectatur, & hortensia communiter ad frugem perueniunt, omnia insperata decoxit pruina, nullique reddidit apta usui. Vulgatus erat rumor longe lateqae omnibus pene partibus Palatinatui Polo censi vicinis,& latius patentibus, de ea, quam Collegium hoc statim autumno maturescente egenis afferebat , ope ciuit interim ianimaduerteret Superior ipsum Collegium eiusque in villis subditos non leuiter premendos. Ea , beneficentiae fama exciti pagani, & oppidani vici- ni, imo & remotiores, Undique magno numero in hanc confluebant ciuitatem. Quantus omnium fuerit numerus accurata post haec pollinctorum editum i

745쪽

editum est supputatione: compertos nimirum ad nouem millia eos solos, qui licet tenuiter, subleuati tamen estis fuerunt opportunis, in illa fame ditissima, at vel saturi vitam effuderunt. Addiderunt his praeterea ad sex millia, ij, qui extra domos publicas in subsidium confluentium assignatas, morte extinctos assignarunt. Verum dum in corpora afflictoru hominum acerbitas tanta desaeuiret, insigni eam plurimorum animis misericordissimus

Dominus voluit esse medicamento. Omnes enim γ

pene, qui confluebant ἡ remotissimis alioqui locis di in Lithuania quoad Christianitate cultiori

bus,fuerunt eiusmodi, qui pertenuem admodum, aut verius nullam Dei atque diuinarum & salutarium rerum habuere cognitionem. Et qui de longa maxima parte omnes Rutheni schismatis , atque erroru sectatores. Si qui autem inter eos Lithuani hoc enim nomine hic Catholici compellantur fuere, nihil praeter Catholicum nomen usurpatum habere sunt reperti. Iis igitur ad quaerendam salutem pene a Deo compulsis dum nostri, tam veternni ex Collegio, quam ex Probationis Domo tirones quotidie statis horis aliena cum pulmentis &ossis, panesque deferrent; ita dedere naturalis vitae . tuendae praesidia , ut opere incumberent maximo ad praestanda alterius longe praestantioris adiumenta. Immensus pene susceptus labor est inc techizandis illis, atque ad bene& christiane moriendum disponendis. Augebat haud leuiter dimcultatem hiberni temporis acrimonia, aediumque pro tanta concurrentium multitudine summa iE- capacitas. Earum quaedam tricliniolum habuit rusticanu, pedes Io. longum, pauciores vero latum, quod oo. prope nocturno fouebat tempore. Non angulus ullus, non ipse furnus, nec trabes transuer

sim parietibus triclinioli impactae a sessoribus fue-

746쪽

PROVINCIA POLONIA. runt liberae. Quin & consistentes somnum capiebant adeo conferti, ut nemo nisi Violentus potuerit penetrare, non ad considendum sqlum, at ne ad consistendum quidem ullus commodus Iocus pro nostris reliquus esse potuit: ad humi straitis moribundos accidendum erat sacerdotibus . Nullux aspectantibus 4ncutiebatur horror , nares ac os 1psum permolestis oppletum foetoribus , 'nauseas, fastidia, capitis graues dolores pariebant: quibus tamen omnibus minime sunt nostri deterriti ; sed consueta alacritate pium & animis aegrorum peropportunum ac salutare obibant obsequium .Illud pene admirabilis cuiusdam Sc insolitae rei loco, atque pro insigni Dei beneficio censendum est haud dubie, quod nemo sacerdotum eis rum i qui cum egris ac tabidis communissime versabantur, teterrimo toto loco diffuso halitu, ne leuiter quidem afflictatus valetudine fuit : cum in conglobata Ac 'confertissima multitudine, nonnisi ore ad os aegri plene applicato Vllum habere sermonem sacerdos

qui uerit. Omnium maXime miserationem mouebat, & horrorem spectaculum, dum accidens ad prostratum humi moribundum sacerdos, animaduuertebat eum alteri iam anima defecto, perinde ac puluillo capite innitentem, iamque ex hoc, iam ex alto angulo pridem iam forte extinctor uiti nostros Socios cadauera extrahentes. Initum deinde fuit consilium ut qui valentiores essent , & in plateas exisse animaduerterentur, non amplius millis foe- toribus, at potius in aede sacra illis ab aedibus noniaeo remota, deinceps percoinmode instructi Sacramentis expiarentur. Ibi videre erat aliquos so-Vios cum sua quemque turma & cohorte Christia 'nam tractantes doctrinam , instructos autem deducentes ad consessarios, ijsdemque dum Sancti D seno reficerentur Sacramento assistentes. Haec tani

747쪽

copiosa messis ineunte fermὰ I6el. Nouembre iri .choata ad summum in nouo anno perducta feruorem, ad ipsum pene continuata est Pentecostes festum. Quo laben te tempore diebus singulis condicta hora valetiores refectionem accepturi, ad D tam Collegh adibant. Adeuntium numero fiebat,

ut nostriFratres nonnunquam Obtererentur a conglobatis de irruentibus in non paucos distributores. Eiusmodi nostrorum circa amictos sedulitate aliqui excitati mi ciues,licet schismatici: quin nobilitas ex vectigali ponderaria domo pro uetum sibi debitum nostris solicitantibus eidem pio as dixit operi. Sed neque Regiae Maiestatis Livonicis bellis ici istarum partium tum occupatae confinijs defuit liberalitas, tanto pluris facienda, quanto maior in jpso exercitu tum fuit annonae dissicultas.

Ex eo enim commeatu quem magno conquisitum studio& impendio diuinitus interceperant intempestiua,& his in partibus immatura frigora, ne per defluentem Dunae deueheremur in Livo,niam, ICO. tonnas seu mensuras quarum singulae sex capiunt modiosi Collegio donari praecepit.eaque rein duos circiter menses,' haud etiam ultra. vehementer & Collegium & a Collegio sunt adiu ti. Haec porro donatio debetur prae omnibus auctoritati supplicantis pro Collegio Illustris AruD. Cancellarij Magni totius regni , eiusdemque

exercituum generalis Ducis. Hac quam nunc pe secuti sumus calamitate famis , dum aestas prope maturescit, vixdum remittente, ecce tibi alia atque alia horribilior. Ipso plane noctis conticinio incumbentis peruigilio Pentecostes, horroris pi . num exortu est incendium; & quidem, ut anima uerterunt ij quorum intererat, data opera a nes riis incendiarijs excitat turi. absumptae sunt intra 9x septemve ad summu horas domus scio. Actum pQ ro

748쪽

PROVINCIA POLONIAE. porro suisset de tota ciuitate, vel de eius maxima parte, nisi summis viribus itum a nostris obuiam fuisset. Aderat tum R. P. Viceprouincialis, qui flamis iam augescentibus aliquibus e sacerdotibus nostris, sibi adiunctis, ad locu accurrit incedij.frustratum ingentibus clamoribus & cohortationibus viae ostensae restinguendi: nemo enim qui

obsequi vellet aderat, quisque quod rapere potuit sibi suisque attentus rapiebat. Alij spectaculo haerebant attoniti. Clementissimus Deus fauentes Collegio immisit ventos: domorum tamen densitas earumque lignearum fomitis instar futurae xat. Nec dubium templum ac Collegium nullos habiturum fuisset defensores. Itaque submittunturn inritum veterani, tum tirones, qui summa vi, defatigatione incredibili , magno aspviantium stupore, & collaudantium acclamatione , aliquot flammis tecta proxima opportunis in locis disturbarunt. Circumlatum est etiam Sanctissimum Sacramentum, &, quod vel ipsi Catholicς religionis hostes vehementer sunt admirati, ea loca quae sacerdos cum diuino obiit ferculo non laesit flam-

ma. Mirum & illud erat, delectum pro incendio fuisse eum angulum ciuitatis, in quo opulentiores

quique sua habebant domicilia. Et hi quidem non

prius, quantum apud eos frumenti fuerit detexe Tunt, quam ultor inclementiae in egenos ignis ut faterentur eos adegit. Obseruatum & illud eo in

incendio fuit, solius R. P. Viceprouincialis & Collegij equis a familia aquas fuisse aduectatas:&, quod est admirabilius, solos pene nostros spopus

quidem unus seu sacrificulus Ruthenorum eXem plo permotus coeperat etiam adiutare; sed magno .

suo periculo prope iam iam conterendi ab illa ben-.te trabe capitis in ignem sedasse. Nemo e ciuibus MeΣtraneis priuatim ac publice ex ea laude& com

749쪽

inendatione quicquam nobis ademit, quam vel inuiti & domi & ῖoris saepius Oblatam accipere,

quantumuis reipuebamus, cogebamur. Huic calamitati non ita multo post superuenit altera a mi- . lite ad castra cotendente Livonica. Donandae sunt

illis propter Deum iniuriae, quas per eos in subditis non leues accepit Collegium. Interim dum hie ad Eo. dies satis temere commorantur, acta ex illis est praeda. Ex ipsis pene Tartari faucibus aliqui Ex iis ut eriperentur, consenserunt, qui statum in posterum tempus mutare iussi ipsis promissa rebus praestiterunt , suntque per confessionem idonee expiati. Consultum cuidam in arduis & praesentiusmi periculi rebus, haud irrito conatu , nullo te- terrimi hostis solatio, qui in tantum dementarat hominem ut is sese illi ultro proprio conscripta sanguine syngrapha penitus dederet Aderat B. Virgo Maria homini a pueris sibi deditissinao, neque ulla passa est ratione hostem alioqui adiuratum de

miris solicitatum euocationibus vim suam in euocantem & solicitante exerere. Quin adiutor quoque sceleris, qui consulturus magos eius nomine peregre magnis impendiis abierat, reseretis testi--monio penitus dicitur interiisse. Templum uostrum inter tot hominum mortes non adeo quidem plenum: at non absque admiratione, inter medios schismaticos & haereticos, eosque virulentissimos non adeo est infrequens. Sacramenta eminentiore quam antea pietate frequentata. Confessionum certus iniri non potuit numerus : turbarunt enim sacerdotum supputationem ij , quos inpiochodochiis tanto numero percensuimuS. ad - . notarunt tamen aliqui solos schismaticos, quos extra hospitalia audiuerunt 3OO. de tota autem - Ita aut nunquam antea consessoS plures quam, o o. Scholae xt hic inter tantos, & adeo iniquo

750쪽

men paucitate sanctissimo Parasceves die, ij qui Sanctissimae Virginis Sodalitati deuoti sunt, plentissimum sui diverberatione praebuerunt spectaculum sensu animorum haud leui, lugubri ad eum

actum adhibito concentu , & carminum recitatione lingua vernacula ad idem accommodatissimorum. De nos com iis nihil attinet peculiariter scribere: eadem enim in iis facta sunt, quae prolixius de domibus tamentium sunt narrata. Magistratus serio admonitus est ilicet totus unico dempto Catholico Consule sit schismaticus j circa puniendos reos, ne sine Sacramentis &praesenti&futura vita priuarentur. monitionem facto ipso probauit. Fuere autem non pauci, qui cum eis iudicij decedendum esset sententia, ad animi aequibtatem & patientiam in ultimo vitae exitu a nostris ipsis assistentibus perco mode sunt adi uti. Mi Aiones huius anni, quod domestica mestis abundanter suppeteret, nullae pene fuere insigniores non

neglecti tamen sunt Collegis subditi in Paschatis

solennitate, auditique uno in praedio Rutheni schismatici aute nunquam a nostris absoluti nouem & viginti, in altero sex & quinquaginta et qui

vero iam ante eXΟmologesin obierant, i s. nec

pauci infantes Baptismi regenerati Sacramento. Excursum est etia ad vicinum oppidum pro Natalitiis festis Christi Saluatoris, ac praeter Christianam doctrinam & conciones, Sacramento Poenitetiae ψο. circi ter eXpiati, & ad sacram admissi Synaxirri. Inter quos reponendus est nobilis quidam non postremus, Regum Poloniae quo nil in aulicus Caluinianae haereseos tenacissimus, quam tandem eiurauit, post tot cou certationes per annos

SEARCH

MENU NAVIGATION