Hugonis Grotii Annales et historiae de rebus Belgicis

발행: 1658년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

se approbatum fuerat. extra eos fines diverse sentientibus tempus. praestitueretur, intra quod ordinarent res suas post Belgica egrederentur, salvis bonis, dum procurationem eorum Romanae religionis sectatoribus relinquerent. Id vero omnibus durum, nec publicae quieti conveniens videbatur , statuin praesentem tot urbium inverti, tot hominum millia expelli, nec saltem liberum credere quod animus testaretur. Quam amrem regionem fore tantis exsiliis tutam, aut c

pacem es ubi quieturos quos patria ejecillet ' sed pec sine sumino scelere posse rectores quam Ve' ram didicissent religionem, quoquo modo inductam, per metum prodere. Ne Hollandi qui dem dc Zelandi satis sibi consultum putabant usu religionis ad ea tempora reVocato , quibus validae urbes a republica dissidebant unde par novos tumultus metui; & quod sua causa a ceteris segregaretur, suspecta benignitas. Cum Arausionensi seorsim actum: atque eminus filio

libertas & paternae praefecturae ostentabantur, ipsi tantundein bonoriun, quantum unquam POL sederat, ut relicta Belgica Germaniam destin rei tranquillae senectuti. Sed praeter causas di dendi, animus divitiarum contemtor, eoque ii

teger dc incorruptus, satis habuit scire, quanto Hispanus redimeret siti metum. Finito Agri pinensi colloquio , Arscotius ec sacerdotes alia quot ab illis partibus unde legati venerant defecere , regi, cui se alioquin hostes futuros in posterum intelligebant, per literas conciliati, iis dein quibus Atrebates legibus. At quae perscripserant pacis bellique consilia Hispanis fastidiata, & genti nihil externum probanti ludibrio fuere. Patuit eo colloquis, quam procul inter se

112쪽

ANNALIUM, LIB. GI. 93se principis dc populi studia dissiderent. olim

sanabile id malitin, cum primum alienae donatinationis metu nobilitas tu exit: at postquam pertinacius prosia plebem religionis specie adduxerat in partes, didicitque Vulgus se esse quos

reges timerent, aut propter quos timeruntur,

nec poste nisi credendo capi, primum libertatis gradum putaverunt veniae desperationem. Inde ausi nihil mediocre, aut quod poenitentiam asmitteret , eo provecti sunt, ut Pacis commoda, incerta belli nequicquam postea dissererent. Itum est ultra solitum annis civilibus modum,

dum inde imperii dc ultionis cupiditas sine fine prod itur; hinc ipsa Pericula delectant, ωuoi nulla in miseriis gloria est. At tunc quidem non unus exercitus, sed exiguis copiis belluin spargebatur, dc sere singulis nationibus suus miles. Id

statun vitium reipublicae apparuit, quod non, ut in priscis Graecorum & Romanorum, aut hodiectiam florentibus unperiis , in una urbe summa potestas erat, sed inter plurimas civitates aequata vis, unde fit ut propria cuique curae, ex ingenio gentis ad quaerendas retinendasque divitias exercitae, falso publici nomine bonum commune

perVertant. Pecuniae quoque Vix conferebantur : & male cum Belgis agi potuit, nisi hostis eodem malo laborasset, dum Regis auriun Limsitania occupat, parandis procerum stadiis partia ter & bello. Nam desiderato Sebastiano in Africana clade , & mortuo Henrico successore, Antonium regia stirpe editum populus ad regnum Voc erat, quippe infestus Castellanis more fini- rimarum gentium. Sed Philippus propinquitatem sanguinis inter alios & ipse adserens, Alb uum cum exercitu misit, qui recusantes armissu

113쪽

M HVGONIS GROTII subigeret; eius denique opera Regi Lusitania

accessit, per quem Batavos amiserat. tanto facilius regna quaeruntur. Nec sane quicquam

Philippo felicius accidit , non modo , quod omnis Hispania unius imperio continuata est, sed quia Lusitani, plurima terrarum circuimvem navigationibus, maximas oceani Atta tici insulas, AEthiopumque & Indorum littora

imperio aut commerciis tenuere. Hoc eventu

Batavi, qui is bello Lusitanico suam quietem sperare potuerant, auctis hostium viribus, aliud insuper incommodum sensere, infracto mercatu Hispaniensi, in quo tum facultates civium fere omnes consistebant. Quanquam enim portus regni Castellani hactenus illis non praeclud bantur. , velut armorum causa nihil extra Belgia eam spectanae,attamen & a sacerdotibus peric lum, de Blitae Regibus, etiam in hospites , inj riae, detentionesque navium fatigabant: quae Lusitani apud se abfbre promiserant, etiam proviso ne suspectos ad judices aut longas lites v

darentur. Sed postquam regna in unum coiere, nec alterius commercii urus alterius necessitas levabatur, idem utrobique dominus, Variis r pinarum nominibus, majorem quaestus partem nautis exprimere, non quidem continua Vex

tione , sed talibus intervallis, & si minentis, ut spe meliorum, & venali ad lucrum quodlibet

mercatorum aviditate , nova semper praeda su Cedereta Interim, quanquam, Ob aeris penuriam, in Belgica utrinque seditiones erant, hoc tamen

Hispani facilius mitigabantur, quia, stipendiorum loco, rerum omnium Impunitas dabatur.'

Sed Parmensis exigua aliquot Harnoriae oppida recepit, quae foederatarum gentium praesidiis tenebam

114쪽

isgo: H8r A N N A LIV Μ , L I R. m. spnebantur, deinde Cortracum in Flandria assii militari. Bredam quoque illi Alcipenna addidit , arcem improviso , inde subjecta adortus. Lanovius .vero, cui summa belli iis in regioni bus pennissa erat, Nienova & aliis Flandriae locis exegit hostem. Inciderant in idem tempusillustrium virorum captivitates : Egmondi dc

Sellesii superatis in oppidis: & contra ipsius Lanovit, qui a castelli cujusdam bbsidione ins lici praelio detractus est, plurisque ab hoste ipso

aestimatus, quam ut cum alteris duobus. perin taretur. Machliniam Angli, qui Belgis milit bant, impetu cepere, tam profana per victoriam avaritia , ut nec sepulchris parcerent: queis d tracta saxa palam in Anglia vendiderunt. Multa alia consilia expugnationis subitae validior iterum hostis evertit, paucis victoriae praemiis penes Belgas manentibus, inopia defensantium. Namurcum, ea tempestate, ad filium venit in ter Parmensis, excipere missa notum regimen, ut sexu gratior, dc usu artatis callida pacis m deratrix. Sed ille, qui juventae vitia abjecerat, ut gloriae indulgeret, demonstrare contra, armis re viro opus: conciliandis quin etiam studii; populi, aut militum , industriam suam sussicere. Vtrumque Verum erat: itaque, remIsa muliere, sublatum est impium certamen. At in Frisia, adsitisque regionibus , velut proprium exarsit bellum, Renneber i inconstantia. Is fideliterre intrepide diu sectatus optimatium parita,cum gente omni Frisiorum Trajectino taderi sivis. scripserat , & detrectantes Grocinnanos, ossio maxime accolarum, qui praevenerant, obsidio coegerat in easdem leges jurare. Sed permotmPostea cognatorum auctoritate, qui omnes ad

Hispa

115쪽

s6 IIVGONIS GROTII Hispanum defecerant , quo dissidii principiastrueret, agrestibus, qui circum colebant, permisit militiun suorum injurias propulsare. Hoc dato signo, magna rusticorum manus in ulti nem prorupit, diu crudeliter Vexata, egitque eo ferocius, quod fortunarum suarum ultima d

fenderet. Sed rudem belli, dc incompositain multitudinem rursus ab Arausionensi Holiem Iojus, commissis aliquot pransis, disjecit. Frisii quoque, suspecta praesecti fide, arces, quu r .manserant, aggressi, in tempore solo aequavere: & Transis alanorum gentem ad defectionem inlicitatam, nutantemque discordiis, missis prauia diis restituit Arausionensis. Tum ille, omissa dissimulatione, Groniugam , cuius potiebatur, regio adjecit imperio. Inde transducta Rhenum

arma clades mutuas, dc continuam annorum

quindecim miseriam iuvexere. Primum jubetur urbem copiis modicis circumvenire Bariolus E testus, Mamilii olim sodalis, quem, post inget aera praedas terra marique partas, nimium magna sperantem ex turbidis, mors ea in obsidione intercepit. Ad urbem liberandam Parmensis Sce quiuisi misit , Batavi carum quondam partium militem, ad quas postea reversus est, cum sperata transitionis praemia non consequeretur. Sed tunc sortem duci suo operam navavit: nam tu Iius Virtute, quod duces majores jam desperaverant , soluta est obsidio, & caesa Holienioji in nus: quem deinde victarum partiam fortunam divisis copiis retentantem, perculit iterum Rei nebergius : &, suis hoste, pleraque itinerum aut amnium munimenta irrupit: sed cum in Si novicum, urbem Transis lanorum, Vim omnem

belli quinque totis mensibus converteret, a Nas savianis

116쪽

forabilis cogitationes, quanta cum famae jacti xa, integras opes ad incerta redegisset, morboniant.. Successit ei Verdum Hispanus, dc mi missa. ad ruas Notisitan pugna superior, cet ram nihil profecit, campis per autumnum in

cicntibus. Hinc famo& morbi militem abin Te. Patebat Parmensi magna satis δc digna ci xari possessio, si tot in ea parte victoriis uti liubuisset: dum alibi arma occupantur, dillati diu qui tum opprimi potuerant, ambiguam serti

nam meliora ita tempora traxere. Tumultus ii

terea nonnulli, & non procul seditione res fuit ut in Brabantiae, ita in Transisalanis. urbibus' studio in Regem multitudinis., quae Latinos ritus sectabantur, quo factum ut imaginibus lacu, perinanserant, sublatis e publico. ne pruvam quidem sacra illis permitterentur, metu coitionis. Circumfuso undique bello angebatur. apud Ordines desenserum numerus , quantum tributa minuebantur : quodque dissicillimum erat, Verso milite' ad uberiores stipendiis rapinas, nec ager liberari sine pecuniis, nec agro Ii sesso expediri pecuniae poterant: jam & urbes praesidia formidare: nec duces castris imperio aut disciplina praeosse, sed vitiorum similitudine, dum luxum & omnem licentiam militaria decora existimant. Has ob dissicultates, invisio cuvibus plurium imperio, Amulionensis crim muti

in luperjuredicundo & tributis, & milite, ad minen em rerum statum necessaria, tum illud quoque ordinum consilio suasit, ut propter si

bita belli, dc tarda conventuum auxilia, Sen tum legerent, qui de re sumina secum consula

reta Rebus ita constitutis , ut cuncta sibi prona E vidit

117쪽

98 HVGONIS GROTII vidit damnatae Philippo religionis vinculo, &dissentientium validissimos alias in partes ii se,

aperire incipit usurpatum hactentusRegium ii men, dum spes maneret pacis: nunc quando ille implacabilis, tanquam rebellibus, compertur

sit, ut quis in Belgas acerbus fuisset, dc crudelis, ita in Hispania inclitum & florentem conspici ,

suid ultra errare populum sacramenti veteris inani religione paterentur i unde enim tot tu

bas & distidia, nisi quod fides inter patriam &principem ambigua penderet ' At sapientibus haud ignotum,Iopuli ex consensu, populi gra tia institutas este potestates, ut superiores singulis, ita infra universos, quae si publici curam

privatos ad usus verterent, populo, hoc est OG

dinibus rite coaetis, judicium & vindictam relinqui. Nec alio jure pleraque regna pro sentibus sub dominis esse, nisi quod ea populi,

. priorum injurias aut socordiam pertaesi , ad alios transtulissent. Quanto. haec magis in Bengis valitura, quibus regium nomen Ignotum, talisque obsequii modus, ut non dicerent f Ienne lacrainentum, nisi ante principem in sua re legum' verba adegissent i Gentium jus esse, alteruis perfidia solvi mutuos nexus. Philippo

autem repudiato , alium quaerendum princia Fem; nec enim as res esse, quae contra Hispaniae potentiam suis opibus facile sustinerentur. re aliena, nemini, ut sua, curae. Praesenti opus duce, quique Belgas, ubi mala deferiere,fatalis sitae negligentes, legitimo imperio excitaret. Germanicas spes se ex animo projecisse. Vnum restare, ut Francisco Valesio principatus deferretur , quem certa jamdudum indicia dedisse non recusaturi. . Nec rarum Iesare, si juvenis

118쪽

ANNAL M, LIB. III. 99siumnae sertunae proximus huic crescere inc perit. Interim non staternam illi Galliam, non studia Angliae defutura : in quam dc classem nuper paratam habuisset Hispanus, quam partim tempestas , partim Lusitanicum belluin evertisset , re Hibernos rebellantes , nunc idem auxiliis concitaret: nec minora belli semina te intus Anglis novus orbis, & in patriam perlatae quas eripuerant Hispanis opes. Post longam dubitationem, probatum consillam, metu in

fis Hispani , quam ullo in Franciscum studio: c ab Ordinibus Belgarum Philippo, ob violatas leges, imperium abrogatum est: lataque in illum sententia, cum quo, si Verum fatemur , novem jam per annos bellatum trat: sed tunc primum desitum nomen ejus & insignia usu pari, mutataque Verba solennis juri urandi, ut qui princeps hactenus erat, hostis vocaretur. Hoc consilium vicinas apud gentes necessitate,& tot irritis ante precibus excusatum, haud desiero Hispani ut scelus insectari, parum mem res , pulsum a majoribus suis regno invise cri delitatis regem, eique praelatam stirpem non ex legibus genitam ; ut jam taceantur Vetera apud Francos, minus vetera apud Anglos, recentiora apud Danos ac Meonas dejectorum regum exempla. Mathias cum gratia muneribusque dimissus. Hispanum nec rei magnitudo, nec auror latuit, undecum judicaret uni hominis vitam obstare felicitati strue, illum, in quem a ma habebat, proscripsit, invitavitque percus rem honoribus, divitiis, impunitate etiam aut peccatorum. Adversus novi moris edictum

rausi ensis apud Ordines Belgicos dc Christi nos Principes libello se defendit , adjuvante

119쪽

' Ico

rebus forensibus ingenium, ad religionem docendam , & hinc ad intima Arausionensis comsilia transtulerat. Exstat scriptum utrumque pari acerbitate, qua post crimina ad causam ee tinentia, hinc animum ingratuig 'Queblem , inde tavam ac perfidam dominationem , veris falsisque narrationibus permixtis, porro ad alia, Maniliun more, prolabebantur. Nam,quia Arausionensis, faeto dissidio ab uxore Saxoniuca , ob causas ipsius gentilibus approbatas, Momipenserit filiam, inter Deo sacras virgines educatam, in matrimonio habebat, utroque ii mine incusatus 'Philippo Vicissim magna adulteria objectavit, respersosque uxoris & filii famguine penates novae dominae muriculi ad amplexus venienti patuisse: nam conjunx tunc regia Maximiliani Imperatoris erat filia, b regis sorore, quod foedus Pontifex suis, ut multi judicabant,divinis quoque legibus abrogans,autoritate firmaverat. Sed dc ipsum Maximilianum agnatum, dc tunc secerum, olim ministro Grai vella veneno petitum non tacebatur. Ordines, contemtis Philippi artibus, qui omnem defecti nis culpam uni assignabat, Arausionensis innocentiam publico testimonio honesta lint, addita super vetiis satellitium equitum turma saluti fuscustodiendae. Gratissima Francisco Belgarum Iegatio fuit, qua ad imperium Vocabatur; amiaca & matri, cui provisum filios siunmae spe iamium imminentes, externis honoribus demus-cere. Sed antequam conveniret, opis Regiae astipaeatio petebatur, quae V o quidem non respondit r tantinia enim Rex pericripserat, s

ventem se fraternae magnitudini, dc ipsi de Be

120쪽

ANNALIUM, LIB. III. 'sis, qui sub ejus ditione serent, auxilio ac sui sidio fore; quod quo rectius posset, Optare renni sui pacem , & fratri prospera omnia. P -

1ens necessitas Belgas, Verbis contenim , cetera

sperare tantum coepit: subitoque Valesius, ut amplius Belgarum studiis se commendaret, in- tollecto Cameracum hostilibus copiis, castrisque

Cinctum, extrema tolerare, prosectus eo cum

Exercitu, ad quem alendum magnam illi pecuniam Elisabetha sirppeditaverat, perrupit obsidium , statimque princeps liberatae urbis salut tum est. Neque tum ultra pertendit, quia potissima pars virium erat in clientium manu , & qui spes ejus sponte, nec diu mansuri sequebantur. .Situm est Cameracum in finibus Belgarum, propria antistitis sedes, sed utrius sub regni fidi cia haberetur , Gerinaniae Imperatores & Gallorum reges bello saepe contenderant. SMbello Gallico Carolus Imperator detinuerat, imposita arce, cujus praesidiarii, vincto ptaefecto, stud ri Gandavensi accesserant. At Tornaciam Flandriae oppidum carcumsessum aliquamdiu, absente praefecto principe Spinoio, cujus obsessa uxor singulare edidit constantiae muliebris exem- sum, tandem iii Porinensis venit potestatem.

SEARCH

MENU NAVIGATION