Hugonis Grotii Annales et historiae de rebus Belgicis

발행: 1658년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

131쪽

lia HVGONIS GROTII effugium levitati apertum per mare, aut propinqua inter vada,adversus bellicas moles. Nec

hujus quidem oppidi tam insignis jactura sua vit dissensiones: sed necesse iust dimitti Bima

nem cum exercitu, quanquam Obtestante Ara

sionensi , ne hosti animose & felici proderent

rempublicam: adeo Gallis nihil credebatur: &ipse propter illos adverse rumore erat, ita ut tuopiae in arma concursum sit , Vulgato mendacio Gallos ab Arausionensi in arcem ii ductos,inde urbi imminere. Ille vero, cui nihil aeque insolitum , aut triste erat, quam civibussus formidolosum vivere, non tulit mutatos vultus, & pro festis acclamationibus, suspicax silentium: sed relicta sex annorum habitatione in Zelandiam, & certiora imperii concessit, ii 'gratis animis & imminentibus periculis exei ius. At Parmensis, vacua nactus vincendi tempora , Neoportum Dunquercae dextro littore

situm. dc interiora Dicasinudam, Fumas, re Bergas quae Winoci dicuntur in deditionem a cipit. Inde Flandris major indies belli detest rio, dc plerique tu tantum proxima memin rant , ut contra Gallos vel Hispanis faverent. Per idem tempus Holisidiam hominis ignobilis audacia turbare sermonibus scrietisque ag- ressa est: Hogius dicebatur: sed ipse anaterno edecore & forma non dispari vanam sanguinis gloriam affectabat: quasi Carolo Caesare genitus : inde ab Hispanis injecta spe, fore ut illiun Philippus fratrem agnosceret, homines nOV rum cupidos, aut quibus praesentia displicebant, in spem pacis, &obsequium gentis Austria eretrahebat. Sed conspiratio adhuc recens auctoria supplicio extincta est. Pugnari coeptum re

132쪽

ANNALIVM, LIB. Iv. II 3 in Agrippinensi ditione,quae tunc Ernesto Bojo-aro cum pontificatu delata erat, ob Truxit comjugium. Is enim, ejusdem ante loci antistes, i tempestivo amore illaetus illustris seminae, festitinarat exuere coelibatum, quod per Latinas i fes sacerdotibus non licet, cum in promistius bidinibus facile conniveatur. Ille hominum scitis fas divinum opponere, re impar tantis ipse curis, per Casimirum, & Nienarium Comitet Murta, modici utrumque exercitus ducem , si haerere urbibus, donec vi hostium & suorum perfidia plerisque praesidiis depulsus, inito cum Belgis foedere,ad Arausionensem profugit,unde populationibus se,ut Potuit, ultus est: factumque est hoc bellum majoris accessio: nec id Hispano ingratum, quo sipeciosius limitaneas Gennaniae

urbes, Vetera Belgarum exsulum receptacula,

armis involveret. Auxit hoc quoque Valeste tem indies Parmensis fortunam , quod Zutph niam, quae nec justo praesidio, nec satis concordi tenebatur, Taxis tribunus ex insidiis illi carpit, adjutus gregarii unius opera, quem habuerat 3pud se captivum. Hinc jam cuncta Inter Isi iam dc Rhenum sita Hispanorum incursibus infesta erant: nec occludi taltem exiri Potuere: urbs quoque frustra obsessa est. Adeo tunc maxime Belgarum virqs & tempora dis ordiis P ribant. At primores haud pauci, rebus publico desperatis, privatim remedium ex Venia Sratiaque Mos quaerebant, quae nisi magno iaci nore non sperabatur. Ita Wilhelmus Heren bergensis, qui, accepta in matrimonium Arai sionensis sorore, primae spei periculorumque s citis fuerar, levitate ingenii, Geldriam quam tum regebat, stat ut donam victoribus; sed PK

euta

133쪽

venta fraude accepta fide dimissus, tamen transfugit, nihil partibus conserens praeter egregia filiorum robora, quos ad defectionem in pulit , nec suis crimini bus implicitos, nec hon rum expertas. Gpldriae mox regimen Nienario datur. At Flandriae iniserabilis status. Ipra a Parmensi obsidebatur. Gandaven es Imbisiuin v merant, non alia gratia, quam quod cum ausionensi & Gallis veteres inamicitias exerceret : hic summum denuo magistratum ade

tris , per turbulentos aliquot concIOnatores, ple- bis animos quatiebat. Brugarum civitas, ciun

Flandria bello ardesceret, praffectum sibi adu . CaVerat Carolum Cinacensem. Atacotti is ilius , mutatis aliquoties. ex fortuna Partibus, proxime a patre desciscens, Voluntario exsilio . mutatae religionis studium professus erat, eo ii pensius, quia simulabat. hac arde irrepens ill rum animis qui sacras literas possulo interpretantur , hominum minime calliclorum simplicibrati illudebat, re per eos vulgi affectibus cor mendabatur. Non minus autem Cimacensis quam Imbisius cum Romanae sectae hominibus secreta consilia agitabant, cum tamen palam illorum nonnullos uterque vinciret, aut releg

ret. Interca alteram plebis partem ita sibi ficta superstitione devinxerant, ut omniUm odia limcurreret , si quis de illis sinisterius itasti caretur. Hi duo fuere , qui Flandriam, nobilissimam regionem , munitam adhuc tantis urbibus, hosti tradere susceperunt. Iam primum ut Gallos r Vocandi levarent necessitatoim, Calimirum , dc Trutium & Germanica foedera loquebantur ; D0n, quod spes aliqua appareret, sed ut elapio remediorum tempore, praeter deditionem nihil

134쪽

A N N A L I v Μ, L I B. Iv. II svi restaret. Ita pacis laudatores licentiam primum o loquendi, mox & auctoritatem habuere. Sed, a ua rem instituerant, edebantque in valgus,quasi pax daretur, non cum Parmonsi & Hispanis, sed cum Belgarum civitatibus quae ad imperium x Verterant. Id enim erat aliquanto popularius: addito, resipuiste Regem, contentumque obsequio quod tibi deberetur divina Deo permiti re. Simul libelli & sermones jaciebantur, cum gravi Gallorum hiscetatione, & eorum qui tam aiu in aequali certamine publicas dc privatas Belgarum opes attererent: nunc quid'm nullas sibi vires, nec soris spem societatis, cum potet . tisiimi Regis arma continuis victoriis ipsos par ne incluses haberent: manifeste nimirum Deo. . improbante cruentari sacra, usumque religionis per vim dc caedes rapi. At veteres certe Chri- stianos profanorum etiam principum, cum in xime saevirent, imperia tolerasse, ut impolitam a Deo necessitatem, quam cum demere ipsi vi 'ium, non armasse populas , sed inutasse unp

xantcs. Iuris bellique arbitrio semel ad principes translato, nihil subditis praeter patientiam & Preces relinqui. Quin ipsam pietatem malle s Pius oppresiam semet colligere, quam laxitate diduci. Multos sub Carolo de Philippo suppliciis cecidisse, nunc annis quanto plurest Et illos quidem felices , qui non suo scelere perirent: at civium inter furores aequi: miserabiles, qui ista facerent, dc qui paterentur. Vere sipectanti non haec esse belli semina, quae dicerentur, sed pa corum ambitionem , quos domesticis periculis excidium patriae opposivisse. Harum rerum comscius Parmensis institit occasioni: & Ipra ςasteulis circuinsessa, quo minoribus copiis opin h. rei:

135쪽

beret, exercitum si ab ducibus Vicecomite Gamdavi & Montiniaco in septentrionalia Fland dimittit, ut sibi faventium animos Belgarum rocerum auctoritate confirmaret, & qui iaponte facturi non erant, interclusa spe auxili rum , ad traditionem cogerentur. Eu in ultima Flandriae parte, quam continuus adhuc scaldisa Brabantis, scissus donde a Bevelandia Australi dilandorum insula dispescit, flexuque suo an plectitur, terra Wasia nomine: quam tum regebat Stelandius, dein quo Cimmensis dc Iinbiusius in patriam animo. Huc ubi regii duces pe

Venere , continuo omnem eam regionem tradititione praefecti nanciscuntur,oppidaque Hulstiun&Axelam, cum castello cuti Rupelmunda n men, priscis Flandrorum historiis non incelebre. Origo vocabuli a Rupella tenui amne , qui Scaldim illabitur, unde non nimium longe in altera ripa Antverpia est. Interius aliquanto rocedit Alostum, cujus praesidiariis peregrinus erat ex Anglia miles) mediocris ex causa dimis diorum summa debebatur, neglecta solvi a Flaim dris, etiam cum milites hostium Viribus, pen ria sua, vicinorum exemplo ad deditionem soblicitarentur, quae deinde secuta est. At Brabanti landique non omiserunt disjicere aggeres, diffundere Scaldim, & ultra eum castella disponere, ut suam ripam tuerentur, hostilem incurrerent. Parmensiani interea duces, quo duarum urbium maximarum seditio pluribus malis ii cenderetur, inter Gandavum ac Brugas castra

locarunt, obsepta etiam ainnitun na agatione, ad arcendos commeatus. Igitur utrobique R

manae religionis sectatores , quique alii per dolum, aut, quod ita sentirent, res Hispanicas p ci

136쪽

eis nomine amplectebantur, non amplius mussiatare, aut secretos quaerere conventus, sed publiuci & maximae auctoritatas compotes partim si dendo, alios metu , pertrahere in si iam sentet

tiam. Hi tandem disicestu ceterorum Brugis pro polluere; simul Cimacensis erupit. Quae pota quam ad Arausionensem per fidos magistratus delata simi, data est opera ut ille comprehenderetur Per eohortis praesidiariae praepositum. Sed hunc iesum Cimacensis donis praevenerat, depraesenti usus occasione, edocta plebe seque Murbem inimicorum insidiis peti, munera publica& honores ereptos aliis in eos contulit, qui cum Uis consilia sociaverant. Ab his igitur adjutus, urbem Romanae religioni dc Regis obsequio reddidit. In easdem leges. oppidi Dammae destitio facta est, dc liberae universitatis, quae Brug rum olim imperiis, grarioribusque agri oneribus

excepta, Franconatus Vocabulo appellatur: &in Flandriae conventibus par maximis urbibus dicendae sententiae jus habet. Nec Ipra comm ius spem pacificationis, dc obsidii mala diutius toleravit ,- tertia principum Flandriae urbium a Gandavo Brugaque. Gandavenses & ipsi ven re ad colloquia per legatos inducias, obsides. Sed urbem servavit parum dissimulata Imbisii perfidia. Nani Tenerimundam oppidum, quod

Risbvius .Mausonensis justi strenue tutabatur , Hispano tradere voluerat, gratiar duplicandae, &apertius quam ut lateret. Cumque ab aliis in tam nefario consilio praepediretur, curiam cicinclusios Senatores comitatu militum, quos praesidio acceperat, ibat obsessum. Vtrumque hoc facinus populi animos ita abalienavit, ut m convictim Proditionis capitali supplicio animai

137쪽

xi 8 HVGONIS GROTII verterent. Egregium infaustae ambitionis doci mentum , iunctuo amplissiinis honoribus senex ,.& diu secundis usus vulgi studiis, quem eo deripuit civilis contentio, ut sceleris mannitudine

etiam misericordiam consumeret. Prostrato par tium duce , quanquam tumultus redardeseeret, per tempus aliquod res eorum Validiores fuere ,

qui pacificationis insidias arguebant. Sed inest sam paene urbem, dc hostilibus copiis circum sessam Pannensis satis habuit fami & dis ordia 3 elinquere. Major animo spes dc labor, dum ipsi

florentes copiae, & quod roboris erat Foederatis gentibus irrito Zutpnaniae obsidio attinetur, si perare Scaldim. adsitamque ei fluvio Antve piam, Belgicarum iubium nobilissitnam,quae a ceptos E Zelandia commeatus toti Brabantiae dividit. Hac ratione tires, una bello, ceterae P nuria & metu petebantur. Transposita igitur parte exercitus depellit praesidiarias Belgarum

naves: utramque amnis ripam complet tormemtis & milite. Sed Aniversenses, ubi objecta Flandriae hosti cessisse intellexerant, ad navigationem muniendam, inter alia casteIla ex humo citarant duo, quorum alterum infra urbem ad

vicum Lilioum erat, alterum Flandrica in ora positum retro Hulitiam Wasiae oppidum respiaciebat. Hoc, quia semifacto opere erat, oppugnatum captumque est: illud multa cum Hispanorum clade Teliniacus defendit La vii filius, Paternarum Virtutum imitator. At ingruentia undique pericula mors Mausionensis impulit, importunissimo tempore, si Belgas spectamus, quorum res turbidae & afflatio ejus poterant unius consilio regi: sin ipsum, immature occi

disse videri non potest, qui fortunae public , cui

suam

138쪽

il la

' ANNALI UM, LIB. IV. II9 arctissime devinxerat, crescentibus malis ereptus est. Nam post illius obitum intestina seditione, dc continuis hostium Victoriis oppressa jacuit, donec in filio respublica & quodammodo ipse revivisceret. Delphis in Holladdia a Balthasare Gerardi, Burgundione, glande trajectus est; qui prostriptionis praemio, seu partium servore con- Ciciis, mira animum ficinitate, ut ad facinus, ita ad facinoris poenam duraverat. Nec defuere ipsi laudatores, quanquam Italus Parmensis, ciun publica ob amotum hostem gaudii signa postularentur , famam & jura belli reveritus, erubuit permittere. Vna morientis ad Deum vox fuit, Miserere populi. Nec dubitant qui sen stentem interius novere, quin Varietas castium, quos, prima ab aetate, quinquaginta ultra annos pertulerat, Inarime, eae quo suscepta causa plena invidiae, plena dissicultatis, armis & ira potentiorum, obtrectatione aequalium, saepe &vulgi esknsis amictabatur,ut tolerantiam rerum humanarum, ita seriam Pietatem illi firmaverit. Quare, ut corpore nihil fracto laboribus, ita animo semper excelso egit, secundis adversisque juxta immotus.Reticendum non puto in signum abstinentiae de inselicitatis, adeo nihil Arausi nensi, praeter gloriam ex bello civili, cessisse, ut rem privatam, qua ultro publicam adjuVerat, reliquerit pertiarbatissimam quadruplicis matriamonii liberis. Prima illi nupserat Emundo exfNguine Burae dc Lordami Comes, ex qua Philippum sumilli,quem Hispani captivum abdux re, & Mariam, Hohenloti Comitis postea comjugem. Altera ex uxore, Ducis Saxonum, Electoris Germanici, filia , natus una cum sorore Mauritim. tertium Arausionentis matrimonium

139쪽

se us nullos, filias complures, quibus per Ge manicin Galliamq; amplissimae conditiones o tigerunt. Vltima excepit morientem Coliniaci, maris apudGallo quondam presecti,& partium ducis , filia, Henrici Foederici mater.'Nullum unquam funus tanto populi lucin, & prope d speratione, celebratum est. Solatio fuit, quod Mauritium, qui tum decimoin octavo aetatis anno Lugduni Batavorum sapientiae studiis inhaerebat, ob indolem virtutis, dc ut parentem

libertatis auctorem grata memoria remuner

rentur, publicae curae licuit imponere. Huic pater. in haereditatis divisione, inter ceteras poL

sibi ab his qui MarchioniS titulo tenuerant, e que nomine in Ordinum illic conventu locum

principem: praeter quod, ipsa quoque illa duo oppida, jus suffragii, juxta Middelburguin, S

rixaeam, Goesam, Totam acceperant, Abbatis, qui olim primo loco sententiam dicere selebat, jure intermortuo. Quia Vero sumimam re immoris petebatur, data adolescenti Hollandiae &Zelandiae praefectura. Vicariam potestatem H henlotus accepit, qui plurimis armorum op rimentis inclaruerat. Frisia vero, in honorem illustris familiae, quo externis nobilitatibus reia publica esset commendatior, Wilhelmo , Ioan

nis Nasiavit filio, quem patruus eas in pat s

jam ante miserat,regenda conceditur,quanquarnerant qui civium imperii praeserebant, intem pestive avidi libertatis, citi tolerandae impare' tunc maxime in discordias ibant, dum, summam curam ad se trahentes, hinc judicum com

140쪽

ANNALIUM. B. Ivo insessus, introductum siub Burgi dico principatu

1 morem in exemplum trahens, inde Frisiorum si ordinum legati, recens institutus Arausionensis, Consilio & Vicinorum exemplo consessus, urbiuma ille, hi nobilium, agros tenentium,opibuS nitun- et tur: quas ad occasiones intentus Verdum, cumti CXercim praepolleret, terrori adjungebat clementiae famam. Sed Wilhelmus, jussa moderatione a medius, primos, qui acerrimi, dissidentium im- ό, Petus inhibuit; interim finibus se undique o iaeta ciens, Praeter populabundos excursus nihil hostio concessit. Sic tempus datum orta certamina colu:ρ Ioquiis & arbitriis componere: legatisque ordiu , num, quae conventui jussa exsequi & quotidiana, in reipublicae ordinare: judices, de litibus post om-js Hea jussi cognoscere, de capite soli , ut sub Buso gundica domo: praeterea cum praesecto oppid os uorum magistratuum electiones regere, ut si a diis intactiores, nisi quod L Varaia dc Fran , cra jus legendi sibi tenuere. oppida, quae olim si haud aliter quam vici, in tres regiones, Oste a mam, stergoam, Sept silvas distribuci, ii is ter eos sententiam dixerant, aucto per bellum dci, usu & auctoritate, tum in conventu, tum in illo, HOVo legatorum consessii tertiam imperii pa

rem accepere, non tanda tamen concordiae fide, ut non pressa odia interdum erumperent, P se

s tim ubi de novis oneribus diseeptabatur, in quibus valere uiajoris partis decreta vetabat hic, ut apud vicinas nationes, mos sub principatu hauda imprudenter introductus, libertati periculosius, i, ni pro jure succedant prudentia & publici amor. 4 Quo magis admirandam ego, per omnem bellis, historiam, & istis maxime temporibus, arbitrora Batavum sortitudinem, quoS non sociorum ab

SEARCH

MENU NAVIGATION